Confucius

Confucius (nomine Sinico 孔子 vel 孔夫子, translitteratione pinyin Kǒng Zǐ, Kǒng Fūzǐ) fuit philosophus et politicus Sinarum. Anno 552 seu 551 a.C.n. natum, anno 479 a.C.n. mortuum esse traditur. Eius vita in aevum confusum atque perturbatum apud Sinas incidit.

Nullis libris philosophicis a Confucio scriptis, eruditi cautissime ipso Confucio principia philosophica attribuunt. Philosophia Confucii moralitatem singuli et gubernationis, rectitudinem coniunctionum socialium, iustitiam, et animum sincerum vehementius dixit. Hae aestimationes in Sinis auctoritatem super alias doctrinas consecutae sunt, inter quas legalismus (法家) vel Taoismus (道家) per Domum Han (206 a.C.n.220 p.C.n.). Cogitationes Confucii in systemate philosophico Confucianismus (儒家) appellato evolutae sunt.

Confucius: imago

Vita

Confucius Tang Dynasty
Effigies Confucii, a Wu Daozi artifice Domus Tang (680740) picta.

Annus nativitatis Confucii in fontibus tardioribus tantum datur, anno 552 a.C.n. secundum commentarios duos Annalibus verum et autumnorum, anno 551 fide historiae Shiji. Confucium in civitate Lu ortum esse dicit eremita quidam persona libri Analectorum; ibi natos esse parentes confitetur Confucius persona libri Mencii,[1] ibi certo ipse habitaverit et iuxta duces consiliarius meruerit. De parentibus nihil refertur nisi apud Shiji ubi historia de coniunctione "silvestri" parentum legenda est, illa e familia Yen oriunda, illo nomine Shuliang He. Proavos e civitate Sung in Lu saeculo VIII exeunte refugos e variis fontibus intellegi potest.[2] Confucius persona Analectorum se loco humili natum et propter hoc utilibus artibus educatum adseverat, consentiente libro Mencio ubi iuvenis cellarius nihil nisi rationes, deinde pastor nihil nisi ovium boumque elevationem intellegens depingitur.[3]

Inter annos fere 525 et 518 a.C.n. Confucium iam apud aulam civitatis Lu cognitum esse, de ritibus et convenientiis animadvertisse indicat liber Zuo zhuan (commentarius Annalium verum et autumnorum).[4] Inde ante annum fere 502 civitatem Qi petivisse in Analectis legendum est: ibi musicam modi shao tanta laetitia audivisse, ut gustum carnis, quam comedebat, tres menses neglectus est.[5] A Lu "lente ut qui civitatem patris matrisque reliquerit" decessit, sed a Qi "oryzam e vasis evacuans ut qui regnum alienum reliquerit", a duce loco humiliori adsignatus, quam quo ipse revendicaverat.[6] In civitatem nativam reditus ab officiis publicis primum abstinebat, his sententiis oppositis: "Liber documentorum ait, 'Homo si erga patrem pius, erga fratres benignus sit, ad civitatem valere poterit:' ita faciens partem gubernii habebit: qua ratione alia postulabuntur?"[7] et "Si lustrum detur, si Mutationibus annum quinquagesimum agens studere liceat, errores defugere possum."[8] Consiliarius autem regius Yang Huo donum Confucio commisit, qui, salutationem reddere compulsus, domum visitare conatus est quo tempore Yang abesset. Hic autem in illum media via incurrit, dicens, "Si homo ad civitatem valere volens occasionem amittit, an sapiens reputabitur? Dies mensesque fugiunt." Cui Confucius, "Bene. Officium accipiem."[9]

Ergo commissarius a vigilibus ante annum 500 merere coepit.[10] Quo anno, ducibus Ding civitatis Lu et Jing civitatis Qi congredientibus, Confucius ritualia direxit.[11] Anno autem 498 arces trium familiarum quae dominationem Lu contestabant delendas esse suasit: quo conatu frustra suscepto,[12] anno insequenti a civitate Lu iterum abiit, ratione alia in Analectis, alia in libro Mencio data (hic sacra rituum civicorum carne a Confucio iniuste detenta, ibi saltatricibus cantatricibusque duci datis cum quibus tridie publicis rebus neglectis se indulsisset) binis in unam in vita Confucii apud Shiji commixtis.[13]

