Encyclopaedia

Encyclopaedia (Graece ἐγκύκλιος "circularis" + παιδεία "doctrina") est genus operis referendi, compendium quod summarium informationis ex omnium ramorum scientiae vel proprii rami scientiae continet.[1] Encyclopaediae in commentarios vel nomina dividuntur, quae lectores usitate per initium tutuli commentarii ordine alphabetice inveniunt.[2] Commentarii encyclopaedici sunt longiores, plura singula continentes, quam commentarii in plurimis dictionariis.[2] Commentarii encyclopaedici, commentariorum in dictionariis dissimiles, quae informationem linguisticam de verbis vehementius dicunt, informationem de factis ad summam praebent ad explanandam rem vel notionem quam titulus commentarii repraesentat.[3][4][5][6]

Encyclopaediae circa 2000 annos exsistiterunt; veterrima iam extans, Naturalis Historia anno fere 77 a Gaio Plinio Secundo composita est. Encyclopaediae hodiernae se ex dictionariis circa saeculum septimum decimum evolverunt et in decimo octavo editum est illum praeclarum opus quod per antonomasiam Encyclopédie appellatur. Nonnullae encyclopaediae in uno volumine iam pridem contentae sunt, sed nonnullae, sicut Encyclopædia Britannica Anglice, Meyers Konversations-Lexikon Theodisce, Treccani Italice et Enciclopedia universal ilustrada europeo-americana Hispanice (maxima in orbe terrarum encyclopaedia), ingentia opera in permultis voluminibus factae sunt. Alia exempla clara sunt Larousse Francogallice, et Brockhaus Theodisce, quae sunt mediae magnitudinis. Nonnullae encyclopaediae hodiernae, sicut Wikipedia, sunt electronicae et liberae.

Encyclopedie de D'Alembert et Diderot - Premiere Page - ENC 1-NA5
Prima pagina encyclopaediae Francogallice a Dionysio Diderot et aliis scripta.
Naturalishistoria
Pagina titularis libri Naturalis Historiæ, editio anni 1669.
Margarita Philosopica by Reisch 2
Anatomia in Margarita Philosophica, 1565.
1708-harris-ttlpg
Lexicon Technicum, titularis editionis alterius pagina (Ioannes Harris, Londinii, 1708).
Göttingen-SUB-Encyclopedia.Americana
Encyclopedia Americana. In Göttingen State and University Library.
Wikipedia-logo-v2
Vicipaedia est una ex primis "user generated content" encyclopediis.
Ringelbergius, 'Lucubrationes...KYKLOPEDEIA...' ed. Basel 1541 original
Pagina titularis Ioachimi Fortii Ringelbergii libri "Lucubrationes. . .," editio anni 1541, primi libri qui verbum encyclopaedia (quamquam litteris Graecis) in titulo adhibuit.

Nexus interni

Notae

  1. "Encyclopedia."  Glossary of Library Terms. Riverside City College, Digital Library/Learning Resource Center. Accessum 17 Novembris 2007.
  2. 2.0 2.1 Hartmann, R. R. K.; James, Gregory; Gregory James (1998). Dictionary of Lexicography. Routledge. p. 48. ISBN 0-415-14143-5 
  3. Henri Béjoint, (2000). Modern Lexicography, Oxford University Press, 2000, ISBN 0-19-829951-6), pp. 30–31.
  4. "Encyclopaedia". Encyclopædia Britannica 
  5. Hartmann, R. R. K.; Gregory James (1998). Dictionary of Lexicography. Routledge. p. 49. ISBN 0-415-14143-5 
  6. Cowie, Anthony Paul (2009). The Oxford History of English Lexicography, Volume I. Oxford University Press. p. 22. ISBN 0-415-14143-5 

