Emigratio

Emigratio (-onis f.) propriam nationem relinquere ad incolendam aliam significat. Sensu lato quoque denominatur emigratio incolarum motus intra propriam nationem eventi. Vocabulum emigratio praeterea ad incolarum globos refert qui suum domicilium, seu in perpetuum seu interim, e natione, regione aut oppido in aliud traducunt.

Quamquam de eodem phaenomeno agitur, denominatur immigratio cum ex parte observatoris multitudinum migrantium receptio est et emigratio cum phaenomenon e loco emissionis observatur.

Rationes homines ad emigrandum impellentes ad vitalis caracteris necessitatem saltem respondent quae oeconomomicae, politicae et/aut ambitalis restrictionis causa suscitari potest.

In praesenti nationes cum medio emigartionis indice Africae, Americae Meridionalis et Asiae sunt, quae appellantur ab evolutis nationibus Tertii Mundi sive ad progressionem nitentes nationes.

Monumento aos emigrantes
Monumentum emigrantibus in Portus Sanctae Crucis (Gallaice; Porto de Santa Cruz) in Oleariis (Gallaice; Oleiros). Lineamenta Ludovici Seoane.

Nexus interni

Ayn Rand

Ayn Rand fuit scriptrix et philosopha Russica-Americana saeculi vicensimi. Nata est in Russia die 2 Februarii 1905 nomine Russico Алиса Зиновьевна Розенбаум (Alisa Zinov'evna Rozenbaum); mortua tamen Novi Eboraci die 6 Martii 1982.

Rand inprimis pro fabulis et mythistoriis eius nota est, demum pro schola philosophica ab ea fundata, nomine Obiectivismo, quae multum contendit de ratione persequenda beataque vita. Rand ubique rationem, liberos mercatus et ius hominis singulis efflictim defendit. Post mortem, eius fautores Institutum Ayn Rand anno 1985 ad Obiectivismum citandum condiderunt. Suum magnum opus a multis opinatur esse mythistoria Atlas Shrugged.

Notiones quidem de oeconomia, civilitate, et iure a Rand conceptae evolutionem politicam Civitatum Foederatarum substantialiter adfecerunt, motum ad capitalismum, qui sero in saeculo vicensimo accidit, citantes. Omnes libri eius usque hodie manent populares in Civitatibus Foederatis.

Columbia

Columbia (Hispanice Colombia et sollemnius República de Colombia) est boreoccidentalis res publica in America Meridionali. Superficiem 2 070 408 km², e quibus 1 141 748 km² continentali territorio et reliqua 928 660 maritimae extensioni correspondunt, habet. Finitimae civitates sunt boreoccidenti Panama, orienti Venetiola et Brasilia, meridie Aequatoria et Peruvia; septentrione quoque Columbia Mare Caribbaeo et Occidenti Oceano Pacifico madefit. Columbia de maritimis finibus cum Venetiola et Nicaragua controversatur, et est una Americae Meridionalis civitas cum litoribus in Mare Caribbaeo et Oceano Pacifico. Ad Columbiam diversae insulae ut archipelagus Sancti Andreae, Providentiae, et Sanctae Catherinae pertinent. Inter civitates Americae Australis Columbia locum quartum habet quo ad superficiem, tertium quo ad incolarum numerum pertinet. Caput est Bogota.

