David Ricardo

David Ricardo (natus Londinii die 18 Aprilis 1772; mortuus in Gatcombe Park die 11 Septembris 1823) fuit oeconomiae politicae classicae peritus Anglicus sub specie Adami Smith. Et theoriae valoris studuit.

Etiam servtudinem opposuit.

David Ricardo(1)
David Ricardo (1772–1823). Opus pictoris ignoti.

Nexus externus

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad David Ricardo spectant.
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
18 Aprilis

18 Aprilis dies 108 anni est (109ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 257 dies manent.

Secundum Calendarium Romanum, hic dies est ante diem quintum decimum Kalendas Maias, quod a.d. XV Kal. Mai. imminuitur.

Capitale circulans

Capitale circulans - quod est "sors, quae quotidie adhibetur (capital circulant)" - exanimaverunt? oeconomi classici Adamus Smith et David Ricardo et Carolus Marx. Notio spectat ad materias quae in toto in processu fabricandi in res fabricandas ut ita dicam elabuntur instar farinae quae in panem coctum elapa est; nam materiae tales in ipso processu fabricationis consumuntur. Opponitur capitali fixo. Nostra aetate inter capitale circulans et fixum periodo rationaria distinguitur. Res ad fabricationem pertinentes, quae diutius quam unum periodum rationariam in processu fabricandi sunt, fixum capitale esse definiuntur, cum quae brevius circulans.

Ad capitale circulans pertinent materiae naturales, bona impolita, penora, pecunia, servitia auxiliaria.

Capitale fixum

Capitale fixum exanimavit oeconomus David Ricardo. Capitale fixum illa pars capitalis est quae collocatur in rebus immobilibus quae sunt ex.gr. funda, aedificia, vehicula, armamenta et quae durant longius per totam fere tempus fabricandi. Ut valor paulatim pro rata processus fabricandi ad bona finita transfertur, tamen res quae capitale fixum constituunt, auxilium sint ad fabricandum sed pars bonorum fabricatorum non fiunt. Capitale fixum opponitur capitali circulanti. Nostra aetate distinguitur inter capitale circulans et fixum periodo rationaria. Res ad fabricationem pertinentes, quae longius quam unum periodum rationariam in processu fabricandi sunt, fixum capitale esse definiuntur, cum quae brevius circulans.

Oeconomica

Oeconomica est scientia quae omnes res oeconomicas investigat, sicut pecuniam, merces, rerum fabricationes, industrias, commercium, operationes benevolas, negotiationes, apparitiones, et argentarias. Scientia antea oeconomia politica appellabatur, sed in lingua hodierna oeconomica ferme discrepat ab oeconomia, quae summa omnium rerum oeconomicarum et bona administratio rerum familiarum dicitur. Res oeconomicae quae ad civitatem quandam spectant appellantur oeconomia illius civitatis.

Qui oeconomiam investigant et curant, oeconomici vel oeconomistae vocantur. Oeconomici autem non solum rebus per se oeconomicis student, sed etiam mathematicae, statisticae, civilitati, et psychologiae. Omnes huius generis res docent qua ratione homines quod agunt egerint.

Placita Marxiana

Placita Marxiana (-orum, pl, n.), vel Marxismus, est sententia civilis, oeconomica, et sociologica, in materialistica explanatione historiae, explicatione Marxista capitalismi, theoria commutationis socialis, et iudicio liberationis humanae condita, et de operibus Caroli Marx et Friederici Engels deducta.

Tria maiora principia Marxismi sunt:

Dialecticalis et materialista historiae notio.—Historia hominum est certamen inter classes sociales. Productiva societatis capacitas est fundamenta societatis, et dum haec capacitas per tempus crescat, sociales productionis coniunctiones (classium coniunctiones) in certamine classium se evolventes, certas stationes (communismus primitivus, servitus, feudalismus, capitalismus) transgrediuntur. Legitimae, civiles, ideologicae, et aliae societatis proprietates (e.g., artes) ex his coniunctionibus deducuntur, ut deducitur sensus singulorum quibus societas componitur.

Iudicium capitalismi.—Marx arguit, in societate capitalistica, partem numerum minorem oeconomicam (bourgeoisie) in pluribus hominibus (proletariatus) dominari et ex eorum labore utilitatem capere. Marx dicit capitalismum esse "exploitativum,"? diserte in modo quo labor non redditus, valor additus , ex classi laboranti (theoria valoris laboris) extrahitur. Sine abolitione compedis dominii privati modi productionis, societas humana evolutionem prorsus adsequi non potest.

Suasio revolutionis proletarianae.—Hominibus classis laborantis opus est, ut compedes proprietatis privatae superent, potestatem civilem capere per conversionem socialem, capitalisticas orbis terrarum classes expropriare?, et productivas societatis capacitates in dominio collectivo ponere. Ergo, classes in materia conditae abolebuntur, et materialia omnium generum inaequalitatis inter homines fundamenta dissolventur.

Valor (oeconomia)

Vide etiam valor pro aliis significationibus valoris.

Valor (-is, m.) in oeconomia aut ad usum rerum spectat aut ad rationem qua aliqua res cum alia mutatur.

Paene numquam autem nostra aetate res invicem mutantur sed semper cum pecunia. Haec mutationis ratio pretium dicitur.

Thomas Aquinas: "...carius vendere, vel vilius emere rem, quam valeat, est secundum se iniustum et illicitum."

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.