Cyprus

Cyprus[1] (Graece Κύπρος, Turcice Kıbrıs) sive Res publica Cypria (Graece Κυπριακή Δημοκρατία, Turcice Kıbrıs Cumhuriyeti) est civitas et insula iuxta Asiam Occidentalem in Mari Mediterraneo Orientali iacens, sed politice inter civitates Europaeas numerata, quamvis cum disceptationibus. Unionis Europaeae socia est. Ex anno 1974, septentrionalis insulae pars ultra lineam viridem sita a Turcia custoditur, et ipsa se Rempublicam Cypri Septentrionalis (Turcice Kuzey Kıbrıs Türk Cumhuriyeti et Graece Τουρκική Δημοκρατία της Βόρειας Κύπρου) proclamavit. Cyprus Eurozonae Kalendis Ianuariis 2008 coniungitur. Incolae Ciprenses[2] appellantur.

Respublica Cypria Nationum Unitarum a die 20 Septembris 1960, Consortionis Populorum, Unionis Europaeae e 2004, SMM, OSCE, Motus Non Allineatarum? et Francophoniae socia est.

Cyprus: insigne
Cyprus: vexillum

Historia

Cyprus inde ab antiquitate cognoscitur, quod cuprum toti Mari Mediterraneo praebebat, a quo eius nomen ortum est. Cypria historia turbulentissima fuit et insula multas tutelas passa est. Cyprus numerosis condimentis sationibusque etiam cognita est.

Nomen mythologicum "Ophiusa" Cypro a poëtis olim attributum est.[3] Alia nomina quondam adhinita sunt Cypria tellus, Cyprum, Macaria[2]

Cyprus lrg
Cypri imago de satellite MODIS.

Cyprus, qui antea colonia Reipublicae Venetae, Ottomanica et ab anno 1878 Britannica fuerat, est civitas libera a 16 Augusti 1960 a Britanniarum Regno, quod usque ad praesens duas maiestatis stationes insulae Meridie Orienteque cum circiter 4200 militum servat. Ab illo anno 1960 usque ad annum 1977 primus praeses novae liberae reipublicae fuit archiepiscopus Ecclesia Orthodoxa autocephala Cypri Macarius III.

Ob dictatura colonellorum quae in Graecia statuta est, numerosi opponentes ad Cyprum confugere. Idibus Iuliis 1974 custos civitatis a Graecis officiariis ductus subitaneam conversionem contra praesidem Macarium III, iuvante circulo armato EOKA B (qui cum EOKA, Enosin sive unificationem Cypri Graeciae desiderante, non confundendus). Die 20 Iulii, Turcia militariter praetexto protegendorum Turcicae communitatis desideriorum intervenit facendo operatione Attila et insulae septentrionem biduum occupat (certe effecto dominio 34% territorii). Republica Cypria restaurata, Turcia relinquere recusavit et divisionem Cypri ambibus lineae viridis (a Turcis "lineae Attilae" appellatae) lateribus imposuit. Circa 200 000 Cypriorum ad exodon? inter 1974 et 1975 coacti sunt, quia Turci in suo territorio capto eos persequebantur; Turci septentrione anno 1975 sedere coacti sunt ob sui ducis Raufi Raif Denktaş petitionem per conloquia Vindobonae (in Austria). Die Idibus Februariis 1975 Septentrione "Civitas Foederalis Turcica Cypri" instituta est, quae solum a Turcia agnita est. Anno 1983 "Respublica Turcica Cypri Septentrionalis" facta est. Consociatio Nationum hanc occupationem in sua resolutione 541 diei 18 Novembris 1983 improbavit. Vis Consociationis Nationum ad Servandam Pacem in Cypro (Anglice UNFICYP) dominium in lineam viridem cepit et ecechiriam vereri fecit. Turcia, ad instar Ottomanicarum rationum dimotionis hominum massivae, tunc successiva coactae emigrationis incepta versus occupatam Cypri partem (systematice Consociationis Nationum resolutionibus damnata) induxit ut demographicum eorum pondus (18% incolarum ad 34% territorii) corroboraretur et insulae Septentrio turcizaretur. Quamobrem, hodie in insula 93 000 colonorum e Turcia ventorum sunt.

Chypre-LigneVerte1
Linea viridis Nicosiae, circa annum 2006.
Cyprus by Piri Reis
Historica Cypri tabula ab Imperii Ottomanici Capitaneo Bassa Piri Reis.
Kyrenia 01-2017 img02 Castle exterior
Arx Ceryniae (Graece Κερύνεια).

Anno 2003, Cyprii ingressus in Unionem Europaeam conspectus primam reconciliationem cum adituum apertione in linea viride et a Consociationis Nationum secretario Kofi Annan bonorum munerum missionem sinit. Sed destinatum Annan, post annos triginta infructuosarum negotiationum interveniens et confoederalem Civitatem instaurare proponens quae ambas confoedaratas Civitates ita creatas auctorizaret ut impediretur ne amplius tertia pars in altera communitate super suo solo residentium, ab amplius 65% incolarum Septentrionis incolae acceptum est et a 70% incolarum Meridiei (scilicet partis Graecae) reiectum est per referendum. Per hoc referendum, primum, multitudo civium reclamantium, adhuc 50 000 hominum congregatae, in Cypri parte occupata fuit dum Cypria Turcica communitas aperte programma sub Ancyrana "praesidis" Raufi Denktaş tutela recusavit, eius abdicationem poposcit et suum desiderium unificationis cum Meridionali parte expressit. Die Kalendis Maiis 2004, Respublica Cypria in Unionem Europaeam intrat cum sui territorii semper militariter a Turcia occupati parte. Rursum negotiationes sumere et omnes progressus versus huius conflictus solutionem qui duas communitates ex amplius quadraginta annis separat dehinc de Turcica adhaesione in Unionem Europaeam negotiationum profectu valde adstricti videntur. Adituum creatio ex anno 2005 ex altero latere versus alterum, quod incolas contactus restituere permittit, spei lucem ad meliorandum statum dedit.

Anno 2006, per bellum Libani vicini, Cyprus zonae transitionis profuit milibus advenarum e natione effugientium. Praeterea ponderis communitas Libanensis in Cypro post Bellum Civile Libanense sedit.

Die 3 Aprilis 2008, Turcico exercitu invito, via Ledra in media Nicosia, in duas partes muro e 1964 dispertita, denuo aperitur et primus aditus in media urbe fit.

Rationes cum Unione Europaea

Cyprus die 19 Februarii 1972 secundum consociationem quae Kalendis Februariis 1999 vigebit obsignat.