Peregrinationibus suis inter annos 497 et 484 comprehensis Confucius civitatem Wei primum, deinde Chen, deinde Cai successive visitavit. In Wei apud Yan Chouyou morans iuxta ducem Ling [en], hominem dissolutum, necessitate pulsus consiliarius meruit,[14] sed de militum instructione rogatus, "Aliquid de ritibus, nihil," dixit, "de re militari didici," statimque abiit.[15] Per civitatem Sung iter fecit occultatus ne insidiis inimici Huan Sima necaretur.[16] Inde ad Chen venit, inde ad Cai, ubi (anno fortasse 489) gubernatorem Liang incurrit; inde in Chen reditus est,[17] ubi de patria dolens, "Domum eamus! domum eamus! Ibi iuvenes nostri ambitiosissimi," ait, "iam multa ab omnibus admiranda perficientes, se pampinare nesciunt."[18] Sed primum civitatem Wei petivit, sectatoribus vel discipulis iam tribus vel pluribus prosequentibus. Ibi iuxta ducem Zhe officium accepit, antecessoris Ling nepotem, quippe qui bonos homines in aula sua retinere voluerit;[19] Confucius insuper politiam ducis iuvenis, patri impio adversarii sed avo impio oboedientis, adprobavit.[20]

In civitatem Lu denuo reditus Confucius officium consiliarii, sed humilioris, iuxta ducem Ai accepit. His annis discipulos iam plures habuit, de quibus aut dux ipse aut minister Ji Kangzi rogavit, "Quis discipulorum assiduissime discit?" Cui Confucius respondit, "Unus fuit, nomine Yan Hui, assiduissimus. Neque innocenti irabatur, neque bis itidem errabat. Sed breve vitae spatium eo concessum est. Talem postea non repperi."[21] Anno circiter 481 finem posuit Annalibus verum et autumnorum, annalibus scilicet Lu civitatumque vicinarum, quae aut edidit aut composuit. Eisdem annis de Libro carminum (詩經, Shi jing) occupatus est sicut in Analectis legimus: "A Wei in Lu reditus musicam rectificavi," ait Confucius, "modis Ya et Sung ad locos proprios adsignatis."[22] Unde fontes tardiores Confucium ipsum Librum carminum edidisse traduntur.

"Aestate" mortuus est "die undecimo mensis quarti anni sedecimi" ducis Ai civitatis Lu, i.e. 479 a.C.n., fide Annalium verum et autumnorum quae usque ad hoc annale a discipulis Confucii producta esse traduntur.[23]

Nomina discipulorum Confucii variis fontibus dantur, quorum fere 16 apud Analecta et Mencium nominati pro certo habentur, videlicet: Zeng Shen (Ziyu),[24] Bu Shang (Zixia),[24] Zhuansun Shi (Zizhang),[25] Yan Yuan,[26] Min Sun (Min Ziqian),[24] Ran Geng (Ran Boniu),[24] Ran Yong (Zhonggong),[26] Zai Yu (Ziwo),[24] Duanmu Ci (Zigong),[24] Jilu,[26] Ran Qiu (Ran You, Ziyou),[26] Yan Hui (Ziyuan),[25] Gongxi Chi (Zihua),[27] Fan Xu (Zichi),[28] Sima Geng (Niu),[29] Zhong You (Zilu),[30] You Ruo (Ziruo).[31] Ex Analectis sex insuper, qui incerte discipulos fuisse habentur, addi possunt: Wuma Shi (Ziqi), Gongye Chang (Zichang), Nangong Kuo (Zirong), Fu Buji (Zijian), Gao Chai (Zigao), Zeng Dian (Xi).[32]

