Cretaceum

Cretaceum[1] est systema stratigraphicum et periodus geologica.

Divisio suprema constituit aerae Mesozoicae, nona autem ab infima aeonis Phanerozoicae. Abhinc fere 1 450 centies milium annorum coepit, antecessore Iurassico. Finem habuit abhinc 660 centies milium annorum, successore Palaeogenico. Commissio Internationalis Stratigraphica terminum Cretaceum Palaeogenicum definit ab anomalia iridii qua vestigia illisionis meteoritae iuxta Chicxulub in stratis geologicis per omnem terrarum orbem inscribuntur. Hic terminus inceptum indicat aerae Kaenozoicae, systemati Palaeogenico, seriei Palaeocaenae, stadio Danio, perfectionemque aerae Mesozoicae, systemati Cretaceo, seriei Cretaceo superiori, stadio Maastrichtio.[2]

In duas series dividitur, videlicet inferius et superius. In duodecim stadia dividitur, quae ab infimo ad supremum Berriasium, Valanginium, Hauterivium, Barremium, Aptium, Albium, Cenomanium, Turonium, Coniacium, Santonium, Campanium, Maastrichtium appellantur.[3]

Nomen e verbo communi Latino "creta" deducitur. Nomine Francogallico formation de la craie iam a accepto, Ioannes Iulianus d'Omalius d'Halloy primus anno 1822 haec strata geologica nominavit sub forma terrain crétacé, qui terras vallis Parisiensis exploraverat vestigiis cretosis conchyliorum huius aevi geologici plenas.[4][5]

Aevo Cretaceo vixerunt dinosauri sicuti tyrannosaurus rex, triceratops etc. E vestigiis palaeontologicis constat exstinctiones specierum permultas eis temporibus accidisse.

9119 - Milano, Museo storia naturale - Scipionyx samniticus - Foto Giovanni Dall'Orto 22-Apr-2007
Scipionyx samniticus, dinosaurium subordinis theropodorum ex Cretaceo ineunte: primum fossile dinosaurii in Italia repertum.

Notae

  1. "Ordinem medium magnae Cretaceae formationis et Iurassicum calcareum" (pp. 9-10 apud Google Books); insuper locutionem Latinam "Tempus Cretaceum" in textu Theodisco habes paginae Batavae De Oertijd van Zuid, "aevum Cretaceum" in textu Hungarico apud Kartundoboz; cf. nomina fossilium huius aevi e.g. Eorhamnidium cretaceum
  2. "International Chronostratigraphic Chart"
  3. "Internationale Chronostratigraphische Tabelle" (2017)
  4. "La troisième, qui correspond à ce qu'on a déja appelé formation de la craie, sera désigné par le nom de terrain crétacé: Ioannes Iulianus d'Omalius d'Halloy, "Observations sur un essai de carte géologique de la France, des Pays-Bas, et des contrées voisines" in Annales des mines vol. 7 (1822) p. 353 sqq. (vide p. 373 apud Google Books)
  5. De historia nominis definitionisque vide: Mary Grace Wilmarth, The Geologic Time Classification of the United States Geological Survey Compared With Other Classifications, accompanied by the original definitions of era, period and epoch terms (United States Geological Survey Bulletin no. 769. Vasingtoniae: U.S. Government Printing Office, 1925) (p. 56 apud Google Books)

Bibliographia

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cretaceum spectant.
Albium

Albium est stadium stratigraphicum vel aetas geologica recentissima seriei Cretaceae inferioris. Milies milium circiter 113 annorum ante praesentem incepit, stadio Aptio perfecto, et abhinc milies milium 100.5 annorum ad finem venit, stadio Cenomanio et serie Cretacea superiori incipientibus, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.

Nomen capit a fluvio Francico Alba.

Sedimentum apothecarium formationis Petrae Roiae animalia et plantes ex hox stadio conservat.

Angiospermae

Angiospermae, olim Magnoliophyta, sunt plantae florentes in diversissimo embryophytorum (plantarum terrestrium) grege. Quae cum gymnospermis sunt soli spermatophytorum greges vivi. Apomorphiis (proprietatibus deductis) distinguuntur ab aliis plantis quae semina faciunt. Maiores plantarum florentium a gymnospermis abhinc annorum circa 245–202 decies centena milia decesserunt.