Die 4 Iulii 1990, Cyprus adhaesionis quaestionem praesentat sed negotiationum apertio de adhaesione pridie Kalendas Aprilis 1998 fit et Idibus Decembris 2002 finit.

Die 14 Aprilis 2003, Consilium Europaeum adhaesionem probat. Adhaesionis foedus die 16 Aprilis 2003 obsignatur et Kalendis Maiis 2004 viget.

Idibus Februariis 2007, Cyprus ut eius subordinatio criteriis convergerntiae examinetur petit. Die 16 Maii 2007, Argentaria Europaea Media et Commissio Europaea suas rationes de criteriis convergentiae Cypriae parti edunt. Die 21 Iunii, Consilium Europaeum euronis adoptionem auctorizat. Post decretum Ducum Civitatis et Gubernationis, Oeconomici et Fiscales Ministri (Consilium ECOFIN) die 10 Iulii dispensationem qua Cyprus fructus est abrogant et irrevocabilem conversionis taxationem, unius euronis pro 0,585274 libris Cypriis, figunt.

Kalendis Ianuariis 2008, simul Melita, Cyprus euronem pro libra Cypria adoptat.

Geographia

Baie de Khrysokhou
Sinus Chrysochou (Turcice Poli et Graece Πόλις Χρυσοχούς).
Carte de Chypre
Cypriae insulae tabula.

Cum area geometrica 9250 km² (e quibus 3335 km² militariter a Turcia capta sunt) lata, Cypria insula in Orientali Mediterranei parte sita est. Cypro 648 km litoris sunt. Maximus locus Olympus mons (Turcice Olimpos, Graece Όλυμπος), 1951 m altus, est. Quamquam insularis civitas est, terrestres fines cum Britannicis stationinus militaribus in Acroterio (Anglice Akrotiri, Graece Ακρωτήρι, Turcice Agrotur) et in Decelia (Anglice Dhekelia, Graece Δεκέλεια, Turcice Dikelya) possidet.

Geomorphologica insulae structura numerosas peculiaritates ostendit. Quarum studium quasi disciplina factum est. De eo quod ad topographiam, tres magnae congeries decerni possunt. Insulae Meridie cordillera Troodos (Graece Τρόοδος, Turcice Trodos), media in insula planities Mesaoria (Turcice Mesarya, Graece Μεσαορία) et Septentrione montanum fissum, ex Orientem versus Occidentem et Pentadactylos (Graece Πενταδάκτυλος, Turcice Beşparmak) nominatum, est.

Urbes

  • Arsinoë
  • Citium
  • Lemĕsos
  • Nicosia
  • Paphos

Civilitas

Camera Repraesentantium (Graece Βουλή των Αντιπροσώπων, Turcice Temsilciler Meclisi) Cyprium Parlamentum est ubi 59 sodales quinquenni mandato electi, 56 sodales per repraesentationem proportionalem et tres sodales observatores allophylos Maronitam, Catholicum Romanum et Armeniacam repraesententes sunt. 24 sedes Turcicae communitati attribuntur. Nihilominus, ex anno 1964, Turco-Cyprii sodales suos locos non capiunt et nulla comitia inter Turco-Cypria habita sunt velut Reipublicae Constitutio praevidet. Non obstante hac anomalia, Camera vacuas sedes Turco-Cypriae communitati attributas servat. Quae praesto Turco-Cypriis deputatis manent qui secundum constitutionis dictata eligantur.

Factiones politicae

  • Factio Progressistica Operariorum Populi (Graece Ανορθωτικό Κόμμα Εργαζόμενου Λαού, AKEΛ, Turcice Emekçi Halkın İlerici Partis, AKEL), Communistica et praesentis praesidis (anno 2008) factio
  • Democratia Europaea
  • Democratae Uniti (Graece Ενωμένοι Δημοκρατές, Turcice Birleşik Demokratlar)
  • Motus Socialdemocratarum (Graece Κινήμα Σοσιαλδημοκρατών)
  • Factio Democratica (Graece Δημοκρατικό Κόμμα, Turcice Demokrat Parti)
  • Factio Europaea (Graece Ευρωπαϊκό Κόμμα, Turcice Avrupa Partisi), anno 2005 praesertim e Novis Horizontibus creata
  • Contio Democratica (Graece Δημοκρατικός Συναγερμός, ΔΗ.ΣΥ, Turcice Demokratik Seferberlik Partisi, DISY)
  • Motus Oecologorum et Ambitalistarum (Graece Κίνημα Οικολόγων Περιβαλλοντιστών)
  • Novi Horizontes (Graece Νέοι Ορίζοντες)

Comitia legifera diei 21 Maii

Coniunctim, 56 deputati anno 2006 electi sunt.

Factio politica Suffragiorum numerus Suffragiorum percentatio Sedes
Factio Progressistica Operariorum Populi 131 309 31,13 % 18
Contio Democratica 127 976 30,34 % 18
Factio Democratica 75 588 17,92 % 11
Motus Socialdemocratarum 37 583 8,91 % 5
Factio Europaea 24 254 5,75 % 3
Motus Oecologorum et Ambitalistarum 8 225 1,95 % 1
EDI 6 580 1,56 % sine deputato

Die 24 Februarii anni 2008, Demetrius Christophias, Communisticae factionis Operariorum dux, Reipublicae Cypriae praeses eligitur, secunda vice cum 53,36% suffragiorum contra 46,64% conservativi adversarii Ioannis Casoulidis. Eius electio rursus spes reunificationis insularis iacit: vere, solummodo electus, Demetrius Christophias propositum conciliandi cum Turco-Cypriis nuntiat. Sed paucum progressus ex illo tempore evenit.

Divisio administrativa

Respublica Cypria divisa est in eparchias (Graece επαρχίες, Turcice bölgeler) sex: Nicosia, Arsinoë, Cerynia, Citium, Lemĕsos et Paphos.

Tabula Cypri Eparchiae Graecum nomen Turcicum nomen
NicosiaLarnacaLimassolPaphosAkrotiriKyreniaFamagustaDhekeliaCyprus districts-1.jpg
Arsinoë    Αμμόχωστος     Gazimağusa   
Cerynia Κερύvεια Girne
Citium Λάρνακα Larnaka/İskele
Lemĕsos Λεμεσός Limasol/Leymosun
Nicosia Λευκωσία Lefkoşa
Paphos Πάφος Baf/Gazibaf

Oeconomia

Ledra Street
Via Ledra, in media Nicosia.