Dicta

De gubernio

Duce Jing civitatis Qi de gubernio quaerente, Confucius respondit: "Dux ductor sit, obsequens obsequiosus, pater paternus, filius filialis." "Bene," ait dux: "nisi dux ducat, nisi subiectus obsequatur, nisi pater paternus filiusque filialis sint, etiamsi panis sit, quomodo comedendum habeam?"[33] Confucius ad civitatem Wei ab Ran You conductus "populum quam florentem!" observavit. "Populo florenti," ait Ran You, "quid beneficium dari potest?" Ille "opulentiam" respondit. "Populo opulento, quid?" "Educationem" respondit.[34] Gubernatore Liang civitatis She de gubernio quaerente, Confucius respondit: "Ut proximi placeantur, longinquiores attrahantur."[35]

Sectator Zilu [en], a civitate Wei oriundus, rogavit: "Si dux Wei gubernium tibi commendet, de qua re primum cures?" Confucius "Rectificationem nominum," dixit, "... Nominibus falsis, dicta irrationalia videbuntur. Dictis irrationabilibus, res male evolvent. Rebus male evolutis, nec ritus nec musica florebuntur. Ritibus musicaque deficientibus, poenae sceleribus non respondebunt. Poenis crimine non respondentibus, populus nesciet ubi manum, ubi pedem ponat ..."[36]

De ministris

Confucio de intemperatione ducis Ling loquenti minister Ji Kangzi "Ergo cur ducatum non amisit?" rogavit. Cui ille ministros civitatis Wei enumeravit de diplomatia, religione, re militari curantes. "Quibus adiuvantibus," ait, "quomodo ducatum amittere potuisset?"[37]

De honestate

Confucio ad civitatem Wei cum sectatore Zilu ingressus est, cuius soror uxor fuit aulico Mizi Xia [en] ducis Ling catamito. Mizi ergo ad Zilu, "Si Confucio apud me morare placeat," dixit, "officium ministri eo statim tribuitur." Cuius rei Confucius certior factus nihil nisi "sic decernitur" ait, quibus verbis rem abhorrendam recusare solebat.[38] Sed uxorem eiusdem ducis, nomine Nanzi, quamquam stupri cum fratre libidinumque aliarum accusatam, visitavit. De qua re a Zilu interrogatus "Si ullam rem nefastam feci," ait, "me caelum exsecretur, me caelum exsecretur!"[39]

De seipso

Gubernatore Liang civitatis She apud sectatorem Zilu de Confucio ipso rogante, Zilu se nihil dixisse confessus est. Cui Confucius, "Cur non aliquid huiusmodi dixisti? quaestione tam obsessus ut cibi obliviscatur; gaudio tanto impletus ut curarum neglegat adventumque senectutis non observet."[40]

Fortuna

LifeAndWorksOfConfucius1687
Effigies Confucii "philosophorum Sinensium principis" initiumque vitae eiusdem Latine a Prospero Intorcetta aliisque compositae, Lutetiae anno 1687 editae

Doctrinam aptam ad revocandum pristinum rerum ordinem docuit. Ab eius tempore haec doctrina, Confucianismus appellata, fons inspiratrix fundamentorum normarumque fuit imperii Sinensis. Dicta et res gestae Confucii discipulorumque ab his collectae sunt in libro cuius titulus est Dissertae sententiae sive Analecta (論語, Lunyu). Alios duos e quattuor libris philosophicis Sericae antiquae sententias cogitationesque Confucii servare censentur. Sed olim auctorem fuisse censebatur quinque classicorum (五經) omnium, videlicet Libri carminum (詩經, Shi jing), Libri documentorum (書經, Shu jing), Libri rituum (禮記, Li ji), Libri mutationum (易經, Yi jing) atque Libri artis musicae iamdudum deperditi.