Territorium quod hodie Columbia appellatur a principio populi Amerindi e Media America insulisque Caribicis migrantes incolebant. Praecipuae tribus Muisca, Quimbaya, Tayrona, et Zenuvia (Hispanice: Muisca, Quimbaya, Tairona, et Zenú) ad linguisticas familias Aravacanam, Chibchanam, et Caribicam pertinentes fuerunt. Meridiei pars ab Incis inculta est. Saeculo quinto decimo, Conquisitatores Hispani territorium occupantes colonizaverunt, quod ad Viceregni Novae Granatae creationem tulit. Anno 1819, cum Simonis Bolívar expeditionibus, Columbia libertatem ab Hispania obtinuit, sed iam anno 1830 Magna Columbia in intestinis bellis cito collapsa est quae praesentium Venetiolae et Aequatoriae secessionem provocaverunt. Illae quae nunc Columbia et Panama sunt velut Res Publica Novae Granatae emerserunt, vicissim cum Confoederatione Granatina anno 1858 coniunctae sunt ut postea Civitates Foederatae Columbiae anno 1863 formarentur usque ad praesentis Centralisticae? rei publicae anni 1886 consolidationem. Anno 1903, post Bellum Mille Dierum, departimentum sive praefectura Panamae secessio accidit. Columbia in bello cum Peruvia anno 1932 propter vastum territorium Trapezium Amazonicum nominatum involuta est, resoluto per Societatis Civitatum arbitrium. Anno 1948 initum est bellum civile (La Violencia) quod usque ad ineuntes annos 1960 durabat et illegitimorum medicamentorum chartella produxit. Quod praesentem armatum conflictum in Columbia inter gubernationem, Communisticum exercitum clandestinum, paramilitares et medicamentorum cryptopolas provocavit qui milia interfectorum, vulneratorum, raptorum, discessorum et abitorum hominum velut consequentiam reliquerunt quod Columbiam in mundo violentisssimarum civitatum unam et medicamentorum exportatorissimarum unam classificavit. Nihilominus Columbia instituta relative stabiliora habuit, aliis Americae Meridionalis civitatibus collata, excepta brevi interclusione inter annos 1953 et 1957 ubi subitaneam conversionem rerum experita est.

Columbia saeculo XXI ineunte mediae magnitudinis potentia fuit, cum quarto PDG maximo inter Americae Meridionalis civitates ubi coffei productio et florum, carbonis petroleique exportatio significativae sunt. Magnam culturarum diversitatem et amplissimarum planetae et biodiversitatum? unam ostendit.

Columbia est unitaria respublica praesidentialis: Congressus, a Camera (102 sodalium) et a Senatu (166) compositus, potestatem legisferam exsequitur.

Croatia

Croatia, plenius Res publica Croatia (alia nomina: Chroaeia, Chroatia, Chrobatia, Croacia, Gruacia) sive nomen antique Liburnia (Croatice: Republika Hrvatska), est civitas Europaea, ad finem Maris Mediterranei, Mediae Europae, et Balcaniae (antiqui Haemi) iacens, capite Zagrabia (antiquo Andautonia). Septemtrione Sloveniae Hungariaeque, Boreoriente Serbiae, Oriente Bosniae et Herzegovinae et Meridie Monti Nigro finitima est. Occidente Mari Hadriatico alluitur et maritimum limitem cum Italia, Sinu Tergestino, possidet.

Medio Aevo, saeculis nono et decimo, Croatia fuit regnum liberum; postea, per saecula undecimum ad quartum decimum, subregnum in dicione Hungarica subiunctum. A saeculo quinto decimo usque ad saeculum undevicensimo, in Imperio Austro-Hungarico fuit ducatus Croatiae et Slavoniae, atque temporibus recentioribus (1918–1990), fuit una ex rerum publicarum Iugoslaviae.

Croatia membrum Consociationis Nationum, Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, Consociationis pro Securitate et Cooperatione in Europa, Consilii Europae et Concilii Salutis Consociationis Nationum et praeterea candidatus Unionis Europaeae intrandae est.

Exsilium

Exsilium, sive exilium, est "privatio soli patrii sive ultro subeatur ad poenam vitandam, vel mutandae sedis gratia; sive lege et damnatione inferatur." Marcianus iuris consultus scripsit exsilium triplicem esse: "aut certorum locorum interdictio, aut lata fuga, ut omnium locorum interdicatur praeter certum locum, aut insulae vinculum, id est relegatio in insulam."Exul est, cui exsilium tolerandum est.