Bibliographia

  • Béjoint, Henri (2000). Modern Lexicography. Oxford University Press. ISBN 0-19-829951-6 
  • Bergenholtz, H., Nielsen, S., Tarp, S., ed. (2009). Lexicography at a Crossroads: Dictionaries and Encyclopedias Today, Lexicographical Tools Tomorrow. Peter Lang. ISBN 978-3-03911-799-4 
  • Blom, Phillip (2004). Enlightening the World: Encyclopédie, the Book that Changed the Course of History. Novi Eboraci; Basingstoke: Palgrave Macmillan. ISBN 978-1-4039-6895-1 
  • Collison, Robert Lewis (1966). Encyclopaedias: Their History Throughout the Ages (2a ed.). New York, Londinii: Hafner 
  • Cowie, Anthony Paul (2009). The Oxford History of English Lexicography, Volume I. Oxford University Press. ISBN 0-415-14143-5 
  • Darnton, Robert (1979). The business of enlightenment : a publishing history of the Encyclopédie, 1775–1800. Cantabrigiae Massachusettae: Belknap Press. ISBN 0-674-08785-2 
  • Hartmann, R. R. K.; James, Gregory; Gregory James (1998). Dictionary of Lexicography. Routledge. ISBN 0-415-14143-5 
  • Kafker, Frank A., ed. (1981). Notable encyclopedias of the seventeenth and eighteenth centuries: nine predecessors of the Encyclopédie. Oxoniae: Voltaire Foundation. ISBN 978-0-7294-0256-9 
  • Kafker, Frank A., ed. (1994). Notable encyclopedias of the late eighteenth century: eleven successors of the Encyclopédie. Oxford: Voltaire Foundation. ISBN 978-0-7294-0467-9 
  • Needham, Joseph (1986). "Part 7, Military Technology; the Gunpowder Epic". Science and Civilization in China. 5 – Chemistry and Chemical Technology. Taipei: Caves Books Ltd.. ISBN 978-0-521-30358-3 
  • Rosenzweig, Roy (Iunio 2006). "Can History Be Open Source? Wikipedia and the Future of the Past". Journal of American History 93 (1): 117–46 
  • Walsh, S. Padraig (1968). Anglo-American general encyclopedias: a historical bibliography, 1703–1967. Novi Eboraci: Bowker. p. 270 
  • Yeo, Richard R. (2001). Encyclopaedic visions: scientific dictionaries and enlightenment culture. Cantabrigiae, Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-65191-2 

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad encyclopaediam spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide encyclopaedia in Victionario.
Asia

Ăsĭa (-ae, f.) est maximus frequentissimusque orbis terrarum continens, plerumque in hemisphaeris Orientali et Septentrionali situs. Ea 8.7 centesimas Telluris areae superficialis, et 30 centesimas eius areae terrestris contegitur, atque circa 3.879 billiones (60 centesimas) omnium hominum sustinet. Saeculo vicensimo, numerus hominum Asianorum paene quater crevit.Definitur Asia secundum definitiones similes, ab Encyclopaedia Britannica et National Geographic Society oblatas, ut quattuor partes massae terrestris Eurasiae (parte occidentali Eurasiae ab Europae occupata) ad orientem Canalis Suesiensis et Uralium, atque ad meridiem Caucasi (vel Depressio Kuma-Manych appellati) et marium Caspii et Ponti. Finitur ad orientem ab Oceano Pacifico, ad meridiem ab Oceano Indico, et ad septentriones ab Oceano Arctico. Unam continet civitatem in Mari Mediterraneo: Cyprus. Asia—toponymum ex antiquitate classica—contra eius magnitudinem et diversitatem, "est plus notio culturalis," regiones et populos diversos comprehendens, quam res physica eiusdem generis. Latissime variatur Asia inter et intra suas regiones quae ad greges ethnicos, culturas, circumiectus, res oeconomicas, nexus historicos, et systemata gubernationis spectat.

Deserta sunt in Asia Arabia (pars Sahara) et Gobi. Plerique homines ominum civitatum Sinam incolunt (33% continentis). Buddhismus et Hinduismus sunt religiones populares.

