Encyclopaedia Britannica

Encyclopaedia Britannica est veterrima encyclopaedia generalis Anglice scripta. Ante Vicipaediam, fuit etiam maxima in hac lingua. Suae res exactae, certae, et bene scriptae a populo putantur.

Editio prima inter annos 1768 et 1771 ab Adamo et Carolo Black Edimburgi edita est.

Historia editionum
Editio Publicata Magnitudo

1.
2.
3.
4.
5.
6.
7.
8.
9.
10.
11.
12.
13.
14.
15.
16

1768-1771
1777-1784
1788-1797, 1801 sup.
1801-1809
1815
1820-1823, 1815-1824 sup.
1830-1842
1852-1860
1870-1890
1902-1903
1910-1911
1921-1922
1926
1929-1973
1974-1984
1985-

3 vol.
10 vol.
18 vol. + 2 sup.
20 vol.
20 vol.
20 vol. + 2 sup.
21 vol.
21 vol. + index
24 vol. + index
9th ed. + 9 sup.
29 vol.
11th ed. + 3 sup.
11th ed.+ 6 sup.
24 vol.
28 vol.
32 vol.

Editio nona res a viris illustribus illius temporis comprehendit, e.g. ab Iacobo Maxwell et Gulielmo Thomson. Altera editio volumen cum tabulis geographicis et alterum volumen cum indice ad encyclopaediam addidit. Editio undecima prima editio classica a multis consideratur. Anno 1994, encyclopedia primum in CD-ROM publicata est.

Encyclopaedia Britannica 15 with 2002
Quinta decima Encyclopaediae Britannicae editio.

Nexus externi

940

Annus 940 e serie paginarum brevium de annis.

940 = CMXL. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 940 legas, vide 940 (numerus).

Asama

Asama (scriptura Devanagari असम, scriptura Assamica অসম) est civitas Indiae borealis circiter 29 200 000 incolarum (anno 2008), eadem regione iacens ubi floruit Kāmarūpa, regnum antiquum. Caput est Disapura. Lingua cotidiana est Assamica.

Asia

Ăsĭa (-ae, f.) est maximus frequentissimusque orbis terrarum continens, plerumque in hemisphaeris Orientali et Septentrionali situs. Ea 8.7 centesimas Telluris areae superficialis, et 30 centesimas eius areae terrestris contegitur, atque circa 3.879 billiones (60 centesimas) omnium hominum sustinet. Saeculo vicensimo, numerus hominum Asianorum paene quater crevit.Definitur Asia secundum definitiones similes, ab Encyclopaedia Britannica et National Geographic Society oblatas, ut quattuor partes massae terrestris Eurasiae (parte occidentali Eurasiae ab Europae occupata) ad orientem Canalis Suesiensis et Uralium, atque ad meridiem Caucasi (vel Depressio Kuma-Manych appellati) et marium Caspii et Ponti. Finitur ad orientem ab Oceano Pacifico, ad meridiem ab Oceano Indico, et ad septentriones ab Oceano Arctico. Unam continet civitatem in Mari Mediterraneo: Cyprus. Asia—toponymum ex antiquitate classica—contra eius magnitudinem et diversitatem, "est plus notio culturalis," regiones et populos diversos comprehendens, quam res physica eiusdem generis. Latissime variatur Asia inter et intra suas regiones quae ad greges ethnicos, culturas, circumiectus, res oeconomicas, nexus historicos, et systemata gubernationis spectat.

Deserta sunt in Asia Arabia (pars Sahara) et Gobi. Plerique homines ominum civitatum Sinam incolunt (33% continentis). Buddhismus et Hinduismus sunt religiones populares.

Continentes adiacentes: Africa, Europa (terra), Oceania, America (aqua)

Multitudo hominum: 3 600 milliones (aestimata), 60 centesimae numeri hominum in orbe terrarum

Montes maximi: Mons Everestis.