De exsilio voluntario subito, id est de potestate data poenae, etiam capitalis, fugà vitandae, Cicero in oratione Pro Caecina haec dixit:

Exsilium enim non supplicium est, sed perfugium portusque supplici. Nam quia volunt poenam aliquam subterfugere aut calamitatem, eo solum vertunt, hoc est sedem ac locum mutant. Itaque nulla in lege nostra reperietur, ut apud ceteras civitates, maleficium ullum exsilio esse multatum; sed cum homines vincula, neces ignominiasque vitant, quae sunt legibus constitutae, confugiunt quasi ad aram in exsilium. Qui si in civitate legis vim subire vellent, non prius civitatem quam vitam amitterent; quia nolunt, non adimitur eis civitas, sed ab eis relinquitur atque deponitur. Nam, cum ex nostro iure duarum civitatum nemo esse possit, tum amittitur haec civitas denique, cum is qui profugit receptus est in exsilium, hoc est in aliam civitatem.

Temporibus veteribus exulibus tellus ultima Tibur erat, ut apud Ovidium poetam legimus. Imperatorum autem temporibus poena exsilii aucta est interdictione aquae ignisque cum ademptione rerum familiarium et iuris civitatis. Exsilium lenius relegatio, gravius deportatio fuit. Iniussu in patriam reversi supplicio affecti sunt.

Guntherus Schabowski

Gunterius Schabowski (natus in Anklam die 4 Ianuarii 1929; Berolini die 1 Novembris 2015) fuit politicus Rei publicae Democraticae Germanicae. Anno autem 1989 partium communisticarum potestate propter civium RPDG libertatis amorem et obstinationem fracta 10 Novembris Gunterius Schabowski nuntiavit Aego Krenz, qui tum rei publicae praeerat, cum statum rei publicae funditus everti posse timeret, nisi rerum novarum facultatem quandam concederet, permittere, ut per fines RPDG ceteris Germaniae partibus continentes libera fieret emigratio. Eodem vespero complura milia civium RPDG per muri transitus in Berolini partes liberas irruerunt, ut concessae libertatis periculum facerent. Sic idem dies et muro exitium et populo Germanorum redintegrationem attulit.

Honduria

Honduria seu Hondura (Hispanice: Honduras) est res publica in Mesoamerica. Finitimas habet ad septentriones Sinum Honduriae, Maris Caribici aestuarium, ad solis occasum Guatimaliam, ad meridio-occidentem Salvatoriam, et ad meridiem Nicaraguam et Sinum Fonsecae (qui in Oceanum Pacificum patet). Res publica olim Honduria Hispanica appellabatur ut ab Honduria Britannica, (nunc Beliza) distingueretur.

Octoginta centesimae Honduriae sunt montuosae. Tres catenae Cordillerae Medioamericanae territorium rei publicae in tres partes secat: Orientalem, Mediam, et Occidentalem.

Caput rei publicae coniunctim est urbs Tegucigalpa-Comayaguela. Urbes magnae quoque sunt: Comayagua, Ceiba, Sanctus Petrus Sula, Tela, Portus Cortesii et Choluteca. Aliae urbes sunt Danli, Iuticalpa, Portus Lempira, Portus Castella, et Sanctus Laurentius.

Civitatem Hondurianam inter pauperissimas in America Latina hodie constat, praecipue ob huracanum Mitch, quod anno 1998 omnem vastavit terram, omnemque infrastructuram (quae 80% omnium viarum perstratarum? comprehendit? ruit, et supra decem milia civium interfecit.Area Honduriana circiter 112 000 chiliometrorum quadratorum cum aestimato numero incolarum fere octo millionum. Hondurianae septemtrionales portiones Zonae Caribicae Occidentalis partes sunt.

Iamaica

Iamaica (Anglice: Jamaica) est insularis civitas in Mari Caribaeo, Antillarum pars Cubae Meridie et Hispaniolae, Haitiano-Respublico-Dominicani territorii, Occidente sita. Regiopolis est caput.

Immigratio

Immigratio (a migrando) est actus peregrini eundi in civitatem proposito permanentis sedis. Immigratio propter multas rationes fit, inter quas oeconomicae, politicae, familiaris readunatio,? et cupiditas mutandorum circumiectorum cuiuspiam ipsius sponte.

