Dynastia

Dynastia[1] (ex verbo Graeco δυναστεία, quod ex δυνάστης, princeps sive rector) sive (antiquius) domus (regia) vel domus principis est successio principum eiusdem stirpis sive familiae. Historici historiam quarundam civitatum sicut Sinae, Aegyptus antiqua vel Imperium Persarum diversis dynastiis, quae sibi regentes successerunt, dividunt.

Magna historiae Europaeae pars dynastiis formata est, inter quas Carolingorum stirps, Domus Habsburgensis, Stuart, Hohenzollern vel Romanov. Usque ad saeculum vicesimum ad regentis officia late probata pertinebat, ut propriam dynastiam potentia, divitiis, territoriis augeret.

Tuthankhamun Egyptian Museum
Tutenchamun fuit pharao Aegypti antiqui a duodevicesima dynastia, quae permanebat e circa anno 1550 a.C.n. ad circa 1292 a.C.n.

Notae

  1. dynastia, ae, f - Verbum mediaevale; attestatio: Christian Helfer (1991), Lexicon Auxiliare - 3. editio, Societas Latina, Savariponti, ISBN 3-923587-08-2, p. 168; Albert Sleumer (1926), Kirchenlateinisches Wörterbuch, domus editoria Gebrüder Steffen, p.289,2. - Forma adiectiva: dynasticus, -a, -um.
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
Aevum praehistoricum

Aevum praehistoricum (a Latino prae + Graeco ιστορία 'res gestae') est spatium temporis ante historiam relatam artisque scribendi inventam, cum historia coepisse habetur. Notio praehistoriae per Aevum Illuminationis oriri coepit in operibus antiquarianorum qui vocabulum primitivas adhibere solebant ad societates quae ante relata scripta fuerant. Primus autem prehistory, vocabuli Anglici, usus in Foreign Quarterly Review anno 1836 factus est.

Alexander (imperator Constantinopolitanus)

Alexander (Graece Ἀλέξανδρος; c. 870–913), nonnunquam Alexander III, fuit Armenius Imperator Constantinopolitanus ab anno 912 usque ad mortem.

Basilius II Bulgaroctonus

Basilius II Bulgaroctonus (Graece: Βασίλειος ὁ Βουλγαροκτόνος scil. "necator Bulgarorum"; natus circa annum 958; mortuus die 12 aut 15 Decembris 1025) fuit imperator Romanorum orientalium ab anno 976 usque ad 1025.

Basilius, inclutissimus imperialis Macedonicae stirpis, fuit filius Romani II et uxoris Theophano.

Basilius I Macedonius

Basilius I, saepe Macedonius vocatus, Graece Βασίλειος ὁ Μακεδῶν (natus circa 811, mortuus 29 Augusti 886) fuit Imperator Byzantinum ab anno 867 usque ad mortem. Ut nomen suum denotat, Basilius fuit primus Imperator et conditor eminentis Dynastiae Macedoniae. Quamquam a se ortus est, peritus politicorum et administrandi fuit, praesidens aevo aureo arte Byzantina et restituens imperium imperatorium.

Constantinus IX Monomachus

Constantinus IX Monomachus (Graece Κωνσταντῖνος Μονομάχος) (c. 1000–11 Ianuarii 1055) fuit Imperator Constantinopolitanus una cum Zoe a die 11 Iunii 1042 usque ad mortem eius et Imperator solus usque ad suam mortem.

Constantinus VIII

Constantinus VIII (Graece Κωνσταντίνος; natus circa annum 960; mortuus die 11 Novembris 1028) fuit imperator Romanorum orientalium ab anno 1025 usque ad mortem.

Constantinus, e stirpe imperiali Macedonico ortus, fuit filius Romani II imperatricisque Theophanus et frater iunior natu Basilii Bulgaroctoni. Anno 976 imperator cum fratre factus est, quo anno 1025 mortuo Constantinus solus imperium tenuit. Successor eius fuit Romanus III Argyrus. Zoë est sua filia.

Constantinus VII Porphyrogenitus

Constantinus VII Porphyrogenitus (Graece: Κωνσταντῖνος Πορφυρογέννητος) fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 913 usque ad 959 in quo anno mortuus est.