De fontibus

Confucii obitus, sine pluribus, in Annalibus verum et autumnorum refertur, cuius textus, a Confucio ipso editum essetraditus, ab aliis postea continuatum censetur.A Dicta eius primum in libro qui Mencius inscribitur (孟子, Mengzi), successori erudito Mencio adscripto, qui saeculo quarto exeunte floruit, et in Dissertis sententiis (sive "Analectis", 論語 Lunyu) exscribuntur in forma aphorismorum anecdotorumque a discipulis et sectatoribus conlectis.BC In commentario antiquissimo Annalibus verum et autumnorum adiuncto, Zuo zhuan nuncupato, iuxta annalia plura brevissima narrationes longiores inseruntur quae Confucium regum consiliarium rerumque commotorem fuisse indicant, fide ut censetur haud minima.D Quos quattuor fontes, etsi post librorum antiquorum saeculo tertio exeunte cremationem modis variis restitutos essent, forma quadam multo antea exstitisse constat.

Nihil de vita praebent, sed Confucio ipso nonnumquam attribuuntur, textus duos breves qui inter capitula Libri rituum servantur, videlicet "Schola adultorum" (大學 Da xue)E cum commentario longiori a Zengzi confecto qui medio saeculo V floruit, atque "Immutabile medium" (中庸 Zhong yong)F fortasse a Zisi Confucii nepote compositum. Opusculum tertium titulo Filialis observantia (孝經 Xiaojing), saepe Confucio ipso, saepe discipulo Zengzi attributum, saeculo IV a.C.n. compositum esse censetur.

Libris pluribus saeculis quarto et tertio a.C.n. confectis res dictae gestaeque Confucio iam attributae, aut dubiosissime accipiendae aut ratione historica reiciendae sunt, exempli gratia anecdota de perspicuitate Confucii in libro orationum Guoyu relata; dialogi et anecdota, quibus Confucius participem esse praetenditur, libri Taoistae Zhuangzi librique Legalistae Hanfeizi. Tales mythistoriae una cum rebus fidelioribus immiscentur in vita Confucii a Sima Qian magno chronographo in opere suo Shiji saeculo primo a.C.n. ineunte incorporata.G Hanc vitam, operum re vera biographicorum de Confucio veterrimam, Cui Shu [zh] eruditus saeculi undevicensimi "70 vel 80 centesimas infidelem" aestimavit.[41]

Notae

  1. Analecta 18.6; Mencius 7.B.17
  2. #Lau (1979) pp. 163-164
  3. Analecta 9.6; Mencius 5.B.5
  4. Zuo zhuan 44.16b, 48.3b, 49.13b, 49.21
  5. Analecta 7.14, 12.11
  6. Mencius 7.B.17, cf. 5.B.1; Analecta 18.3.
  7. Analecta 2.21
  8. Analecta 7.17
  9. Analecta 17.1; #Lau (1979) pp. 167-168
  10. Zuo zhuan 54.6b; Mencius 5.B.4, 6.B.6
  11. Zuo zhuan 56.2a
  12. Zuo zhuan 56.9b
  13. Mencius 6.B.6; Analecta 18.4; #Lau (1979) pp. 169-170
  14. Mencius 5.B.4, cf. Analecta 14.19
  15. Analecta 15.1
  16. Mencius 5.A.8, cf. Analecta 7.23
  17. #Lau (1979) pp. 174-175
  18. Analecta 5.22; haud dissimiliter Mencius 7.B.37
  19. Mencius 7.B.37 cum Zhu Xi, Meng zi ji zhu 10.9b; #Lau (1979) pp. 176-177
  20. Analecta 7.15
  21. Analecta 6.3, cf. 11.7
  22. Analecta 9.15
  23. #Legge (1872) p. 846 (versio Anglica), cf. p. 843 (textus Sinensis)
  24. 24.0 24.1 24.2 24.3 24.4 24.5 Analecta 11.3; Mencius 2.A.2
  25. 25.0 25.1 Mencius 2.A.2
  26. 26.0 26.1 26.2 26.3 Analecta 11.3
  27. Analecta 7.34
  28. Analecta 12.21-22
  29. Analecta 12.3-5
  30. Analecta 13.3
  31. Analecta 1.2, 1.12-13
  32. Fons principalis huius enumerationis: "The Disciples as they Appear in the Analects" in #Lau (1979) pp. 196-219
  33. Analecta 12.11
  34. Analecta 13.9
  35. Analecta 13.16
  36. Analecta 13.3
  37. Analecta 14.19
  38. Mencius 5.A.8
  39. Analecta 6.28. Longius in Shiji (#Lin Yutang (1938) pp. 69-70)
  40. Analecta 7.19
  41. Cui Shu [zh], Kao xin lu p. 418, a #Lau (1979) p. 161 citata.