Aptium

Aptium est stadium stratigraphicum vel aetas geologica seriei Cretaceae inferioris. Milies milium circiter 125 annorum ante praesentem incepit, stadio Barremio perfecto, et abhinc milies milium circiter 113 annorum ad finem venit, stadio Albio incipiente, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.Nomen capit ab urbe Francica Apta Iulia.

Asparagales

Asparagales sunt ordo plantarum florentium. Ordo familiam semper comprehendit Asparagacearum, sed alia classificationis systemata alias familias diverse amplectuntur. Hic plantarum grex se evoluisse inter Aevum Cretaceum habetur.

Barremium

Barremium est stadium stratigraphicum vel aetas geologica seriei Cretaceae inferioris. Milies milium circiter 129.4 annorum ante praesentem incepit, stadio Hauterivio perfecto, et abhinc milies milium circiter 125 annorum ad finem venit, stadio Aptio incipiente, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.Nomen capit ab oppido Francico Barrema.

Berriasium

Berriasium est stadium stratigraphicum vel aetas geologica antiquissima seriei Cretaceae inferioris. Milies milium circiter 145 annorum ante praesentem incepit, stadio Tithonio perfecto, et abhinc milies milium circiter 139.8 annorum ad finem venit, stadio Valanginio incipiente, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.Nomen capit ab oppido Francico Berrias.

Campanium

Campanium (scilicet "aevum") est pars paenultima aevi Cretacei superioris, quae 83,5 ± 0,7 milionibus annorum abhinc incepit, cum epocha Santonica perfecit, et 70,6 ± 0,6 milionibus annorum abhinc perfecit, cum epocha Mosatraiectina incepit.

Nomen capit a regione Campania.

Cenomanium

Cenomanium (scilicet "aevum") est pars aevi Cretacei superioris prima, quae 99,6 ± 0,9 milionibus annorum abhinc incepit, cum Cretaceum inferius perfecit, et 93,5 ± 0,8 milionibus annorum abhinc perfecit, cum epocha Turonensis incepit.

Nomen capit ab urbe Cenomano.

Coniacium

Coniacium (scilicet "aevum") est pars tertia aevi Cretacei superioris, quae 89,3 ± 1 milionibus annorum abhinc incepit, cum perfecit epocha Turonensis, et 85,8 ± 0,7 milionibus annorum abhinc perfecit, cum epocha Santonica incepit.

Nomen capit ab urbe Condate.

Cretaceum inferius

Cretaceum inferius est epocha et series anterius periodi Cretacei. Milies milium annorum circiter 145 ante praesentem incepit, Iurassico superiori perfecto, et milies milium annorum 100.5 a.p. ad finem venit, Cretaceo superiori incipiente.

Aetates vel stadia sex comprehendit, quae ab infimo ad supremum Berriasium, Valanginium, Hauterivium, Barremium, Aptium, Albium appellantur.

Cretaceum superius

Cretaceum superius est epocha et series recentius periodi Cretacei. Milies milium annorum 100.5 ante praesentem incepit, Cretaceo inferiori perfecto, et milies milium annorum 66 a.p. ad finem venit, epocha Palaeocaena incipiente.

Aetates vel stadia sex comprehendit, quae ab infimo ad supremum Cenomanium, Turonium, Coniacium, Santonium, Campanium, Maastrichtium appellantur.

Commissio Internationalis Stratigraphica terminum Cretaceum Palaeogenicum definit ab anomalia iridii qua vestigia illisionis meteoritae iuxta Chicxulub in stratis geologicis per omnem terrarum orbem inscribuntur. Hic terminus inceptum indicat aerae Kaenozoicae, systemati Palaeogenico, seriei Palaeocaenae, stadio Danio, perfectionemque aerae Mesozoicae, systemati Cretaceo, seriei Cretaceo superiori, stadio Maastrichtio.Tempore cretaceo superiore clima erat calidius quam nostra aetate quamquam paulatim frigidius fiebat. Zonae tropicae restringebantur ad regiones circum lineam aequatorialem. In regionibus septentrionalibus et australibus anni tempora plus inter se differebant quam nostra aetate.

Hauterivium

Hauterivium est stadium stratigraphicum vel aetas geologica seriei Cretaceae inferioris. Milies milium circiter 132.9 annorum ante praesentem incepit, stadio Valanginio perfecto, et abhinc milies milium circiter 129.4 annorum ad finem venit, stadio Barremio incipiente, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.Nomen capit ab urbe Helvetica Arta Ripa.