Cyprus, qui anno 2004 intravit, inter decem Civitates Unionis Europeae socias opulentissima est. Cuius PDG pro incola pretio usitato anno 2008 28 600 attingebat.

Eius oeconomicae functiones sufficientes manent. Anno 2007, incrementum 4,4%, operis vacationis index 4,2% et inflatio 2,2% attigit. Nihilominus Cyprus oeconomicis mundanis perturbationibus afficitur. Sic, Minister Fiscalis Charilaos Stavrakis anno 2007 incrementum inter 3,4% et 3,6% comprehendendum esse nuntiavit, quod nihilominus sub incrementi praevisionibus in eurozona manet.

Cypria oeconomia aliquas structurales debilitates ostendit. Cuius commercialis ratio structuraliter inaequalis (-5270,7 milliardorum euronis, scilicet 34 centesimae PDG) propter modestam industrialem basin est. Campus diaconiarum civitatem super vellit. Campus periegeticus, amplius 12% PDG civitatis repraesentans, crescentem compevtitivitatis defectionem patitur.

Cypria gubernatio "programma concursionis 2004-2008" eiecit. Triplex propositum lacunam aerarii sub limite 3 centesimae deminuere, debitum publicum sub proportione 60 centesimae PDG denuo gerere et aerarii publici sustentabilitatem firmare est ut magni fieret. Anno 2007, Cyprus examinationem redditus 3,3% excedentem ostendebat, dum debitum publicum 59.8 centesimae non superabat.

Quod ad structuralem reformationem spectat, Cypria gubernatio trium rerum strategiam definivit: oeconomiam liberalizare, "oeconomiam cognitionis" evolvere, et evolutionem robustam in fundamentalium infrastructurarum modernizatione? et in humana sorte fundatam investigare.

Libra Cypria die 29 Aprilis 2005 Mechanema Collyborum Europaeum, sive MCE II, complevit quod eam ad euronem ligavit. Rita coniunctionis petitio in zona Argentariae Europaeae Mediae et Commissioni Europaeae Idibus Februariis 2007 missa prosperam commendationem Maio 2007 accepit. Cyprus, velut Melita, denique euronem Kalendis Ianuariis 2008 adoptavit cum hoc collybo; 1 libra Cypria pro 1,7086 euronibus aut 1 euro pro 0,585274 libris Cypriis.

Night panorama of tourist area of Limassol, Cyprus
Cyprus ponderis periegeticam industriam.
Limanaki Paphos
Portus Paphou.

Demographia

Ethnographic distribution in Cyprus 1960
Ethnographica Cypri tabula ante anni 1974 Turcicam invasionem.
Cyprus-demography
Incolarum numeri incrementum (numeri toti insulae, exclusis in recentibus annis aliquibus 150 000 Turcicis immigrantibus Septentrionalem Cyprum colentibus).
Pyramide Chypre
Incolarum structura.

Secundum primum incolarum censum post declarationem libertatis, Decembre 1960 factum et totam insulam tegentem, Cyprus totus 573 566 incolarum habet inter quos ethnice Graeci 77% et ethnice Turcae (dum alii civitatum reliquarum 5 centesimae rationem reddunt). Secundum ultimum censum totam insulam Aprili 1973 tegentem, Cyprii incolae 631 778 erant cum ethnice Turcica communitate aestimata 19 centesimae omnium incolarum (circiter 120 000). Consequentes census inter annos 1976 et 2001 post insulae divisionem de facto conducti solum incolas in regione a Reipublicae Cypriae gubernatione recta tegunt dum Turco-Cypriorum numerus Cyprum Septentrionalem colens a Diaconia Statistica Reipubluicae Cypriae sub fulcimine incolarum incrementi indicis et migratoriorum datorum aestimatus est. In ultimo censu anni 2001 a Republica Cypria facto, incolarum numerus in regione a gubernatione recta 703 529 erat. Turco-Cypriorum Cyprum Septentrionalem colentium numerus a Diaconia Statistica Reipublicae Cypriae 87 600 aestimatus est.

Secundum ultimas apertas aestimationes de Diaconia Statistica Reipublicae Cypriae insulares incolae exeunte 2006 867 600 in regione a gubernatione recta et 88 900 Turco-Cyprii in Cypro Septentrionali erant. Nihilominus, Respublica Cypria Turco-Cyprios totum incolarum numerum in Cypro Septentrionali non repraesentare aestimat. Praeterea, Diaconia Statistica Reipublicae Cypriae etiam inter 150 000 et 160 000 Turcicos immigrantes ("illegales colonos" in "Summario Statistico Reiupublicae Cypriae 2007" in adnotatione imae paginae 72 descriptos) in Cypro Septentrionali vivere aestimavit, quod ut de facto numerus incolarum in Cypro Septentrionali circiter 250 000 attingant facit.

Graeco-Cyprios 80 centesimae et, Turco-Cyprios 18 centesimae (non inclusis Turcicis colonis) et Christianos allophylos (inclusis Maronitis, Latino-Catholicis et Armeniacis) 2 centesimae Cypriorum esse traditionaliter accipitur.

Secundum anni 2006 censum a Cypro Septentrionali factum, 256 644 hominum de iure Septemtrionem colentium erant. 178 031 Rei Publicae Cypri Septentrionalis cives sunt quorum 147 405 in Cypro (112 534 in Septentrionali; 32 538 in Meridionali et 371 unde sint non indicant) nati erant; 27 333 in Turcia nati, 2482 in Britanniarum Regno nati et 913 in Bulgaria nati erant. E 147 405 in Cypro natis et Rei Publicae Cypri Septentrionalis civibus, 120 031 ambos parentes in Cypro natos habent; 16 824 ambos parentes in Turcia natos habent; 10 361 alium parentem in Turcia natum et alium in Cypro habent. Totus numerus incolarum in Cyprus sic parum circiter unus millio est, 778 700 in territorio a Reipublicae Cypriae gubernatione recto et 265 100 in Cypro Septentrionali comprehendens.

Extra Cyprum significativa florensque Cypria diaspora in aliam civitatem est, cum Civitates Foederatae, Britanniarum Regnum, Graecia et Australia plerosque immigrantes hospitio acciperent qui insulam reliquerunt postquam insula de facto anno 1974 divideretur. Cyprii in Civitatibus Foederatis 150 000 aestimantur.

Pagus Pyla (Graece Πύλα, Turcice Pile) in eparchia Citio unicus locus in territorio a Cypria gubernatione recto cum Graeco-Cypriorum et Turco-Cypriorum mixtione est.

