Encyclopaedia Hebraica

Encyclopaedia Hebraica (Hebraice: האנצקלופדיה העברית‎) est encyclopaedia conprehensiva scripta Hebraice et exeunte saeculo vicesimo perfecta. Volumen primum anno 1948 impressum est, volumen trigesimum secundum (seriei alphabeticae ultimum) anno 1980, index voluminum anno 1985, supplementa nonnulla anno 1995.

Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
HebraicaStack
Libri Encyclopaediae Hebraicae
Encyclopaedia

Encyclopaedia (Graece ἐγκύκλιος "circularis" + παιδεία "doctrina") est genus operis referendi, compendium quod summarium informationis ex omnium ramorum scientiae vel proprii rami scientiae continet. Encyclopaediae in commentarios vel nomina dividuntur, quae lectores usitate per initium tutuli commentarii ordine alphabetice inveniunt. Commentarii encyclopaedici sunt longiores, plura singula continentes, quam commentarii in plurimis dictionariis. Commentarii encyclopaedici, commentariorum in dictionariis dissimiles, quae informationem linguisticam de verbis vehementius dicunt, informationem de factis ad summam praebent ad explanandam rem vel notionem quam titulus commentarii repraesentat.Encyclopaediae circa 2000 annos exsistiterunt; veterrima iam extans, Naturalis Historia anno fere 77 a Gaio Plinio Secundo composita est. Encyclopaediae hodiernae se ex dictionariis circa saeculum septimum decimum evolverunt et in decimo octavo editum est illum praeclarum opus quod per antonomasiam Encyclopédie appellatur. Nonnullae encyclopaediae in uno volumine iam pridem contentae sunt, sed nonnullae, sicut Encyclopædia Britannica Anglice, Meyers Konversations-Lexikon Theodisce, Treccani Italice et Enciclopedia universal ilustrada europeo-americana Hispanice (maxima in orbe terrarum encyclopaedia), ingentia opera in permultis voluminibus factae sunt. Alia exempla clara sunt Larousse Francogallice, et Brockhaus Theodisce, quae sunt mediae magnitudinis. Nonnullae encyclopaediae hodiernae, sicut Wikipedia, sunt electronicae et liberae.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.