Terra altissima: vallis Turfana (-154 m)

Area: 44 579 km2 (17 212 mi2) aut 30% terrae mundi

Spissitudo incolarum: 89 per km2

Atmosphaera telluris

Atmosphaera telluris est stratum gasium, plerumque aer appellatum, quod tellurem cingit, a gravitate telluris retentum.

Aër necesse est ad existendum organismorum complurium, qui terram habitant. Cum organismi spirant, oxygenium intrat in cellam, deinde oxygenatione facta, energia emittitur a respiratione, quae necessaria est in vita huius organismi. Id est pars rationis quae metabolismus vocatur. Nos in vita et in industria utimur oxygenio ad comburendum et ut calor fiat et ut energia mechanica fiat mobilibus?.

Apud antiquos, aër inter quattuor elementa numerabatur. Hodie tamen scimus aërem esse mixturam, volumine et sine vapore aquae, ex

nitrogenio, 78%

oxygenio, 21%

argo, 0.93%

dioxido carbonii, 0.04%

neo, 18 per millione

helio, 5,2 per millione

methano, 1,8 per millione

krypto, 1,14 per millione

hydrogenio, 0,55 per millione

xeno, 0,09 per millione

et aliis gasibus vestigialibusVocabula aura, spiritus, ventus motum aeris significant.

Bagdatum

Bagdatum, in scriptis vetustioribus Baldacum (Arabice بغداد Baġdād), est urbs capitalis Iraci. Numerus incolarum anno 2011 ad 7 216 040 censebatur: est igitur Iraci urbium maxima (proxima autem a maxima Basra est), et proxima a maxima urbium Arabice loquentium (maxima Cairus), et item proxima a maxima urbium in Asia occidentali iacentium (maximum enim Teheranum). Ad ripam dextram fluminis Tigridis anno 762 condita est iussu caliphae Abbasidae al-Manṣūr; fuit ab hoc tempore caliphatus Abbasidarum caput et litteratorum studiosorumque metropolis. Anno 1258 Bagdatum a Mongolis duce Hülegü obsessa et delapidata est. Inde per septem fere saecula urbs provincialis fuit sub dominatione Mongolorum et Turcarum. Imperio Ottomanico primo bello mundano devicto Iracum anno 1920 territorium separatum tutelae Britannicae mandatum fit. Caput huius territorii (mox regni, deinde rei publicae) Bagdatum constitutum est.

Bagdatum urbem anno 2010 homines 5 402 000 incolere censebantur, regionem autem metropolitanam 11 800 000. Novem regiones urbanae, vici octoginta et novem enumerantur. Parlamentum Iracicum legationesque aliarum civitatum ibi sedent, sed post annum 2003 regiones urbis inter armatos variae oboedientiae controvertuntur.

Barangay

Barangay(sonus: ba-ran-ga-i) est vicus etiam est minimum elementum gubernaculi Philippinis. Verbum 'barangay' in principio ortum est vocabulo 'balanghai' quadam ratis usa a gregis Austronesianibus navigantibus ad Philippinas.

Bengala Occidentalis

Bengala occidentalis (vulgo পশ্চিমবঙ্গ Paścimabaṅga; Sanscrite पश्चिमबङ्गाल Paścimabaṅgāla) est civitas Indiae circiter 89 000 000 incolarum, cuius caput est urbs Colcata.

Bota (vicecomitatus)

Vicecomitatus Bota, Anglice Bute seu Buteshire; Gadelice Siorrachd Bhòid, est antiquus vicecomitatus 13720 incolarum (anno 2001) in parte ad occidentem versus Scotiae. Caput huius vicecomitatus fuit urbs Rothesay.

Clerus

Clerus (Graece κλῆρος 'sors, pars hereditatis') est universitas hominum qui ad ordinem sacerdotalem pertinent (clerici). Verbum e Medio Aevo forma clericia in usu erat. Vox praecipue ad sacerdotium Christianum revocatur, interdum autem etiam ad alias religiones earumque cultus ministros transfertur. Cleri Buddhismi saepe communiter collective revocantur Sangha pristineque conditi sunt ab Buddha. Islam cleros non habet sensu sacerdote.