Ius asyli

Ius asyli est ius ad refugium in altera civitate ex exsilio vel oppressione.

Adud? Librum Psalmorum; (ex Vulgata)

et factus est Dominus refugium pauperi

adiutor in oportunitatibus in tribulatione (Psalmus 9,10)

ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra suoerbiat de terra (id, 38)Quod origo asyli sive refugii consideratur.

Hodie ius ad asylum ab articulo 14 Universae Iurum Humanorum Declarationis pronuntiatum est, id est "omnes ius asylum utendi et ferrendi persecutionis causa habent". Etiam Conventio de Statu Exsulum decreta anno 1951 et secundum quam Curator supremus Consociationis Nationum pro Exsulibus stat .

Kazachstania

Kazachstania seu Kazachia (Kazachice Қазақстан Qazaqstan [qɑzɑqˈstɑn]; Russice Казахстан) est civitas sui iuris transcontinentalis in Media Asia sita, parva occidentali civitatis parte in Europa iacente. Terrestres civitatis fines cum Russia ad occidentem et septentrionem, cum Republica Populi Sinarum ad orientem, et cum Chirgisia, Uzbecia, et Turcomannia ad meridiem sunt. Praeterea, ad occidentem litoribus Maris Caspii finitima est. Caput est Astana.

Maximae Kazachstaniae urbes sunt Almata, Astana, Akmola, Šymkent, Karagandy, atque Aktobe. Linguae publicae sunt Kazachica et Russica.

Litterae Theodiscae

Litterae Theodiscae sunt litterae plerumque in Germania, Austria, Germanis Helvetiae Belgiique regionibus, Lichtensteno, et provincia Nauzanensi in Italia Theodisce conscriptae, operibus minoris momenti diasporae Germanicae alicubi non exclusis. Temporibus recentioribus plerumque lingua Theodisca normata scribuntur, sed nonnulla litterarum flumina dialectis (e.g. Alemannica) plus minusve moventur.

Litterae Theodiscae mediaevales sunt litterae in Germania scripta ex stirpe Carolingorum. Eruditi variis temporibus finem Theodiscarum medii aevi litterarum tribuunt, quorum Reformatio Protestantica (1517) est ultimum quod fieri potest. Aetas linguae Theodiscae superioris antiquae usque ad medium saeculum septimum undecimum superfuisse dicitur; clarissima illius temporis opera sunt Hildebrandslied ('Carmen Hildebrandis') et quoddam poema epicum heroicum Heliand ('Salvator') appellatum. Lingua Theodisca superior media saeculo duodecimo coepit, cuius magna opera sunt Der Ring ('Anulus', ca. 1410) et poemata Osvaldi Volkenstenensis et Ioannis Teplensis. Aetas baroca (in litteris Theodiscis, 1600–1720) fuit una e fecundissimis litterarum Theodiscarum temporibus. Litterae hodiernae Theodisce productae coeperunt in operibus auctorum Illuminismi (sicut Herder). Motus sensibilitatis annorum ex 1750 fere incipiens anno 1774 finivit cum Ioanne Volfgango Goethio Die Leiden des jungen Werther ('Dolores Verteri iuvenis') ederet. Motus Sturm und Drang et classicismus Vimariensis ducebantur a Goethio et Friderico Schiller. Romanticismus Germanicus saeculorum duodevicensimi exeuntis et undevicensimi ineuntis praevalebat.

Biedermeierana fuerunt scripta, musica, artes oculorum, designatioque interiorum annis inter 1815 (Consilium Vindobonense), annum qui finem bellorum Napoleonicorum commemorat, et 1848, annum rerum novarum Europaearum. Nasizmo saeculo vicensimo regnante, nonnulli auctores exsules facti sunt (Exilliteratur facientes), aliique sese censurae artium summiserunt, quae ratio emigratio interna (Innere Emigration) appellabatur. Praemium Nobelianum Litterarum usque ad 2009 tredecimis auctoribus Theodiscoloquentibus concessum erat (inter quos insigniter Thomas Mann, Hermannus Hesse, Guntherus Grass), tertium post auctores Anglice et Francogallice scribentis (quibus proprie sunt 27 et 14 praemia).

