David (rex)

David sive Davidus (Hebraice דוד Dawēḏ (Dawîḏ),[1] fortasse 'amatus'[2]) in primo secundoque libris Samuelis in Thanach narratur secundus (post Saul) rex Israelis, qui prima parte saeculi decimi a.C.n. regnabat.

David etiam multos Psalmos scripsisse putatur. Qui, ut fert Biblia, est filius Isaii et Salomonem genuit. Merus puer adhuc, unctus a propheta Samuel facto rege. Puer, quoque, famosum occidit gigantem Goliath. Fuit musicus in curia Saul. Eius filius Absalom rebellionem duxit.

David and Goliath by Caravaggio
Caravaggio: David et Goliath (1599).

Dictum

  • "Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël" -Dixit David ad Philisthæum Goliath. 1 Samuel 17:45-46.

Notae

  1. Etiam Graece Δαυίδ; Aethiopice ዳዊት Dawit; Armenice Դաւիթ Dawit; lingua Slavonica Ecclesiastica Давíдъ Davidŭ.
  2. Botterweck et Ringgren 1977: 158.

Bibliographia

  • Botterweck, G. Johannes, et Helmer Ringgren. 1977. Theological Dictionary of the Old Testament. William B. Eerdmans Publishing. ISBN 978-0-8028-2327-4. Google Books.

Nexus externi

David

David (gen. Davidis) est nomen masculinum.

Ieiunium

Ieiunium est voluntaria cibi et potus abstinentia, sive ex toto sive partim. Multis in religionibus ieiunii praecepta inveniuntur variis de causis (ut puta ob praeparationem festorum aut conversionem morum), sed etiam ad valetudinem confirmandam adhibetur.

Liber Psalmorum

Liber Psalmorum (Hebraice תְּהִלִּים‬ vel תהילים‬, Tehillim, "laudes") est liber Bibliorum Hebraicorum, ubi primus liber Chethubim ("Scriptarum") habetur, atque liber Veteris Testamenti Christiani. Titulus Latinus a Graeco ψαλμοί, "fidium cantûs", deducitur. Liber Psalmorum est anthologia singulorum carminum, quorum centum quinquaginta apud Iudaeos et Christianos occidentales, et plus apud Christianos orientales, canonici habentur. Multi psalmi cum nomine Davidis regis coniunguntur; nunc autem eruditi putant paucos aut nullos ab eo ipso scriptos esse.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.