Bibliographia

Rongo Analects 02
Paginae Analectorum Confucii.
Dacheng Hall
Curia Dacheng, principale Templi Confucii in Qufu aedificium.
Confuciustombqufu
Opinabilia sepulcrum et monumentum Confucii.
Editiones fontium
  • A. Annales verum et autumnorum
    • James Legge, ed. et interpr., The Chinese Classics. Vol. 5. The Ch'un Ts'ew, with the Tso Chuen (2 tomi. Hongcongi: Lane, Crawford, 1872) (Sinice, Anglice) tom. 2 p. 846
  • B. Liber Mencius
    • D. C. Lau, interpr., Mencius. London: Harmondsworth: Penguin Books, 1970. (Anglice)
    • James Legge, ed. et interpr., The Chinese Classics. Vol. 2. The Works of Mencius. 2a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1893 (Sinice, Anglice) Textus apud Internet Archive
  • C. Dissertae sententiae sive Analecta Confucii
    • D. C. Lau, interpr., Confucius: The Analects. Harmondsworth: Penguin Books, 1979. (Anglice)
    • James Legge, ed. et interpr., The Chinese Classics. Vol. 1. Confucian Analects, The Great Learning, The Doctrine of the Mean. 2a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1893 (Sinice, Anglice) Textus apud Internet Archive
  • D. Zuo zhuan, commentarius Annalibus verum et autumnorum adiunctus
    • James Legge, ed. et interpr., The Chinese Classics. Vol. 5. The Ch'un Ts'ew, with the Tso Chuen. 2 tomi. Hongcongi: Lane, Crawford, 1872 (Sinice, Anglice) tom. 1 tom. 2
  • E. "Schola adultorum" (大學 Da xue) e Libro rituum
    • "Ethics and Politics: Tahsueh" in Lin Yutang, interpr., The Wisdom of Confucius (Novi Eboraci: Random House, 1938) pp. 135-152 (Anglice)
    • "The Great Learning" in James Legge, ed. et interpr., The Chinese Classics. Vol. 1 (2a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1893) pp. 355-381 (Sinice, Anglice)
  • F. "Immutabile medium" (中庸 Zhong yong) e Libro rituum
    • "The Doctrine of the Mean" in James Legge, ed. et interpr., The Chinese Classics. Vol. 1 (2a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1893) pp. 382-434 (Sinice, Anglice)
    • "Central Harmony: Chungyung" in Lin Yutang, interpr., The Wisdom of Confucius (Novi Eboraci: Random House, 1938) pp. 101-134 (Anglice)
  • G. Vita Confucii in libro XLVII operis Sima Qian titulo Shiji
Eruditio antiquior Latina
Eruditio recentior
  • Ames, R.; Hall, D. 1987. Thinking Through Confucius. Albaniae: State University of New York.
  • Brooks, E.; Brooks, A. 1998. The Original Analects. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Chin, A. 2007. The Authentic Confucius: A Life of Thought and Politics. Novi Eboraci: Scribner.
  • Clements, Jonathan. 2008. Confucius: A Biography. Stroud: Sutton Publishing. ISBN 978-0-7509-4775-6.
  • Creel, Herrlee Glessner. 1949. Confucius and the Chinese Way. Novi Eboraci: Harper.
  • Dubs, Homer H. 1946. "The Political Career of Confucius" in Journal of the American Oriental Society 66: 273–282. JSTOR
  • Fingarette, H. 1972. The Secular as Sacred. Novi Eboraci: Harper.
  • Graham, A. C. 1989. Disputers of the Tao. La Salle: Open Court.
  • Ivanhoe, P. J. 2000. Confucian Moral Self-Cultivation. Indianapoli: Hackett.
  • Makeham, J. 2003. Transmitters and Creators: Chinese Commentators and Commentaries on the Analects. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Asia Center.
  • Nivison, D. 1996. The Ways of Confucianism. La Salle: Open Court.
  • Nylan, M.; Wilson, T. A. 2010. Lives of Confucius. Novi Eboraci: Doubleday.
  • Plath, Johann Heinrich. 1867-1874. Confucius und seiner Schüler Leben und Lehren. 4 voll. Monaci: Königliche Akademie. Vol. 1 vol. 2 vol. 3 vol. 4
  • Riegel, Jeffrey K. 1986. "Poetry and the Legend of Confucius's Exile". In Journal of the American Oriental Society vol. 106 pp. 13-22
  • Slingerland, E., interpr. 2003. Confucius: Analects, With Selections from Traditional Commentaries. Indianapoli: Hackett. ISBN 0-87220-635-1.
  • Taylor, Rodney L. 2004. Confucianism. Philadelphiae: Chelsea House Publishers.
  • Van Norden, B. W., ed. 2001. Confucius and the Analects: New Essays. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-513396-X.
  • Wilson, T. A. 2002. On Sacred Grounds: Culture, Society, and the Formation of the Cult of Confucius. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Asia Center.
  • Yao Xinzhong. 2000. An Introduction to Confucianism. Canatbirgiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-64430-5.
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica • Internet Encyclopedia of Philosophy
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Confucium spectant.
1

