David Ben-Gurion

David Ben-Gurion (natus nomine David Grün) fuit rerum politicarum peritus Israelianus factionis Mapai (hodie Awoda) et anno 1948 primus Minister Primus Israelis.

David Ben-Gurion: imago
David Ben-Gurion: subscriptio
Ben Gurion 1957
David Ben-Gurion apud Knesset, anno 1957

Nexus externus

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Davidem Ben Gurion spectant (David Ben Gurion, David Ben-Gurion).
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
16 Octobris

16 Octobris est dies 289ª anni (290ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 76 dies manent.

Secundum Calendarium Romanum est ante diem decimum septum Kalendas Novembres, quod a.d. XVII Kal. Nov. abbreviatur.

1973

Annus 1973 e serie paginarum brevium de annis.

1973 = MCMLXXIII. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 1973 legas, vide 1973 (numerus).

1 Decembris

1 Decembris dies 335ª anni est (336ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 30 dies manent.

Kalendae Decembres sunt.

25 Ianuarii

XXV Ianuarii sive 25 Ianuarii dies vicesimus quintus est anni gregoriani. 340 (CCCXL) dies (sive 341 (CCCXLI) annis bisextis) manent.

Angelica Balabanova

Angelica Balabanova, vel Balabanoff, (nata Анжелика Исааковна Балабанова, tr. Anželika Isaakovna Balabanova Czernihoviae die 7 Maii 1878 ; mortua est Romae die 25 Novembris 1965 ) fuit diurnaria et praecipue in Italia etiam politica Marxiana.

Ariel Sharon

Ariel Sharon (natus Ariel Scheinermann in Kfar Malal die 27 Februarii 1928; mortuus in Tel Hashomer, Ramat Gan die 11 Ianuarii 2014) fuit generalis et politicus Israelianus et ab anno 2001 ad anno 2006 Israelis minister primus. A die 6 Ianuarii 2006 propter ictum in sopore erat.

Awoda

Mifleget haAwoda haIsra’elit (Hebraice מפלגת העבודה הישראלית, scilicet Latine: Factio Israeliana Laboris) breviter haAwoda (Hebraice: העבודה, Latine: „ Labor“) est factio sinistrae Israelianae, quae ante annum 1968 nomen Mapai ferebat.

Beniaminus Netanjahu

Beniaminus Netanjahu (Hebraice בנימין נתניהו), Bibi dictus (Telavivi natus die 21 Octobris 1949), est politicorum peritus Israëlita et factionis Likudpraeses. A mense Maio 1996 usque ad Maium 1999 et iterum ex die 31 Martii 2009 primus minister meret.

Die 22 Ianuarii 2013, electionibus Israëlis peractis, dux maximae factionis manet, sed vocibus paucioribus; Jair Lapid diurnarius, novae factionis dux, prospere processit. Die 17 Martii 2015, Netanjahu iterum comitia vicit.

David

David (gen. Davidis) est nomen masculinum.

Ehud Barak

Ehud Barak (Hebraice אהוד ברק natus Ehud Brog die 12 Februarii 1942 in Kibbuz Mischmar haScharon) est politicus Israelianus. Barak, qui, Simone Peres ministrorum Praeside, ab anno 1995 usque ad annum 1996 negotiorum externorum minister et ab anno 1999 usque ad annum 2001 ipse Ministrorum Praeses fuerat, fuit etiam factionis Awoda praeses et a mense Iunii 2007 est bellum belli

minister.

Golda Meir

Golda Meir ( Hebraice גולדה מאיר vere Golda Meyerson, nata Mabowitsch Chioviae die 3 Maii 1898 – mortua est die 8 Decembris 1978 Hierosolymae), politicorum perita factionis Awoda, fuit a die 17 Martii 1969 usque ad annum 1974 ministrorum Praeses et negotiorum externorum minister Israel.

Isaac Rabin

Isaac Rabin (Hebraice יצחק רבין , natus est Hierosolymae die 1 Martii 1922 – necatus est Telavivi die 4 Novembris 1995) fuit generalis et rerum politicarum peritus Israelianus.