Constantinus anno 905 in cubiculo purpureo palatii Constantinopolitani natus est, filius Zoae Carbonopsinae imperatorisque Leonis VI. Inter annos 913-944 fuit una cum Romano I Lecapeno imperator, ab anno 944 solus. Bella contra Arabes et Hungaros gessit, qui imperium eo tempore aggrederentur. In matrimonium duxit Helenam, Romani filiam, et ex ea genuit:

Leo

Romanus II, imperator futurus

Zoë, monacha

Theodora, quam in matrimonium duxit Ioannes Tzimisces

Agatha, monacha

Theophano, monacha

Anna, monachaImperator Constantinus VII, studiosissimus litterarum scientiarumque veterum Graecorum, scripsit cum amanuensibu nonnulla opera nova de imperio Byzantino necnon collectanea librorum antiquorum. In his libris multa scripta classica servata sunt quae aliter deperdita essent, e quibus fragmenta Polybii, Diodori Siculi, Flavii Iosephi, Dionis Cassii, Prisci, Menandri Protectoris, Cassiani Bassi. Constantinus die 9 Novembris 959 mortuus est.

Domus Qing

Domus Qīng (清朝 Qīng cháo, Ch'ing ch'ao; Mansiuense: Daicing gurun; Mongoliane: Манж Чин Улс), etiam Domus Mansiuensis, fuit ultima Sinae domus, quae ab 1644 ad 1912 rexit (cum brevi refectione abortiva anno 1917). Ea Domui Ming substituit et a Republica Sinensi substituitur.

Condita est domus ab Aisin Gioro, gente Jurcheniana, in regione nunc Mansiuria in Sina septentrionali et occidentali appellata.

Dynastia Gutia

Dynastia Gutia fuit dynastia regum ex natione Gutia natorum, qui superaverunt Imperium Accadium et in Sumeria regnaverunt inter annos 2150-2116 a.C.n. (chronologia media), etiamsi primo victi sunt a Naram-Sin.

A Sumeriis et Acccadiis, Gutii visi erant ut barbari et praedatores, qui tandem ab montibus in planitiem Mesopotamicam irrumperunt. Primo urbem Accad ceperunt atque deleverunt, et exercitum Accadium superaverunt. In ruinis Accad ipsis habuerunt sedem regiam, et permultae urbes Sumeriae Gutiis tributa dederunt.

Nihilominus, post regnum breve, Gutii superati sunt a Sumeriis qui contra eos sese rebellaverunt, Utu-hengal duce.

Leo VI Sapiens

Leo VI Sapiens (Graece Λέων ὁ Σοφός; natus 19 Septembris 866, mortuus 11 Maii 912) fuit Imperator Constantinopolitanus ab anno 886 usque ad mortem. Dicebatur Leonem doctum bene esse, ob quod nominatus est "Sapiens." Tamen eo regnante Imperium accepit nonnullas clades contra Bulgariam.

Liber prophetiarum, titulo Oracula Leonis Sapientis, saeculo XII composita, Leoni attributus est.

Michael II

Michael II (Graece: Μιχαήλ Β, natus 770, mortuus 2 Octobris 829), saepe etiam vocatus Balbus, Amorianus seu Psellus, fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 820 usque ad mortem.

Michael III

Michael III Methysos, versus Latine fere Bibo (Graece: Μιχαήλ Γ΄ ο Μέθυσος; natus 19 Ianuarii 840, mortuus 23-24 Septembris 867) fuit Imperator Imperii Romani Orientalis ab 842 usque ad mortem. Michael tertius et postremus Imperator Dynastiae Phrygianae fuit.

Neolithicum

Neolithicum (Graece νέος 'novum' + λίθоς 'petra') est aevum historicum Mesolithicum sequens, quo homines, qui antea conligendo ac venando victus quaesiverant, paulatim sedes conlocaverunt, quod coloni frumenta colere et animalia domare coeperant. Vitam nomadicam deserentes homines vicos urbesque condiderunt. Agricultura causa facta est societatis, cui proprium erat labores ac munera inter multos dividere. Nova copia ciborum atque copias conservandi facultas hominibus praesidio contra pericula temporum erant, ut numerus hominum augeretur. Quod primo ante circiter 12 000 annorum in regione quae dicitur luna fertilis evenit. Mutatio habitationum laborumque qua Mesolithicum in Neolithicum conversum est appellari solet revolutio Neolithica.

Notio neolithici anno 1865 Ioanne Lubbock excogitata est.