Annus 1 e serie paginarum brevium de annis.

1 = I. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 1 legas, vide 1 (numerus).

(Annus 0 non fuit)

28 Septembris

28 Septembris dies 271ª anni est (272ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 94 dies manent.

Secundum Calendarium Romanum est ante diem quartum Kalendas Octobres, quod a.d. IV Kal. Oct. abbreviatur.

7853 Confucius

7853 Confucius, olim designationibus 2086 T-2, 1965 DD, 1976 JB1, 1981 EP48, et 1986 AL2 agnitus, est asteroides systematis solaris nostri, asteroidibus Cinguli Principalis attributus. Astronomis terrestribus magnitudinem absolutam 13.0 monstrat. Die 29 Septembris 1973 a Cornelio Ioanne van Houten, Ingrid Mortimer van Houten-Groeneveld, et Thoma Gehrels, astronomis apud Observatorium Palomar versatis, repertus est.Rerum orbitalium ratio epochae 4 Ianuarii 2010 constitit. Qua epocha 7853 Confucius per dies 1956 circa solem movebatur. Axem orbitalem habebat unitatum astronomicarum 3.06 et eccentricitatem 0.24, distans igitur a sole quam minime unitatibus 2.33, quam maxime unitatibus 3.8. Inclinatio orbitalis 5.96° reperiebatur, anomalia media 157.02°.

Aphorismus

Aphorismus (ex Graeco ἀφορισμός 'distinctio, definitio') est dictum scriptumve laconicum et memoria facile custodita forma cogitatum. Nomen, primum in Aphorismo Hippocratis adhibitum, ad alia sententiosa physica dicta tunc admotum est, et deinde ad omnia genera dictorum de principiis philosophicis, morum praeceptis, et litteris.

Confucianismus

Confucianismus est Sinensis ethices et philosophiae formula, quae ex doctrina Confucii (551 a.C.n.–479 a.C.n.), sapientis Sinensis, evoluta est. Etenim Confucianismus, de moralitate humana actioneque recta tractans, reapse est multiplex cogitationis moralis, socialis, civilis, philosophicae, iam quasi religiosum systema, quod culturam historiamque Asiae Orientalis magnopere movit.

Confucianismus religio publica nonnullarum Asiae Orientalis civitatum haberi potest, ubi administrationes aestimationes Confucianas amplificant. Culturae et civitates abs Confucianismo sic motae sunt Corea, Iaponia, Sina, et Vietnamia; etiam terra praecipue a populo Han constituta, potissimum Singapura et Taivania.

Primae Confucianismi doctrinae educationem evolutionemque moralem cuiusque hominis vehementius dicunt, ut res publica a virtutibus, non a legibus coercentibus, gubernetur (Levinson & Christensen 2002:157).