Continentes adiacentes: Africa, Europa (terra), Oceania, America (aqua)

Multitudo hominum: 3 600 milliones (aestimata), 60 centesimae numeri hominum in orbe terrarum

Montes maximi: Mons Everestis.

Terra altissima: vallis Turfana (-154 m)

Area: 44 579 km2 (17 212 mi2) aut 30% terrae mundi

Spissitudo incolarum: 89 per km2

Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon

Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vel BBKL (Latine "Lexicon biographicum et bibliographicum Ecclesiae") est encyclopaedia biographica de historia Ecclesiae, in quattuordecim voluminibus et (anno 2007) quattuordecim supplementis edita, etiam apud interrete accessibilis, anno 1975 a Friderico Gulielmo Bautz condita.

A die 14 Aprilis 2011 pars bibliographica non iam sine impendio accessibilis est.

Catholic Encyclopedia

Catholic Encyclopedia (scil. "Encyclopaedia Catholica") est encyclopaedia Anglice scripta et inter menses Martium 1907 et Aprilem 1914 promulgata, quae de omnis rebus Ecclesiae Catholicae agit. Anno 1922 supplementum editum est.

Anno 1993 Kevin Knight, civis Denverii, olim viginti et sex annos natus, post diem mundialem iuventutis cum papa Ioanne Paulo II in eius urbe natali paginam interretialem New Advent condidit et Encyclopaediam Catholicam ibi transcripsit. Hoc opus, sine supplemento tamen, anno 1997 perfectum est. Versionis Hispanicae eiusdem encyclopaediae nondum finitae labores etiam hodie continuantur.

Coniunctio communium

Coniunctio communium aut geminatio communium (etiam urbes sorores dicuntur) instituta creata post secundum bellum mundanum est pacis promovendae atque negotii cohortandi causa inter urbes differentes. Consilium est ut communia (sive urbes) variarum terrarum eo modo coniungantur ut incolae coniunctorum communium se invicem melius congnoscant vel cognitum habeant. Primae urbes sorores Coventria, Volgograd, Dresdaque fuerunt.

Curia municipalis

Curia municipalis est aedificium in quo administratio municipalis effecta est. Sedes est urbis vel oppidi praefecti ac decurionum.

Der Neue Pauly

Der Neue Pauly est nova encyclopaedia rerum classicarum, quae Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft (sigla: RE) inter annos 1894 et 1980 editam reficiat.

Omnibus iuribus RE redemptis domus editoria J.B. Metzler ab anno 1996 novam encyclopaediam rerum classicarum edendam curavit: Der Neue Pauly. Enzyklopädie der Antike.

Aliter ac in editione superiore cum antiquitas classica maxime geritur, tum conspectus rerum non mediocriter amplificatus est: Et origines antiquitatis Graeco-Romanae a culturis anterioribus repetentes et vis mutua cum populis vicinis copiose tractantur nec non cultura ac res Imperii Romani Orientalis gestae. Praetera mundi antiqui in Medium Aevum transformatio et rerum antiquarum usque ad hunc diem effectus recepti sunt.

Encyclopaedia Britannica

Encyclopaedia Britannica est veterrima encyclopaedia generalis Anglice scripta. Ante Vicipaediam, fuit etiam maxima in hac lingua. Suae res exactae, certae, et bene scriptae a populo putantur.

Editio prima inter annos 1768 et 1771 ab Adamo et Carolo Black Edimburgi edita est.

Editio nona res a viris illustribus illius temporis comprehendit, e.g. ab Iacobo Maxwell et Gulielmo Thomson. Altera editio volumen cum tabulis geographicis et alterum volumen cum indice ad encyclopaediam addidit. Editio undecima prima editio classica a multis consideratur. Anno 1994, encyclopedia primum in CD-ROM publicata est.

Lexicon universale

Lexicon universale, opus auctoris Helvetici Iohannis Iacobi Hofmanni, est encyclopaedia usque adhuc maxima omnium earum quae Latine conscriptae sunt.