Genetica

Haplomades chromosomatis Y cum sequentibus frequentiis in Cypro inveniuntur: J (43,07%, inclusis 6,20% J1), E1b1b (20,00%), R1 (12,30% inclusis 9,2% R1b), F (9,20%), I (7,70%), K (4,60%), A (3,10%). Haplomades J, K, F et E1b1b in stirpibus cum differentiali distributione in Oriente Medio, Africa Septentrionali et Europa consistunt, dum R1 et I typicae in Europae Occidentalis populis sunt.

Religio

Leucarae (Graece Λεύκαρα) Orthodoxa ecclesia in montibus Troodos (Graece Τρόοδος, Turcice Trodos), (a laeva) et Meschita Matris Haramae (Turcice Hala Sultan Tekke, Graece Χαλά Σουλτάν Τεκκέ) prope Lacum Salsum Citium (Graece Αλυκή Λάρνακας, Turcice Larnaka Tuz Gölülies) (a dextera) duas praecipuas religiones in Cypro repraesentant Leucarae (Graece Λεύκαρα) Orthodoxa ecclesia in montibus Troodos (Graece Τρόοδος, Turcice Trodos), (a laeva) et Meschita Matris Haramae (Turcice Hala Sultan Tekke, Graece Χαλά Σουλτάν Τεκκέ) prope Lacum Salsum Citium (Graece Αλυκή Λάρνακας, Turcice Larnaka Tuz Gölülies) (a dextera) duas praecipuas religiones in Cypro repraesentant
Leucarae (Graece Λεύκαρα) Orthodoxa ecclesia in montibus Troodos (Graece Τρόοδος, Turcice Trodos), (a laeva) et Meschita Matris Haramae (Turcice Hala Sultan Tekke, Graece Χαλά Σουλτάν Τεκκέ) prope Lacum Salsum Citium (Graece Αλυκή Λάρνακας, Turcice Larnaka Tuz Gölülies) (a dextera) duas praecipuas religiones in Cypro repraesentant

Plerique Graeco-Cyprii autocephalae Graeco-Orthodoxae Ecclesiae Cypriae asseclae sunt, dum plerique Turco-Cyprii Islamismi Sunnitici sectatores sunt. Secundum anni 2005 Eurobarometrum, Cyprus est una inter religiosissimas civitatibus in Unione Europaea iuxta cum Melita, Romania, Graecia, et Polonia. Macarius III, primus Cypri praeses, archiepiscopus erat.

Religio in Cypro
religio percentatio
Ecclesia Orthodoxa Cypria
  
78%
Islamismus Sunniticus
  
18%
Aliae
  
4%

Dato speciali legali statu Ecclesiae Cypriae, natio etiam una solum sex civitatum in Unione Europaea quae statutam ecclesiam civitatis habet, iuxta Finniam (cum Ecclesia Lutherana Evangelica Finnica in America et Ecclesia Orthodoxa Finnica), Daniam (cum Ecclesia Populi Danici), Graeciam (cum Ecclesia Graeciae), Melitam (cum Ecclesia Catholica Romana) et Britanniarum Regnum (cum Ecclesia Anglica solum in Anglia). Praeter Graeco-Orthodoxam et Musulmanam communitates, etiam parvae Hinduistica, Sichistica, Bahaistica, Iudaica, Protestans (inclusa Pentecostalis), Catholicae (inclusi ritus Latinus et Maroniticus) et Armeniaca Apostolica communitates in Cypro sunt.

Meschita Matris Haramae (Turcice Hala Sultan Tekke, Graece Χαλά Σουλτάν Τεκκέ), prope Lacum Salsum Citium (Graece Αλυκή Λάρνακας, Turcice Larnaka Tuz Gölülies) sita, ab aliquibus saecularibus orientalistis tertius sacerrimus locus in Islamismo Sunnitico et peregrinationis obiectum et Musulmanis et Christianis putatur.

Linguae

Civitas duas linguas publicas, Graecam et Turcicam, habet, quamquam solum Cyprus Septentrionalis Turcica utitur. Praeter has linguas et secundum Eurobarometrum Commissionis Europaeae, 76 centesimae Cypriorum incolarum Anglice, 12 centesimae Francogallice et 5 centesimae Theodisce loquuntur.

Educatio

Cyprus valde evolutum educationum primariae secundariaeque systema non solum publicam sed etiam privatam educationem offerentem habet. Sublimis instructionis natura attribui potest ad amplam competentiam magistrorum sed etiam ad factum ut propemodum 7 centesimae PDG in educatione sumantur, quod Cyprum tertiam civitatem magis in educatione in Unione Europaea sumentem facit iuxta cum Dania et Suecia.

Publicae scholae generatim in educationis qualitate ad privati campi instituta aequipollentes putantur. Nihilominus, publici lycei diplomatis valor circumscribitur facto ut obtentae notae solum circiter 25 centesimas finalis notae rationem cuique materiae reddant, dum relictae 75 centesimae a magistro per semestre minime perspicuo modo assignantur. Cypriae universitates (ut universitates in Graecia) fere omnes lycei notae neglegunt ad admittendum. Dum lycei diploma obligatorium ad universitatem frequentandum est, admissiones paene exclusive sub fulcimine notarum in centraliter administratis probationibus ad intrandum in universitatem deciduntur quarum periculum omnibus universitariis candidatis subiri requirendum est.

Plerique Cyprii supremam educationem in Graecis, Britannicis, Turcicis, aliis Europaeis et Boreoamericanis universitatibus accipiunt. Notatu dignum est Cyprum in praesenti maximam percentationem civium cum aetate laborandi supremum educationis gradum in Unione Europaea facientium habere cum 30 centesimis quae Finniae 29,5 centesimas superant. Praeterea 47% incolarum inter viginti-quinque et triginta-quattuor annos natorum educationem tertiariam habent quae maxima percentatio in Unione Europaea sunt. Cypriorum studentium corpus mobillimus est cum 78,7% in universitate extra Cyprum studentium.

Cultura

Ars

Historia artis in Cypro a 10 000 annorum originem trahere dici potest, secundum repertam operum sculptorum seriem ex Aevo Chalcolithico in pagis Choerocoetiae (Graece Χοιροκοιτία) et Lempae, et insula etiam multa primae qualitatis religiosarum iconum exempla ex Medio Aevo hospitio accipit.