Maastrichtium

Maastrichtium (scilicet "aevum") est pars ultima aevi Cretacei superioris, quae 70,6 ± 0,6 milionibus annorum abhinc coepit, cum epocha Campanica coepit, et 65,5 ± 0,3 milionibus annorum abhinc perfecit (limite Cretaceo-Tertiario), cum aera Caenozoica coepit.

Commissio Internationalis Stratigraphica terminum Cretaceum Palaeogenicum definit ab anomalia iridii qua vestigia illisionis meteoritae iuxta Chicxulub in stratis geologicis per omnem terrarum orbem inscribuntur. Hic terminus inceptum indicat aerae Kaenozoicae, systemati Palaeogenico, seriei Palaeocaenae, stadio Danio, perfectionemque aerae Mesozoicae, systemati Cretaceo, seriei Cretaceo superiori, stadio Maastrichtio.Nomen capit ab urbe Traiecto ad Mosam, ubi multa saxa huius aevi inventa sunt.

Palaeogenicum

Palaeogenicum (scil. "aevum") est periodus geologica.

Divisio infima constituit aerae Kaenozoicae, nona autem ab infima aeonis Phanerozoicae. Abhinc 660 centies milium annorum coepit, antecessore Cretaceo. Finem habuit abhinc 230.3 centies milium annorum, successore Neogenico, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.Commissio Internationalis Stratigraphica terminum Cretaceum Palaeogenicum definit ab anomalia iridii qua vestigia illisionis meteoritae iuxta Chicxulub in stratis geologicis per omnem terrarum orbem inscribuntur. Hic terminus inceptum indicat aerae Kaenozoicae, systemati Palaeogenico, seriei Palaeocaenae, stadio Danio, perfectionemque aerae Mesozoicae, systemati Cretaceo, seriei Cretaceo superiori, stadio Maastrichtio.

Poaceae

Poaceae, olim Gramineae, sunt familia plantarum florentium classis Liliopsidorum (monocotyledonum). Sunt in familia circa 600 genera et fere 9000–10 000 vel plus species (Kew Index of World Grass Species).

Santonium

Santonium (scilicet "aevum") est pars antepaenultima aevi Cretacei superioris, quae 85,8 ± 0,7 milionibus annorum abhinc incepit, cum epocha Condatensis, et 83,5 ± 0,7 milionibus annorum abhinc perfecit, cum epocha Campanica incepit.

Nomen capit a regione (Santonia) ubi vivebant Santones (vide Mediolanum Santonum).

Turonium

Turonium (scilicet "aevum") est pars secunda aevi Cretacei superioris, quae 93,5 ± 0,8 milionibus annorum abhinc incepit, cum epocha Cenomanensis perfecit, et 89,3 ± 1 milionibus annorum abhinc perfecit, cum epocha Condatensis incepit.

Nomen capit ab urbe Turonum.

Valanginium

Valanginium est stadium stratigraphicum vel aetas geologica seriei Cretaceae inferioris. Milies milium circiter 139.8 annorum ante praesentem incepit, stadio Berriasio perfecto, et abhinc milies milium circiter 132.9 annorum ad finem venit, stadio Hauterivio incipiente, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.Nomen capit ab urbe Helvetica Valangin.

Zingiberales

Zingiberales sunt ordo plantarum florentium, a biologis late diuque agnotus, qui multas plantas notissimas comprehendit, praecipue Zingiberacearum Zingiberum, Amomum, Elettariam, Curcumam longam, Alpiniam, et Zingiberum miogam; Musacearum, Musas et Musam paradisiacam; et Marantacearum, Marantam arundinaceam. Botanistae habent Zingiberales Commelinalesque abhinc annorum fere octocentiens centena milia, per Aevum Cretaceum Inferius, evoluisse.

Systema APG II anni 2003 (sicut Systema APG anni 1998) hunc ordinem agnoscit, quem ad cladum Commelinidarum, inter Monocotyledones digerit. Ordo sic circumscribitur:

Zingiberales

Cannaceae

Costaceae

Heliconiaceae

Lowiaceae

Marantaceae

Musaceae

Strelitziaceae

ZingiberaceaeSystema Cronquist etiam hunc ordinem et easdem familias agnovit, sed ordinem in subclassi Zingiberidarum classis Liliopsidorum posuit. Priora systemata, sicut Systema Wettstein, ad extremum anno 1935 retractatum, et Systema Engler, anno 1964 retractatum, Scitamineas, ordinem similem, cum eisdem plantis, quamquam in pauciores familias divisum, agnoverunt.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.