Hoc Lexicon primo Genavae anno 1677 editum est (sed Basiliae impressum) in duobus voluminibus sub titulo: Lexicon universale historico-geographico-chronologico-poetico-philologicum, continens historiam omnis aevi, geographiam omnium locorum, genealogiam principum familiarum, addita ubique chronologia tum veteri tum recentiore, mythologiam insuper omnium fabularum, discussionem philologicam illustrium circa haec occurrentium difficultatum .... Postea auctor supplementum locupletissimum praeparavit, in tres partes divisum sed in duobus voluminibus Genavae et Basiliae editum anno 1683, et sic intitulavit: Lexici universalis historico-geographico-chronologico-poetico-philologici continuatio, praeter addenda comprehendens historiam animalium, plantarum, lapidum, metallorum, elementorum, rerum astricarum, praecipue hominis negotiorumque eius, in omni aetate, sexu, conditione, aevo, recentiori, medio, veteri, ex omnium gentium, inprimis Hebraeae, Graecae, Romanae, monumentis sacris, civilibus, erutam.

Eiusdem operis editio secunda Lugduno Batavorum anno 1698 in quattuor voluminibus edita est. Titulum locupletiorem sic habet: Lexicon universale, historiam sacram et profanam omnis aevi, omniumque gentium; chronologiam ad haec usque tempora; geographiam et veteris et novi orbis; principum per omnes terras familiarum ab omni memoria repetitam genealogiam; tum mythologiam, ritus, caerimonias, omnemque veterum antiquitatem ex philologiae fontibus haustam; virorum ingenio atque eruditione celebrium enarrationem copiosissimam; praeterea animalium, plantarum, metallorum, lapidum, gemmarum, nomina, naturas, vires explanans.

Liber

Liber (-bri, m.) est res usitate ex multis paginis facta quae scripturam, picturas, et alias descriptiones continet; qui eodem tempore fieri potest res physica ad scripturam continendam concepta, opusque ab auctore ad legendum compositum. Nomen liber multas alias significationes habere potest, sicut monstrat pagina discretiva. Sensus qui hic tractatur oritur e nomine, quo corticis interior pars ligno cohaerens a prima origine appellata est. Notum est Romanis antiquis librum arborum ad scribendam olim in Europa et in India adhibitum; an ex hoc usu defluit sensum bibliographicum verbi libri haud pro certo habetur.

Usque ad saeculum vicensimum primum, libri fuerunt forma principalis qua sapientia humana per saecula transmissa est. Diu ex foliis papyri plantae in formam voluminis aut e charta cottonea in formam codicis confecti, libri saepissime hodie etiam in formam electronicam redacti sunt. Libri ab auctoribus scripti ab impressoribus in prelis typographicis fabricantur, e domis editoriis divulgantur, in librariis et per interrete venduntur, a privatis bibliophilis necnon bibliothecis emuntur et conservantur.

Liber (sensu 'rei physicae') omnium aliorum maximus est ille e saxo factus in pagoda Kuthodaw Mandale in urbe (civitatis Birmaniae) servatus, sed inter libros in forma codicis confectos maximus est Codex Gigas mediaevalis, cuius mensurae 92 × 50 × 22 cm sunt. De condicione libri omnium minimi certatur. Unus e minimis quidem est Bilder-ABC ab Iosua Reichert typographo formatus (24 × 29 mm; 32 paginarum), coloribus impressus, pelle religatus, perspicillo apparatus.

Librorum (sensu "operis legendi") omnium inclytissimus esse dicitur Biblia, ab initio a Iudaeis, mox addito Novo Testamento a Christianis recepta; sed etiam Alcoranus a Musulmanis. Librorum saecularium longissimus fuit encyclopaedia Sinica Yongle Dadian, 11 095 voluminum constituta, anno fere 1407 exscripta; hanc autem Vicipaedia Anglica, encyclopaedia electronica, anno 2006 quo ad longitudinem pertinet supervicerit.