Hodiernis temporibus, Cypriae artis historia cum pictore Basilio Bryonida (1883-1958) incipit, qui in Academia Artium Elegantium (Italice Accademia di Belle Arti) in Venetiis studuit. Probabiliter duo fundatores modernae Cypriae artis patres Adamantius Diamantes (1900-1994, qui in Londiniensi Collegium Regium Artis (Anglice Royal College of Art, RCA) studuit, et Christophorus Sabba (1924 et 1968), qui etiam Londinii in Schola Artis Sancti Martini (Anglice St Martins School of Art), fuerunt. Multimodis hic duo artifices archetypum consequenti Cypriae arti statuere et sui ambo artificiosi styli et suae educationis schemata adhuc hodie afficiunt. Praesertim plerique Cyprii artifices adhuc in Anglia se exercent, quamquam scholae artis in Graecia multum populares sunt et localia artis instituta velut Cypriacum Collegium Artis (Graece Κυπριακό Κολέγιο Τέχνης), Universitas Nicosiae (Graece Πανεπιστήμιο Λευκωσίας, Turcice Lefkoşa Üniversitesi) et Institutum Fridericanum Technologiae (Anglice Frederick Institute of Technology) magis popularia faciuntur.

Cypriae artis proprietatum una proclivitas ad picturam figurativam est quamquam ars conceptualis artis "institutorum" numero et praeprimis Sede Demotica Artium Nicosiae (Graece Δημοτικό Κέντρο Τεχνών Λευκωσίας) valde promovetur. Municipalia iconopolia in omnibus praecipuis urbibus sunt et alacris artis commercialis scaena est. Cyprus hospitio internationalia artificiosa festivalia Manifesta anno 2006 accipere propositus est sed ultima in minuta deleta sunt propter controversiam inter Batavos instructores festivalium et Cyprium Ministerium Educationis et Culturae de loco aliquorum eventuum festivalium in Turcica capitis Nicosiae zona.

Inter alios praeclaros Cyprios artifices Theodulus Gregoriou, Hellena Black, Georgius Scoteinos, Familia Calopedis, Nicos Nicolaides, Stassus Parascos, Aristides Anastassiades, Telemachus Canthos, Constantia Sophocleous et Christianus Achilleos sunt.

Musica

Bouzouki tetrachordo
Buzucium (Graece μπουζούκι, Turcice buzuki), plerorumque Cypriorum popularium generum firmamen.

Traditionalis Cypri musica vulgaris varia communia elementa cum Graeca, Turcica et Arabica musica habet, Graeco-Turcicis saltationibus comprehensis, utpote susta (Graece σούστα), syrto (Graece συρτός), Zeybecicum (Graece εϊμπέκικο), tatsia (Graece τατσιά) et Carsilama (Graece Καρσιλαμάς, Turcice karşılama) non minus quam in Oriente Medio inspiratis Tsiphtetelis (Graece Τσιφτετέλι, Turcice Çiftetelli) et arapie. Est etiam musicae poëseos forma nuncupata chattista quae in traditionalibus feriis et celebrationibus crebro elicitur. Instrumenta communiter Cypriae musicae vulgari adiuncta buzucium, testudo Arabica, violina, testudo, harmonica diductilis, pithciaulin sive Cypria tibia, et membranophonia utpote darbuca (Graece τουμπερλέκι, Turcice darbuka) sunt. Inter compositores traditionali Cypriae musicae sociatos Evagoras Carageorges, Marius Tocas, Solon Michaelides et Sabbas Salides sunt.

Musica popularis in Cypro plerumque Graeca laïca (Graece λαϊκό) scaena afficitur cum variis artifices inter quos Anna Bisse, Eudydice Theocleus et Sarbel pervulgatam popularem auram in Cypro, Graecia et Orientis Medii partibus merentur. Hiphop, rhythmus et caeruleae et reggae popularissima genera in insula sunt et Cypria hiphopicae et urbanicae musicarum scaena in Sancta Napa (Graece Αγία Νάπα, Turcice Aya Napa) orta fulta sunt. Cypria musica rockica et entechnica (Graece έντεχνο) rockica saepe artificibus utpote Michaeli Chatzegiannae, Alcinoo Ioannidae sociantur. Metallum etiam parvum adseclarum numerum in Cypro a gregibus utpote Winter's Verge et Quadraphonic repraesentatum habet.

Litterae

Inter litterariam Antiquitatis productionem Cypria, carmen epicum probabiliter exeunte saeculo septimo a.C.n. compositum et Stasino attributum, est. Cypria primorum Graecae et Europaeae poëseos speciminum unum est. Cyprius Zeno Citieus Stoicae philosophiae conditor fuit.

Poësis epica, praeprimis carmina acritica (Graece ακριτικά τραγούδια), per Medium Aevum floruit. Duo chronica, aliud a Leontio Machaera et aliud a Georgio Bustronio scriptum, ad tempus sub Francica dominatione (saeculo quinto decimo). Poèmes d'amour, Mediaevaliter Graece scriptum, a saeculo sexto decimo originem trahit. Quorum aliquae verae carminum a Petrarca, Bembo, Ludovico Ariosto et Sannazario scriptorum versiones sunt.

Hassan Hilmi Efendi, Turco-Cyprius poëta, praemio ab Ottomanico soldano Machometo II affectus et "soldanus carminum" appellatus est.

Inter modernos litterarios auctores e Cypro poëta et scriptor Costas Montis, poëta Cyriacus Charalambides, poëta Michael Pasiardes, scriptor Nicos Nicolaides, Stylianus Attesles, Altheides, Lucae Acritas et Demetrius Th. Gotses excellunt. Demetrius Lipertes, Basilius Michaelides et Paulus Liasides laographici poëta sunt qui praesertim dialecto Graeco-Cypria scribunt. Laurentius Durrell in Cypro Septentrionali e 1952 usque ad 26 Augusti 1956 vixit et librum Bitter Lemons de suo tempore ibi scripsit, cum quo secundum praemium Duffi Cooper anno 1957 abstulit. Maxima tragoediae Othellonis a Gulielmo Shakesperio pars in insula Cypria fit. Cyprus etiam in religiosis litteris utpote Actibus Apostolorum apparet, secundum quos Apostoli Barnabas et Paulus in insula praedicaverunt.

Gastronomia

Halloumislice zoom
Recentis chalumii casei segmenta cum menthae foliis in medio compacta.

Chalumium caseus in Cypro ortum in principio per Mediaevali Byzantinum tempus factum est, postea plebis favorem per Orientem Medium consecutum. Chalumium vulgo sectum, sive crudum sive craticula assatum, utpote gustatio apponitur.

Luntza und Hieromeri
Carnicus mezes (Graece μεζές, Turcice meze) cum sectis luntza (Graece λούντζα), chiromerio (Graece χειρομέρι), cepis et olivis.