Migratio

Migratio est motus hominum ex una civitate in aliam, quia meliorem vitam vel laborem quaerent aut persecutionem fugiunt.

Saepe homines migrantes non solum ius civile sed etiam ius residentiae legis denegatur et victimae compilationis vel tractationis humanae quasi servitutis esse potunt.

Pactio internationalis de omnium peregrinorum operariorum eorumque familiarium iuribus protegendis ad salutem horum hominum facta est, quamquam multae civitates hanc conventionem non confirmaverunt, inter alia, Iaponia quae migrationem rassismi vel xenophobiae causa quasi denegat in contradictione ad suam populationis deminutionem.

Murus Berolinensis

Murus Berolinensis seu vallum Berolinense erat murus longissimus, qua inde a die 13 Augusti anni 1961 ad diem 9 Novembris anni 1989 partes urbis Berolini, quae ad occidentem solem spectant, a partibus ad orientem solem spectantibus separabantur.

Museum Levi Strauss

Museum Levi Strauss invenitur ad Buttenheim (Marktstraße nr 33). Quo loco certior fias de Genuensium bracarum historia nam hic natus est earum inventor.

Nicaragua

Nicaragua, rite Respublica Nicaraguae (Hispanice República de Nicaragua), est civitas sui iuris circiter 5 900 000 incolarum in America Media sita. Finitima est meridie Orae Opulentae et septemtrione Honduriae. Etiam circumdatur Oceano Pacifico et Mari Caribico. Caput est Managua.

Peregrinatio

Peregrinatio dicitur iter extra civitatem propriam sicut:

Periegesis, cum iter gaudii causa fit, e.g. in feriis aut vacationibus?

Iter religiosum ad locum sacrum

Inquilinatus, cum locum extra civitatem diu habitatur, e.g. lucri causa

Emigratio, cum manendi causa extra civitatem itur, ob salutem, oeconomiam, aut politicam.Viator qui extra civitatem commeat, hoc est qui peregrinatur, appellatur peregrinus.

Reformatio

Reformatio (-onis, fem.) (scilicet ecclesiae ad veterem veritatem evangelii) sensu strictiore varia conata saeculi decimi sexti ad Ecclesiam Romanam emendandam significat, ex quibus schisma Protestanticum profectum est. Reformatio anno 1517 initium cepit, cum Martinus Lutherus, monachus Germanus, 95 theses (Disputationem pro declaratione virtutis indulgentiarum) publicavit. Labores Lutheri et aliorum (sicut Helvetici Hulderici Zvinglii et Francogalli Ioannis Calvini), qui se "reformatores ecclesiae" putaverunt et contra quasdam doctrinas, ritus, structuras ecclesiasticas restiterunt ("protestati sunt") ad novas ecclesias gentilicias creandas pertinuerunt, quae "Protestantes" vocari solent et sententia Ecclesiae Catholicae Romanae in numero haeresium habentur.

Reformationi per Europam varia praecesserunt, quae fidem populi in Ecclesiam Catholicam et papatum debilitaverant aut necessitatem, ut ecclesia emendaretur, monstraverant (inter alia pestis et Magnum schisma occidentale); etiam Humanismus sive Renascentia litterarum, novae artes inventae (sicut impressio) et casus Imperii Romani Orientalis ad Protestantismi ortum contribuerunt.Ecclesia Catholica Romana Contrareformatione a Concilio Tridentino inchoata respondit, quam imprimis Societas Iesu ante agebat. Tamen Europa septentrionalis, sola Hibernia et parvis plagis Britanniae Maioris Nederlandiaeque exceptis, Protestantica facta est. Europa meridiana Catholica permansit, cum pugnae atroces Europam mediam per multos annos devastarent.