Hun Sen

Hun Sen vel litteris Khmer ហ៊ុន សែន (ad Kampong Cham die 5 Augusti 1952 natus nomine Hun Bunal) est miles et politicus Cambosiae. Ab anno 1979 minister rerum externarum meruit. Primus minister fuit a die 14 Ianuarii 1985 ad 2 Iulii 1993 rursusque a die 30 Novembris 1998 usque hodie. Inter annos 1993 et 1998 officium "primi ministri secundi" constituit et sibi arrogavit.

Alumnus est Scholae Administrationis Publicae Vietnamensis.

Kofi Annan

Kofi Atta Annan (natus Kumasi in urbe die 8 Aprilis 1938; Bernae die 18 Augusti 2018 mortuus) fuit politicus Ganae et internationalis.

E familia nobili gentis Ashantiensis ortus, gemellus (unde praenomen Atta), apud Methodistas scholae Mfantsipim in urbe Capitis Corsi educatus est. Alumnus fuit Collegii Scientiae et Technologiae in urbe nativa et Collegii Macalestri in urbe Sancti Pauli de Minnesota necnon Instituti Studiorum Superiorum Internationalium Genavae Institutique Technologiae Massachusettensis Bostoniae in urbe. Ab anno 1962 apud Ordinem mundi sanitarium et Nationes Unitas operam dedit.

Ab anno 1997 usque ad mensem Decembrem 2006 secretarius generalis Nationum Unitarum meruit. In quod officium bis electus Praemium Nobelianum Pacis ille ipse cum omni Nationum Unitarum ordine anno 2001 accepit. His annis, collaborationem internationalem semper favens, contra secundum bellum Iracense agebat. Denuo in Syriam ad pacem componendam, sed vano, anno 2012 a Foedere Arabico missus est.

Laocius

Laocius (Sinice 老子, Pinyin Lǎozǐ) fuit philosophus poetaque Sinensis magni momenti. Qui notus est praecipue tamquam auctor libri Tao Te Ching et fundator Taoismi philosophia mixti, tamquam deus in Taoismo religioso inque fidibus Sinensibus traditionalibus. Et nobiles et vulgares homines adfirmabant eum proavum fuisse, praecipue tempore imperatorum Tang. Etsi id falso adfirmetur, monstratur tamen momentum Laocii in moribus Sinensibus inventum.

Millennium 1 a.C.n.

Millennium primum ante Christum natum in calendario Gregoriano a 1 Ianuarii 1000 a.C.n. usque ad 31 Decembris 1 a.C.n. aderat. Annus 0 non existat.

Mirina

Mirina est genus papilionum familiae Endromidarum. Olim inter Mirinidas, suam familiam propriam, ponebatur. Generi sunt tres species descriptae.

Mirina confucius

Mirina confucius est papilio familiae Endromidarum, in silvis montanis in Vietnamia septentrionali, Thailandia septentrionali, et Sinis meridio-occidentalibus endemicus.

Mirinidae

Mirinidae sunt parva familia papilionum, quae unum genus, Mirinam, et tres species descriptas continet.

Nanzi

Nanzi seu litteris Sinicis 南子 (anno fere 480 a.C.n. mortua), e civitate Song oriunda, uxor fuit ducis Ling civitatis Wei.

Confucius in civitate Wei morans Nanzi visitavit (quamquam stupri cum fratre libidinumque aliarum iam accusata est). De qua re a sectatore Zilu interrogatus "Si ullam rem nefastam feci," ait, "me caelum exsecretur, me caelum exsecretur!"

Philosophia

Philosophia (etymologice 'amor sapientiae', Graece φιλεῖν 'amare' + σοφία 'sapientia') est studium sapientiae vel veritatis, per investigationem principiorum cogitationis humanorumque factorum. Qui philosophiae se dedicant philosophi nominantur. "Philosophia individua dimittit; neque impressiones primas individuorum, sed notiones ab illis abstractas complectitur; atque hoc prorsus officium est atque opificium rationis."Vocabulum philosophia a Pythagora fictum est, quia sapientiam privilegium divinum habebat, ipse autem sapiens (sophos) haberi nolebat. Amator sapientae (vel scientiae) igitur dici malebat.