Inter victus maritimi et piscium fercula teuthida, octopus, mullus surmuletus et dicentrarchus labrax sunt. Cucumis et lycopersicum in acetariis multum adhibentur. Inter fercula cum communibus holeribus patatae cum oleo olivarum et petroselino, cauliflora betaeque sale maceratae, asparagi et taro sunt. Alia insulae coppadia sunt caro in mulso madefacta cum coriandro, cum seminibus vinoque, et denique arefacta aut infumata utpote luntza (Graece λούντζα) sive infumatus porcinus lumbus, agnina in craticula assata cum carbone ligneo, sublacium sive suilla et gallinacea super carbone ligneo coctae et sephtalia (Graece σεφταλιά, Turcice Şeftali) sive fars in mesenterio involuta. Purgurium sive alica translaticia carbohydratum praeter panem est cum quo Cyprium coppadium cubes fit.

Cruda holera fructusque communia elementa in Cypria coquina sunt. Inter crebra holera pepo, capsicum viride, abelmoschus, phaseoli virides, articacti, carotae, lycopersica, cucumes, lactuca vitisque folia et legumina utpote fabae, viciae, pisa, unguiculatae, cicera et lentes sunt. Inter creberrimos fructus nucesque pira, mala, uvae, mandarina, nectarina, mespili, mora, cerasi, fraga, fici, melo aquosus, melo, perseae, limones, pistacia, amygdali, castaneae, iuglantes et avellanae sunt.

Cyprus quoque bene notus ob tragemata est inter quae lucumium. Haec insula Indicationem Geographicam Protectam lucumio in Hierocepeos (Graece Γεροσκήπου) vico producto habet.

Artes athleticae

Petter Solberg - 2009 Cyprus Rally 4
Petrus Solberg autocinetum Citroën Xsara WRC in Rallye Cyprio gubernans.
Marcos Baghdatis 2006
Marcus Pagdates, Cyprius professionalis tenilusor.

Inter artes athleticas gubernantes Cyprias societates Cypria Foederatio Pediludica (Graece Κυπριακή Ομοσπονδία Ποδοσφαίρου sive ΚΟΠ, Turcice Kıbrıs Cumhuriyeti Futbol Federasyonu) et Cypria Foederatio Canistriludica (Graece ΚΟΚ sive Κυπριακή Ομοσπονδία Καλαθόσφαιρας, Turcice Kıbrıs Basketbol Federasyonu), Cypria Foederatio Follis Volatilis (Graece Kυπριακή Oμοσπονδία Πετοσφαίρισης), Cypria Societas Autocinetica, Cypria Foederatio Pennaludica (Graece Κυπριακή Ομοσπονδία Μπάντμιντον), Cypria Societas Criccetica et Cypria Foederatio Harpasti XV (Graece Κυπριακή Ομοσπονδία Ράγκμπι) sunt.

Pediludium longe spectatoribus gratissima ars athletica est. Multae adsecutiones Europaeo gradu variis turmis fuere, inter quas maximi ponderis in Ligae Campionum UEFA introitus globuli phasi? fuit utpote prius consecutae sunt turmae Anorthosis Arsinoës (Graece Ανόρθωση Αμμοχώστου, Turcice Anorthosis Famagusta FC) anno 2008 et APOEL (Graece Α.Π.Ο.Ε.Λ., Turcice APOEL F.C.) anno 2009. Liga Cypria in praesenti satis competitiva putatur cum praeclaris turmis utpote Unione Athletica Citio (Graece Αθλητική Έvωση Κίτιον, Turcice AEK Larnaca), Nova Salamine Arsinoës (Graece Νέα Σαλαμίνα Αμμοχώστου), Consociatio Athletica Homonoea (Graece Αθλητικός Σύλλογος Ομόνοια, Turcice AC Omonia), Apolline Lemĕsou (Graece Απόλλων Λεμεσού), et Unio Athletica Lemĕsou (Graece Αθλητική Ένωση Λεμεσού sive Α.Ε.Λ.). Inter stadia aut athleticos campos in Cypro Stadium Consociationis Gymnasticae Pancypriae (Graece Στάδιο Γυμναστικός Σύλλογος Τα Παγκύπρια), quod maximum inter Cypria, Stadium Antonii Papadopoulos, Stadium Arsinoës (Graece Στάδιο Αμμόχωστος), Novum Stadium Consociationis Gynasticae Zenonis (Graece Γυμναστικός Σύλλογος Ζήνων), Centrum Athleticum Tsireum (Graece Τσίρειον Αθλητικό Κέντρο) et Stadium Macarium (Graece Μακάριο στάδιο) sunt. Cyprus turmam nationalem pediludicam etiam habet quae ultimo decennio promittens manipulus in Europaeis classificationibus conversa est.

Praeter praecipuum pediludio affectum, Cyprus aliquas assecutiones in aliis artibus athleticis exhibuit. Marcus Pagdates optimorum tenilusorum unus in toto orbe terrarum est. Qui finalista in Aperto Australiae 2006 fuit et ad Wimbledonense certamen paenultimum eodem anno pervenit. Quoque Cyriacus Ioannou, Cyprius altisaltator, 2,35 metra in undecimo Campionatibus Mundanis Athleticis Osacae in Iaponia anno 2007 celebrato consecutus est ubi clipeum aëreum vicit.

Media communicationis

Inter periodica Phileleutheros, Polites, Semerine, Kıbrıs, Cyprus Mail, Cyprus Observer, Cyprus Today, Cyprus Weekly, Halkın Sesi, Havadis, Charauge et He Kathemerine (in speciali Cypria editione) sunt. Inter televisificos tramites ANT1 Cyprou, Canalis Alpha, CNC Plus TV, Corporatio Radiodiffusionis Cypria, Mega Channel Cyprus, Bayrak et Tlehorasis Sigma sunt.

