Coordinatae geographicae

Coordinatae geographicae[1] indicant ubi locus quisdam in superficie terrae est. Locus geographicus definitur circulo meridiano et circulo parallelo sive longitudo geographica et latitudo geographica. Geographi metiuntur latitudinem geographicam polum septentrionalem vel australem versus a linea aequinoctiali.

Longitutinem geographicam metiuntur occidentalem partem et orientalem partem versus a meridiano primario qui eo definitur quod observatorium Grenovici transit.

Geographic coordinates sphere
Coordinata geographica in sphaera terrae

Notae

  1. Bulletin trimestriel de la Société mycologique de France, vol. 88, p. 353.
Geographia

Geographia (-ae, f.) est scientia locorum et telluris proprietatum.

Guinea

Guinea, rite Respublica Guineae (Francice: République de Guinée), est civitas sui iuris in Africa Occidentali, cuius terra antiqua nomine Graeco-Latino classico Hesperia plerumque cognita est. Caput et maxima urbs Konakri seu Conakry (Francice Conakry) est. A septemtrione Guineā-Bissaviā ac Senegaliā, a boreoriente Maliā, ab oriente Litore Eburneo, a meridie Liberiā ac Monte Leonino, et ab occidente Oceano Atlantico terminatur. Fere 246 000 chiliometrorum quadratorum ampla est, decemque milliones incolarum habet.

Systema coordinatarum

Systema coordinatarum est repraesentatio punctorum per numeros. Si spatium N dimensiones habet, necesse est N numerorum.

Exempli gratia, insula Manhata duas dimensiones habet, et possumus locationem huius insulae nominare duobus numeris, sicut "avenue quinta et via octagesima tertia." Systema unius dimensionis habemus ad libros inveniendos: librum quendam in biblioteca possumus indicare uno numero, qui est numerus libri in catalogo, sicut "QA9.H 32" vel "PA6858.A6 2004." Coordinatae geographicae, hoc est longitudo et latitudo loci cuiusdam in terra, quoque faciunt systema coordinatarum.

In theoria relativitate, totum universum systemate quattuor coordinatarum describitur: tres sunt coordinatae spatiales, quarta dimensio tempus mensurat. Theoria chordarum plures coordinatas aut dimensiones postulat, fortasse 10 aut etiam plures.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.