Lingua Persica

Lingua Persica (Persice پارسی ; IPA [fɒːɾˈsiː]) est lingua Iranica intra ramum Indo-Iranicum linguarum Indo-Europaearum, qua homines praecipue in Irania, Afghania, Tadzikistania, et civitatibus in dicionem culturae Iraniae Maioris olim redactis utuntur. Continuatio Persicae mediae habetur, linguae publicae religionis litterarumque Imperii Sassanidarum, quae vicissim fuit continatio Persicae antiquae, linguae Imperii Persici aevo Achaemenidarum magni momenti. Lingua Persica est lingua pluricentrica, atque eius grammatica grammaticae multarum linguarum Europae hodiernae similis est.Inter scriptores litterarum Persicarum recentiorum enumerare oportet poetas Nizāmī, Firdausī, Umar Khayyām, Hāfiz, Saadi, et Romanus.

Litterae

Litterae (-arum, f.) sunt artes scriptoriae quae in formam librorum, epistularum multasque alias formas redactae vel docendi vel delectandi causa in medium proferuntur. Duae principales litterarum classes distinguuntur: fictio et non-fictio?.

Numerus tributarius

Numerus tributarius, (Italiane: Codice catastale) est codex tabularum censoriarum. Communia Italiae omnia numerus tributarius habent.

Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft

Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft (voluminibus prioribus Real-Encyklopädie; communiter Pauly–Wissowa et RE) est encyclopaedia rerum classicarum, Theodisce scripta, quam edendam inter annos 1894 et 1980 curaverunt Georgius Wissowa et Conradus Ziegler. Exstat et versio compendiosa huius encyclopaediae Der kleine Pauly inscripta.

Regio

Regio (-onis, f.) est pars terrae, civitatis, urbis, oppidi etc. Regio ipsa etiam in regiones minores dividi potest.

Multae urbes, sicut Roma, in regiones urbanas divisae sunt.

Ritus

Ritus (-us, m.) est ordo, quo constitutum est, quo modo caerimoniae (plerumque religiosae) exsequendae sint. Sensu strictiore ritus ordinem liturgiae valet, sensu latiore etiam consuetudines firmas ("rituales") hominis sive gregis socialis describit.

Translitteratio

Translitteratio est conversio inter systemata scribendi, cum si potis est una littera in systemate valet idem ac littera in alio. Si systemata inter se non congruunt, sonitus litterarum ipsi notandi sunt.

Vicicitatio

Vicicitatio est inceptum Vicimediorum, quod citationes hominum sapientium colligit. Condita est anno 2003. Mense Ianuario anni 2006, fuerunt Vicicitationes fere quinquaginta linguis scriptae.

Vicifons

Vicifons est textuum quacumque lingua scriptorum thesaurus, qui aut in "dominio publico" sint aut sub Licentia Liberae Documentationis GNU prolati.

Conditus est die 26 Augusti 2005.

Vicipaedia

Vicipaedia est encyclopaedia fontium apertorum interretialis ac contentis libera atque gratuita linguis multis scripta quam omnibus hominibus licet scribere recensereque. Societas Vicimedia eam administrat.

Nomen Vicipaedia est conglutinatio verborum vici (Havaiane "celer") et encyclopaedia. Condita est die 15 Ianuarii anno 2001 a Iacobo Wales et Laurentio Sanger et hodie est situs interretialis qui sapientiam et facta praebet maximus et celerrime augescens.Mense Novembri 2013 Vicipaedia habebat triginta miliones commentationes in linguis 287. Vicipaedia Anglica longe est maxima et die 16 Novembris 2013 praeteriit 4 372 000 commentationes. Per magnitudinem ordinatae, Vicipaediae maximae sunt Anglica, Theodisca, Batava, Francogallica, Italica, Russica, Hispanica, Polonica, Suecica, Lusitana et Iaponica. Est unus ex decem sitibus maxime in orbe terrarum adhibitis.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.