Rabin, qui etiam factionis Awoda praeses fuit, bis accurate ab anno 1974 usque ad annum 1977 et ab anno 1992 usque ad mortem Ministrorum Praeses Israelis fuit.

Anno 1994 Isaac Rabin una cum Simon Peres et Iasser Arafat Praemium Nobelianum Pacis abstulit.

Die 4 Novembris 1995 Telavivi Rabin a quodam Jigal Amir necatus est.

Isaac Shamir

Isaac Shamir (Hebraice:יצחק שמיר natus die 22 Octobris 1915 in oppido Ružany olim ad Imperium Russicum, nunc ad Rutheniam Albam pertinente; Telavivi die 30 Iunii 2012 mortuus) fuit politicorum peritus Israelianus et factionis Likud praeses, qui a die 10 Octobris 1983 usque ad mensem 13 Septembris 1984 et iterum a die 20 Octobris 1986 usque ad diem 13 Iulii 1992 Minister Primus fuit.

Israël

Civitas Israël (Hebraice מְדִינַת יִשְׂרָאֵל Medīnat Yisrā'el ; Arabice دَوْلَة إِسْرَائِيل Dawlat Isrāʼīl), breviter Israël, est respublica parlamentaria in Medio Oriente sub Maris Mediterranei litore sita, diversarum intra parvam suam aream geographicarum proprietatum. A septentrionibus Libanum et Syriam attingit, ab oriente Iordaniam et Ripam Occidentalem, a meridie Aegyptum et Sectorem Gazensem. est. Suis legibus definitus "Civitas Iudaica et Democratica", Israël est sola in orbe terrarum civitas ubi Iudaei aliis gentibus praevalent.

Menachem Begin

Menachem Begin ( Hebraice מנחם בגין natus die 16 Augusti 1913 in Brest-Litowsk – mortuus est die 9 Martii 1992 Hierosolymae) fuit ministrorum Praeses et negotiorum externorum minister Israel.

Simon Peres

Simon Peres (Hebraice שמעון פרס, Shim'on Peres, natus Szymon Perski Wiszniewo in vico Poloniae, hodie Rutheniae Albae, die 2 Augusti 1923; mortuus 28 Septembris 2016) fuit rerum politicarum peritus Israelianus et a die 15 Iulii 2007 Israelis praeses.

Peres, qui etiam factionis Awoda praeses fuit, bis ab anno 1984 usque ad annum 1986 et ab anno 1995 usque ad annum 1996 ministrorum praeses Israelis fuit.

Anno 1994, Peres una cum Yitzhak Rabin et Iasser Arafat Praemium Nobelianum Pacis accepit.

Die 8 Iunii 2014, Peres conventus ad pro pace in Terra Sancta orandum cum papa Francisco, Abu Mazen Romae interfuit.(/www.nzz.ch)

Universitas Istanbulensis

Universitas Istanbulensis (Turcice İstanbul Üniversitesi) est universitas publica Turcica, Constantinopoli sita. Quae, a Mahometo II sultano ut madrasa anno 1453 condita, universitas ab Ataturco anno 1933 facta est. Hodie viginti facultates et sedecim instituta habet.

Vincentius Impellitteri

Vincentius Impellitteri praenomine Vincenzo sive Vincent (natus Isnelli in Siciliae oppido die 4 Februarii 1900; mortuus in Connecticutae urbe Bridgeport die 27 Ianuarii 1987) fuit politicus Civitatum Foederatarum. Ab anno aetatis secundo 'Ansoniae in Connecticuta educatus est. Alumnus fuit scholae iuridicae universitatis Fordhamensis. Sodalis factionis Democraticae, a die 31 Augusti 1950 usque ad diem 31 Decembris 1953 Urbis Novi Eboraci praefectus fuit.

Zalman Shazar

Zalman Shazar (Hebraice זלמן שז"ר, natus Shneur Zalman Rubashov in Mir iuxta Minscum tunc ad Imperium Russicum pertinenti die 6 Octobris 1889; Hierosolymae mortuus die 5 Octobris 1974) fuit diurnarius, politicus Israelianus, educationis minister (1949-1950) et a die 21 Maii 1963 usque ad diem 24 Maii 1973 tertius Israelis praeses fuit.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.