Maximae novarum ecclesiarum fuerunt Lutherana (maxima ex parte in Germania, regione Baltica et Scandinavia) et Ecclesiae Reformatae (maxima ex parte in Germania, Helvetia, Nederlandia et Scotia). Praeterea fuerunt multae communitates minores. Ad tempus reformationis plerumque anni inter 1517 (Lutheri 95 theses) et 1648 (Pax Westphalica) numerantur.

Res publica Dominiciana

Res publica Dominiciana seu Dominicana (Hispanice República Dominicana) est civitas sui iuris, quae occupat orientales quinque octavas partes insulae Hispaniolae, in Antillarum Maiorum archipelago apud regionem Caribaeam. Occidentales tres huius insulae octantes ab Haitia civitate occupantur, quod facit Hispaniolam unam inter duas Caribaeas insulas, iuxta cum Sancto Martino, quae divisae sunt duabus a nationibus. Respublica Dominiciana est secunda maxima Caribaea natio secundum aream (post Cubam), 48 445 chiliometra quadrata seu 18 705 milia passuum quadratorum lata, et tertia secundum numerum incolarum cum circiter decem millionibus incolarum, quorum propemodum tres milliones territorium urbis Dominicopolis (Hispanice Santo Domingo), capitis, incolunt.Christophorus Columbus in occidentali Hispaniolae parte die 6 Decembris anni 1492 appulit, quae nunc Haitia est. Insula prima Hispanicae dicionis colonialis sedes in Mundo Novo facta est. Dominiciani libertatem Novembri mense anni 1821 declaraverunt, sed a potentiore vicina Haitia Februario anni 1822 dynamice annexi sunt. Post anni 1844 victoriam in bello libertatis Dominicianae Haitianam contra dicionem, res publica rursus sub Hispanicam dicionem colonialem usque ad bellum restitutionis Dominicianae die 16 Augusti anni 1865 cecidit.Res publica Dominiciana plerumque intestina proelia (per Rem publicam Secundam) usque ad annum 1916 experta est. Rem publicam Civitates Foederatae annos octo inter 1916 et 1924 occupabat, et consequentem tranquillam et prosperam sexenii periodum, praeside Philippo Horatio Vásquez Lajara, secuta est dictatura Raphaëlis Leonidae Trujillo Molina usque ad 1961. Bellum civile anno 1965, rei publicae recentissimum, finitum est alia militari occupatione, quam secutum est auctoritarium regimen Ioachimi Antonii Balaguer Ricardo ab anno 1966 ad 1978. Ex quo tempore, res publica democratiam repraesentativam migravit et ducta est a Leonello Fernández per plerumque tempus e 1996. Danilus Medina, praesens rei publicae praeses, Leonello Fernández successit anno 2012, cum abstulisset 51 centesimas suffragiorum contra Hippolytum Mejía, priorem praesidem.Res publica Dominiciana nonam oeconomiam in Latinamerica habet, maximam oeconomiam in Caribaea et regione Mesoamericana. Quamquam multo tempore clara propter suam agriculturam et metalleuticen, in oeconomiam nunc domitantur diaconiae. Ultima per decennia duo, Res publica Dominiciana eminuit sicuti una apud oeconomias maxime crescentes in Americis, cum medio indice proventus domestici grossi realis 5,4% inter 1992 et 2014. PDG incrementum annis 2014 et 2015 7,3 et 7,0% proprie, maximum in Hemisphaerio Occidentali, attigit. In primo anni 2016 dimidio oeconomia Dominiciana 7,4% crevit, rapidi oeconomici incrementi propensione pergente.Recens incrementum constructione, fabricatione periegesique ductum est. Privata consumptio fortis fuit, propter parvam inflationem (sub 1% mediae quantitatis anni 2015), quaestus creationem non minus quam altam remissionum summam. Res publica Dominiciana chrematisterium, Chrematisterium Rei publicae Dominicianae (Hispanice Bolsa de Valores de la República Dominicana; acronymo BVRD), et provectum telecommunicationis systema et vecturae infrastructuram habet. Nihilominus, inopia quaestus, gubernii corruptio et inconsistens electrica diakonia praecipua problemata manent. Natio significativam emolumentorum inaequalitatem quoque habet. Internationalis migratio valde Rem publicam Dominicianam afficit, quoniam magnos migrantium fluxus accipit mittitque. Gregaria illegalis Haitiana immigratio et Haitianae originis Dominicianos integrare praecipua problemata sunt. Magna Dominiciana diaspora, praesertim in Civitatibus Foederatis, est, quae evolutioni contribuit, mittendis billionibus dollariorum Dominicianis familiis per remissiones.Res publica Dominiciana destinatio visitatissima in Caribaeo est. Annui campi pillamallei praecipuae illecebrae sunt. Sicuti geographice varia natio, Res publica Dominiciana non solum excelsissimi montani culminis in Caribaeo, Culminis Duartis (Hispanice Pico Duarte), sed etiam maximi lacus et loci minime elevati in Caribaeo, Lacus Enriquillensis seu Lacus Henriculus (Hispanice Lago Enriquillo), domus est. Insula mediam temperaturam 26 °C seu 78,8 °F et magnam climaticam biologicamque diversitatem habet. Natio quoque primorum cathedralis, castelli, monasterii, fortalitiae in Americis aedificatorum locus est, sitorum Urbi Coloniali Dominicopolitana (Hispanice Ciudad Colonial de Santo Domingo), Patrimonio Totius Mundi. Musica et ars athletica magni ponderis Dominiciana in cultura sunt, cum meringine ac bachata sicuti nationali saltatione ac musica et cum basipila sicuti praedilecta arte athletica.