Euphrates

Euphrates (Arabice الفرات Al-Furāt, Armenice Եփրատ Yeṗrat, Curdice Firad, Turcice Fırat) est cum Tigre flumen, maximum in Mesopotamia. Una cum Tigri confluat Mesopotamia Syriae, una ex duobus fluminibus definiens (Mesopotamia: "terra inter Flumina"). Oriunda in Turcia oriente, in fluit in Syriam, et cumTigris in Iraq confluit in Shatt al-Arabum quae vacuat in sinu Persici.

Herbivora

Herbivora (-orum, n. pl.) sunt animalia quae diaetam mutaverunt ut partes plantarum sicut holera, fructus ac nuces consument. Equi sunt exempla nota herbivororum.

Infrastructura

Infrastructura simpliciter est pro societate vel pro officina vel pro aedificatione vel pro civitate ratio fundaminis transportationis, communicationis telecommunicatioque et valetudinarii, ac systema electrica, aquae ducti sani, gasi et cloacae, fossa et interrete et cetera quae includet pontes, moles, purgamentium, aliae aedificationes, et alia quae munera vel occupationes vel professiones praebet. Nam civitatibus progrediendis, infrastructura est imprimis in progressione oeconomica.

Litus Eburneum

Litus Eburneum (Francice Côte d'Ivoire) est civitas sui iuris in Africa sita, cuius caput a mense Martio 1983 est urbs Iamoussoukro; antea erat Abidjan.

Maharastra

Mahārāṣṭra, scriptura Devanagari: महाराष्ट्र, est Indiae civitas circiter 108 953 000 incolarum (anno 2008). Huius civitatis caput est urbs Mumbai. Pune est urbs altera quo ad numerum incolarum pertinet.

Paedagogia

Paedagogia (lingua Graeca antiqua παιδαγωγία, vox proprie munus paedagogi significans, ex vocabulo παῖς -puer, puella- et ex verbo ἄγω -duco-) est ars et scientia hominis educationis, qua puerorum praesertim atque adulescentium formatio temperatur usque ad mensuram hominis adulti non solum corporaliter, sed etiam psychice et intellectualiter (id est quod ad animum atque ad mentem attinet) in societate humana humane se gerentis. Variae sunt profecto "paedagogiae" iuxta varias de homine perfecto vel saltem hominum societati aptato opiniones et iuxta diversas rationes ac vias ad eum formandum excogitatas. Inter scientias sane anthropologicas (sensu lato, id est de homine) paedagogia locum habet.

Pons

Pons (-ntis, m.) est nexus qui viam inter ripas duas ducit. Quattuor ordines pontium sunt: pontes arcubus, pontes trabibus, pontes pensiles et pontes trabibus pensiles.

Prophetia Danielis

Prophetia Danielis est liber Bibliorum Sacrorum et narratio rerum gestarum et visionium Danielis nobilis exsulis Iudaei in Babylonia et finis temporis.

Textus e capite II ad caput VII Aramaice, ac reliquum Hebraice scribitur. In versione Graeca Septuaginta interpretum reperiuntur versus qui in codicibus Hebraicis non comparent; vide additamenta Danielis.

Resurrectio

Resurrectio (Graece ἀνάστασις) est argumentum fidei, secundum quam mortui (sive quidam sive omnes) subito post mortem vel in fine temporum (ut puta post ultimum iudicium) vitam aeternam obtinent. Resurrectio ab hominibus variarum religionum exspectatur. Multae religiones fidem in vitam aeternam habent.

Valetudinarium

Valētūdinārium, sive nosocomīum (Graece νοσοκομεῖον), etiam clinicum, est aedificium vel collectus aedificiorum medicinae et curationis, ubi aegri gravis causa intromittantur sanationisque causa versantur. Salariarii valetudinariorum sunt plerumque medici, chirurgi necnon nosocomi et nosocomae. Valetudinario sunt cellae praecipuae tales ut chirurgia et res subitaria et therapia ad aegros adhibeantur. Cubicula dormitoria sunt ubi aegra dormire et recuperare possunt.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.