Architectura

Sunt quinque ecclesiae et unum monasterium in Troodo (Graece Τρόοδος, Turcice Trodos) quae ab UNESCO Mundi Hereditate inclusa sunt et aliquot alia monasteria, e quibus Monasterium Cycci (Graece Ιερά Μονή Κύκκου) divitissimum et notissimum est. Inter ecclesias sunt:

  • Ecclesia Sanctae Crucis Agiasmatis (Graece Εκκλησία του Τιμίου Σταυρού του Αγιασμάτι)
  • Ecclesia Virginis Mariae Arăcae (Graece Εκκλησία της Παναγίας του Άρακα)
  • Ecclesia Sanctae Crucis Pelendrii (Graece Εκκλησία του Τιμίου Σταυρού του Πελενδρίου)
  • Ecclesia Sancti Nicolai Tecti (Graece Εκκλησία του Αγίου Νικολάου της Στέγης)
  • Ecclesia Virginis Podithou (Graece Εκκλησία της Παναγίας Ποδίθου)
  • Ecclesia Virginis Asinou (Graece Εκκλησία της Παναγίας της Ασίνου)
  • Ecclesia Sancti Iohannis Lampadistae (Graece Εκκλησία Αγίου Ιωάννη Λαμπαδιστή)
  • Ecclesia Archangeli Michaelis Pedŭlae (Graece Εκκλησία Αρχαγγέλου Μιχαήλ στον Πεδουλά)

Haec regio ex antiquis temporibus ob suas cupreas fodinas cognita est et in Byzantino periodo magnum Byzantinae artis centrum facta est, ubi templa et monasteria in montibus procul a comminato litore aedificata sunt.

Kykkos2

Externus Monasterii Cycci (Graece Ιερά Μονή Κύκκου) conspectus.

Monastery of Stavros door 2010 2

Porta Templi Crucis.

St. Peter & Paul C

Templum Sanctorum Petri et Pauli (circa 1360)

St. Lazarus Church in Larnaka, Cyprus

Templum Sancti Lazari Citii (Graece Ιερός Ναός Αγίου Λαζάρου).

Sunt tres eminentes antiquae meschitae in Cyprus:

  • Meschita Matris Haramae (Turcice Hala Sultan Tekke, Graece Χαλά Σουλτάν Τεκκέ)
  • Meschita Lalae Mustăphae Paschae (Turcice Lala Mustafa Paşa Camii)
  • Meschita Arabahmeti
  • Antiqua Lemĕsou meschita
Nikozja polnoc5

Meschita Arabahmeti.

Nicosia Buyuk Han 02

Magnum Deversorium (Turcice Büyük Han et Graece Μπουγιούκ Χαν).

Mosques in Limassol3

Magna Meschita Lemĕsi.

LarnacaSaltLake

Meschita Matris Haramae (Turcice Hala Sultan Tekke et Graece Χαλά Σουλτάν Τεκκέ) nobilissimum Musulmanum templum prope Citium est quod adventiciarum nationum Musulmanos attrahit.

Cipro-Famagosta3

Meschita Lalae Mustăphae Paschae (Turcice Lala Mustafa Paşa Camii) in Arsinoa.

Notae

  1. Cic. Att. 9.9.2; Fam. 15.4.15; Hor. Carm. 1.3.1; Ov. Met. 10.270; Plin. Nat. 5.129.
  2. 2.0 2.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  3. Cf. "arva Ophiusia", Ovidius, Met. 10.229)

Fontes antiqui

Bibliographia

  • Claude Delaval Cobham, ed. et interpr., Excerpta Cypria : materials for a history of Cyprus. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1908 Textus apud Internet Archive

Nexus interni

Nexus externi

Gubernatio
Periegesis
Informatio? generalis
Editiones publicae
Acroterium et Decelea

Acroterium et Decelea (Anglice Akrotiri and Dhekelia, Graece Ακρωτήρι και Δεκέλεια, Turcice Ağrotur ve Dikelya), solemne Areae sui iuris Acroterii et Deceleae (Sovereign Base Areas of Akrotiri and Dhekelia. Περιοχές Κυρίαρχων Βάσεων Ακρωτηρίου και Δεκέλιας, Egemen Üs Bölgeleri Ağrotur ve Dikelya) sunt territorium transmarinum Britannicum in insula Cypro situm, ubi praesidia Britannica sunt. Territorium a Britannis foedere anni 1960, a Britanniarum Regno, Graecia, Turcia, legatisque Graecocypriis et Turcocypriis retentum est; eodem foedere libertatem coloniam Britannicam Cyprum dedit. Acroterium et Decelea etiamnunc partes magnas agunt in consiliis militaribus et politicis Britanniarum Regni.

Arabia

Arabia (Arabice: العربية; Al-Arabiya) est paeninsula in Asia austro-occidentalis. Generaliter deserta, notum est pro populo Arabo, divitiis petroleis, et origine et sede Religionis Islamicae.

Asia

Ăsĭa (-ae, f.) est maximus frequentissimusque orbis terrarum continens, plerumque in hemisphaeris Orientali et Septentrionali situs. Ea 8.7 centesimas Telluris areae superficialis, et 30 centesimas eius areae terrestris contegitur, atque circa 3.879 billiones (60 centesimas) omnium hominum sustinet. Saeculo vicensimo, numerus hominum Asianorum paene quater crevit.Definitur Asia secundum definitiones similes, ab Encyclopaedia Britannica et National Geographic Society oblatas, ut quattuor partes massae terrestris Eurasiae (parte occidentali Eurasiae ab Europae occupata) ad orientem Canalis Suesiensis et Uralium, atque ad meridiem Caucasi (vel Depressio Kuma-Manych appellati) et marium Caspii et Ponti. Finitur ad orientem ab Oceano Pacifico, ad meridiem ab Oceano Indico, et ad septentriones ab Oceano Arctico. Unam continet civitatem in Mari Mediterraneo: Cyprus. Asia—toponymum ex antiquitate classica—contra eius magnitudinem et diversitatem, "est plus notio culturalis," regiones et populos diversos comprehendens, quam res physica eiusdem generis. Latissime variatur Asia inter et intra suas regiones quae ad greges ethnicos, culturas, circumiectus, res oeconomicas, nexus historicos, et systemata gubernationis spectat.

Deserta sunt in Asia Arabia (pars Sahara) et Gobi. Plerique homines ominum civitatum Sinam incolunt (33% continentis). Buddhismus et Hinduismus sunt religiones populares.

Continentes adiacentes: Africa, Europa (terra), Oceania, America (aqua)

Multitudo hominum: 3 600 milliones (aestimata), 60 centesimae numeri hominum in orbe terrarum

Montes maximi: Mons Everestis.

Terra altissima: vallis Turfana (-154 m)

Area: 44 579 km2 (17 212 mi2) aut 30% terrae mundi

Spissitudo incolarum: 89 per km2

Cyprus (provincia Romana)

Cyprus fuit provincia Romana, anno 58 a.C.n. condita ex lege a tribuno plebis P. Clodio Pulchro lata. Haec provincia in quattuor districtus divisa est.

Hispania

Hispania (Hispanice: España) sive Regnum Hispaniae (Hispanice: Reino de España) est civitas sui iuris in paeninsula Iberica, parte Europae Occidentalis ubi Lusitania quoque est. Rectionis forma est monarchia constitutionalis. Numerus incolarum est 46 733 038.