Uraquaria

Uraquaria sive Uruguaia (Hispanice Uruguay seu plenius República Oriental del Uruguay) est civitas sui iuris et res publica in Americae Australis Austrorientali parte sita. Patria 3,3 milliones hominum est, quorum 1,8 milliones caput, Urbem Montis Videi, et suburbia incolunt. Secundum aestimationem, inter 88 centesimas et 94 centesimas incolarum praesertim Europaeos aut mixtos atavos possidet. A die 1 Martii 2015, praeses reipublicae est Tabaré Vázquez.

Unici fines terrestres Uraquariae cum Brasiliensi civitate Fluvio Magno Meridiano, septemtrione, est. In occidente flumen Uraquaria (Hispanice Uruguay) invenitur et austroccidente aestuarium Fluvii Argentei situm est. Civitas Argentinae finitima est solum in aliquibus utriuslibet fluminum supra citatorum vadis, dum austroriente Oceanus Atlanticus est. Uraquaria secunda a minima civitate in America Australi est, solum Surinamiam superans.

Colonia Sacramenti (Hispanice Colonia del Sacramento ; Lusice Colônia do Sacramento), antiquissima Europaea colonia in Uraquaria, a Lusis Ianuario anni 1680 condita est. Anno 1777, cum Foedere Sancti Ildefonsi, colonia Hispanica possessio facta est. Mons Videus ab Hispanis saeculo duodevicensimo velut fortalitia conditus est. Uraquaria suam libertatem inter annos 1810 et 1828 post bellum inter Hispaniam, Argentinam et Brasiliam adepta est. Civitas democratia constitutionalis est ubi praeses et ducis civitatis et ducis gubernationis munus perficit.

Oeconomia praesertim in agricultura (10% PPP et plerasque merces quae exportantur componente et in civitatis campo fundatur. Secundum Transparentiam Internationalem?, Uraquaria velut minime corrupta civitas in America Latina (iuxta cum Chilia) classificatur, cum politicis laboralibusque condicionibus inter liberrimas? continentis.

Uraquaria una nationum oeconomice evolutissimarum in America Latina est, cum PPP per capita alto et quinquagesimum locum inter civitates cum maximo Indice Evolutionis Humanae in mundo occupat. Prima Latino-Americana civitas quae unionem civilem inter homines gay totius reipublicae gradu anno 2007 legitimam fecit.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.