Palaeolithicum

In tempore nominato Palaeolithicum homines solus lignum et lapides per instrumenta habebant, et metalla ignota erant. Homo in eo tempore ante Mesolithicum et Neolithicum, erat collector et venator et primum linguam usus, atque ex agricultura et classi sociali, saepe divisione laborum ignota erat. Instrumenta de lapide facta simplicia et cruda erant.

Romanus II

Romanus II, Graece Ῥωμανός (anno 938/939 natus; die 15 Martii 963 mortuus), filius Constantini Porphyrogeniti uxorisque eius Helenae Lacapenae, fuit imperator iunior a die 6 Aprilis 945, imperator solus a die 9 Novembris 959, quo die pater mortuus est. Bis uxores duxit. Uxor prima, nomine Berta, fuit filia notha Hugonis regis Italiae: ea Romano anno 944 nupsit, annum fere quintum agenti, sed anno 949 virgo mortua est. Ex uxore altera Theophanone, quam anno 957 duxit, liberos tres genuit, scilicet:

Basilius, qui ab anno 976 imperavit

Constantinus, fratris successor

Anna quae Vladimiro magno duce Kioviensi nupsitA Theophanone Romanum interfectum esse asseveratur, quae amasia fuerit Nicephori Phocae imperiumque eo tradere curaverit.

Sacrum Romanum Imperium

Sacrum Romanum Imperium siglis S. R. I. postea Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae vel Sacrum Romanum Imperium Nationis Teutonicae vel Sacrum Imperium Romanum vel Sacrum Romanorum Imperium fuit imperium quod anno 962 Ottone I regente ex imperio Francorum ortum exformatum est et usque ad annum 1806 superfuit.

Formula Imperium Romanum iam titulis propria erat Caroli Magni imperatoris, tum memoria Friderici I appendix Sacrum apparuit. In documentis lingua Theotisca primo exsistebat formula Heiliges Römisches Reich Carolo IV imperante (1254). Ex anno 1438, appendix Nationis Germanicae (Theodisce deutscher Nation) inveniri potest, anno 1486 hunc titulum primo in lege utebantur. Ex anno 1512 ordinaria erat formula Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae aut Imperium Romanum Sacrum Nationis Germanicae. Corona dedicata a Francisco II die 6 Augusti 1806 anno imperium exstinguebatur.

Titulus exprimit postulationem et esse sucessor imperii Romani pariterque imperator mundi et haec ad sacra augetur, in quibus dominatio est condita.

Tertia dynastia Ur

Tertia dynastia Ur vel Ur III aut Imperium Neosumerium fuit dynastia regum Sumeriorum, quae post cladem Gutiorum Sumeriam regnavit inter annos 2111 et 2004 a.C.n. (chronologia media). Gutii superati sunt a Sumeriis quis contra eos rebellaverunt, Utu-hengal duce, sed mox Utu-hengal, qui erat rex Orchoes superatus est ab regibus in Ur. In aetate Neosumeria codex Ur-Nammu compulsus est, unus ex primis codicibus legalibus. Fortasse Carmen Gilgami scriptum est hoc in tempore.

Ex septentrione et occidente barbari continenter impeta fecerunt, usque ad regnum Shu-sin, qui aedificavit saeculo XXI a.C.n. murus Martuum, ut barbari regnum non intravissent. Imperium Neosumerium anno 2004 a.C.n. deletum est ab invasionibus orientalium Elamitarum, dum gentes Semiticae occidentis (Amorrei), urbes vallium ceperunt et regna creaverunt.

Theodora (imperatrix 1042-1056)

Theodora (Graece Θεοδώρα), cognomine Porphyrogenita (Constantinopoli nata anno 984; ibidem mortua mense Septembri 1056), fuit Imperatrix Byzantina ab anno 1042 (interdum cum collegiis) et imperatrix sola a mense Ianuario 1055 usque ad mortem.

Theophilus (imperator)

Theophilus I (Graece: Θεόφιλος; natus anno 813, mortuus die 20 Ianuarii 842) fuit Armenianus Imperator Imperii Romani Orientalis ab anno 829 usque ad mortem.

Zoë

Zoë (Graece:Ζωή) (nata c. 978; mortua mense Iunio 1050) fuit imperatrix Byzantina a die 15 Novembris 1028 usque ad mortem. Filia fuit Constantini VIII.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.