Index provinciarum Rei Publicae Romanae

Index provinciarum Romanarum temporibus Rei Publicae Romanae (id est, ante res novas Augusti) cum anno institutionis.

Africa Nova, 46 a.C.n.

Africa Proconsularis, 146 a.C.n.

Asia, 133/129 a.C.n.

Bithynia et Pontus, 74/64 a.C.n.

Cilicia, Cilicia et Cyprus, 102/64 a.C.n.

Corsica et Sardinia, 238/231 a.C.n.

Creta et Cyrene, Cyrenaica, 74/74 a.C.n.

Cyprus, 58 a.C.n. (antea Cilicia et Cyprus)

Gallia Cisalpina, 203 a.C.n.

Gallia Comata vel Tres Galliae, 51 a.C.n. (antea Gallia Transalpina)

Gallia Narbonensis, Gallia Transalpina, 129 a.C.n.

Hispania Tarraconensis, Hispania Citerior, 197 a.C.n.

Hispania Ulterior, 197 a.C.n.

Illyricum, 167 a.C.n.

Macedonia, Macedonia et Achaea, 148/146 a.C.n.

Sicilia, 241 a.C.n.

Syria, 64 a.C.n.

Index provinciarum Romanarum Imperii

Index provinciarum Romanarum inter tempora Augusti et Diocletiani. Iuxta nomina provinciarum novarum annus institutionis additur. De institutione provinciarum antiquiorum vide Index provinciarum Rei Publicae Romanae.

Lettonia

Lettonia est terra in litore orientali maris Baltici sita, una ex tribus civitatibus Balticis, quae inter Scandinaviam, Russiam et Europam Mediam iacent.

Leucosia

Leucosia seu Nicosia (Graece Λευκωσία, Turcice Lefkoşa) est urbs incolarum circiter 219 000 (die 31 Decembris 2004) ac caput Cypri.

Malaesia

Malaesia est monarchia constitutionalis civitas in Asia Meridiorientali. Caput urbs est Cuala Lumpuria. Sedes regni foederalis est Putrajaya. Liberata est ex Britannia in 1957. Princeps est Mahometus V (sultanus Kelantan), cuius titulus in lingua Malayana est Yang di-Pertuan Agong.

Melita (res publica)

Melita (Lingua Melitensis: Malta) est civitas et insula in Mari Interno sita. Caput civitatis est Valetta; insula vicina, Gaulos (Gaudus). Linguae publicae sunt Lingua Melitensis et Anglica.

Nicolaus Anastasiades

Nicolaus Anastasiades (Neograece: Νίκος Αναστασιάδης); natus die 27 Septembris 1946), alumnus Universitatis Athenarum et Collegii Universitatis Londiniensis, iuris maritimi peritus, est politicus Cypriotes et princeps factionis cuius nomen est Coalitio democratica (Δημοκρατικός Συναγερμός).

Polonia

Polonia (Polonice Polska), publice Res publica Polonica (Rzeczpospolita Polska), est civitas sui iuris in Europa Media sita, quae a Germania ad solis occasum, Cechia et Slovacia ad meridianum, Ucraina, Ruthenia Alba, et Lithuania ad solis ortum, atque Mari Baltico et Regione Kaliningradensi Russiae ad septentriones cingitur.

Res publica Cypri septentrionalis

Res publica Turcica quae dicitur Cypri septentrionalis (Turcice; Kuzey Kıbrıs Türk Cumhuriyeti, breviter KKTC) est respublica se proclamans et a communitate internationali non agnita quae patet in Septemtrionali Cypriae insulae zona anno 1983 et in zonis ab exercitu Turcico rectis post operationem militarem anni 1974.

Praeses Reipublicae e conditione, anno 1983, usque ad 2005 historicus dux Radulphus Denktaş fuit, infestus transigendo cum internationaliter agnita Reipublicae Cypriae gubernatione Graeco-Cypria ad favendum insulari reunificationi. Ex anno 2003, motus politicus reunificationem ac ingressum in Unionem Europaeam cupiens statutus est, quod duxit ad eligendum Mahometum Ali Talat Primum Minitrum anno 2004 et Praesidem Reipublicae die 17 Aprilis 2005. Mustafa Akıncı est quaternus et hodiernus praeses Cypri Septemtrionalis. Creatus est ad hoc officium in electione praesidis anno 2015.Eius caput Nicosia (Turcice Lefkoşa) est; nihilominus Septemtrionalis urbis pars, quia divisa est termino ecechiriae, Linea Viridi sive Attilae.

Romania

Romania (-ae, f.) est civitas Europae Orientalis, inter Bulgariam, Serbiam, Hungariam, Ucrainam, ac Moldaviam sita. Quae terra Dacia antiquitus vocabatur.

Romania 21 413 815 incolarum habet. Caput est Bucarestum; urbes maiores, Corona, Claudiopolis, Iassium, Constantia, et Timisvaria.

Romania est sodalis Unionis Europaeae, cum aliis viginti septem civitatibus.

Anno 2015, praeses Romaniae est Nicolaus Iohannis fuit.

Suecia

Suecia (alia nomina Latina Svecia, Svetia et Svedia; Suecice: Sverige) est civitas Scandinavica in Europa septentrionali sita, cuius terra lingua Latina classica nomine Suevia appellabatur. Finitimae Sueciae sunt Finnia et Norvegia. Incolarum circiter decem millionum habet; superficies terrestris circiter 450 milia chiliometrorum quadratorum continet. Caput Sueciae Holmia est, quae etiam urbs maxima amborum incolarum et magnitudinis est. De Sueciae cultura regali, rex praesens est Carolus XVI Gustavus.

Turcia

Turcia (Turcice Türkiye), rite Res publica Turcica (Turcice Türkiye Cumhuriyeti), est res publica Eurasiana in Asia Occidentali, praecipue in paeninsula Anatoliana et in Thracia Orientali in Europa Austrorientali sita. Finitur ab octo civitatibus: Bulgaria ad boreoccidentem; Graecia ad occidentem; Georgia ad boreorientem; Armenia, Atropatene (in exclavo Nakhchivan), et Irania ad orientem; atque Iraquia et Syria ad austrorientem. Mare Mediterraneum et Cyprus ad meridiem, Mare Aegaeum ad occidentem, Pontus Euxinus ad septentriones patent. Propontis, Bosporus, et Dardanellae (quae una sunt Freta Turcica) finem inter Thraciam Orientalem et Anatoliam signant atque Europam et Asiam separant. Caput est Ancyra.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.