Philosophia hodierna multas definitiones habet, inter eas:

Criticum studium omnium humanarum quaestionum;

Rationale studium omnis sapientiae humanae;

Studium quaestionum, quibus responsa non sint absoluta.Partes speciales philosophiae sunt philosophia mentis, philosophia scientiarum, philosophia orationis, philosophia historiae, philosophia religionis, et cetera.

Philosophia Sinica

Philosophia Sinica aetatibus veris et autumi et civitatum bellantium orta est, per tempus Centum Scholae Cogitationis appellatum, cuius proprietates maximi momenti fuerunt progressus intellegentiae et culturae. Quamquam multum philosophiae Sinicae tempore civitatum bellantium coepit, elementa philosophiae Sinicae nonnulla milia annorum exsisterat; nonnulla in Yi Jing ('Liber mutationum') inveni possunt, antiquo divinationis compendio, quod ex 672 a.C.n. vel ante ortum est. Aetate civitatum bellantium orti sunt Confucianismus, Legalismus, et Daoismus, quas una Sima Tan maiores Sinarum scholas philosophicas appellavit, cum philosophiis quae tandem obsoleverunt, sicut Agriculturalismus, Moismus, Naturalismus, et Logici.

Potanthus confucius

Potanthus confucius est papilio familiae Hesperiidarum, a Taprobane ad Sinas et Iaponiam atque ad meridiem ad Sumatram et Iavam in Indonesia endemicus. Nonnulla specimina in museis curata habentur ex Palavania in Philippinis conlecta fuisse, sed ea, quia species a Borneo abest, fortasse sunt menda vel interpretationes falsae.

Vladimirus Putin

Vladimirus Vladimiri filius Putin (Russice Владимир Владимирович Путин, tr. Vladimir Vladimirovič Putin; natus 7 Octobris 1952 Leninopoli) est rerum politicarum peritus Russicus, praeses Foederationis Russicae annis ab 2000 ad 2008 et ab anno 2012. Annis ab 1999 ad 2000 et ab 2008 ad 2012 fuit minister primus Russiae.

Xun Kuang

Xun Kuang (荀況, pinyin Xún Kuàng, natus in Zhao civitate circa 310 a.C.n. mortuusque in Chu civitate circa 235 a.C.n.; aut natus circa 314 a.C.n. mortuusque circa 217 a.C.n.,), etiam late appellatus Xunzi (荀子, pinyin Xúnzǐ 'Magister Xun'), fuit philosophus Sinicus Confucianus aetate civitatum bellantium, qui se ad Centum Scholas Cogitationis contulit. Praeterea, librum Xunzi traditio ei attribuit. Eius dogmata auctoritate gravia erant in publicis civitatis dogmatibus domus Han, sed eius auctoritas per domum Tang contra Mencium decrevit.

Inter res quas commemorat sunt Confucius, Mencius, Zhuangzhi, linguistae, Mocius, Hui Shi, Gongsun Long, Legalismus Sinicus, Shen Buhai, et Shen Dao. Mentionem primam in historia Sinica facit Laocii, vocabulisque Taoisticis utitur, quamquam eorum dogmata reicit.

Zhuang Zhou

Zhuang Zhou, saepe Zhuangzi ('Magister Zhuang') appellatus, fuit philosophus Sinicus magni momenti qui circa saeculum quartum a.C.n. aetate civitatum bellantium vixit, philosophia Sinica maxime aetate Centum Scholarum Cogitationis florente. Scripsisse putatur, solus aut cum aliis, Zhuangzi, opus eponymum, unum e fundamentalibus Taoismi libris.

Sola memoria eius vitae est descriptio brevis in capitulo sexagesimo tertio libri Shiji (史記), Sima Qian auctore. Biographia Simana dicit eum fuisse magistratum minorem e Meng (oppidum in Anhui hodierno) in civitate Song, qui tempore Hui regis Liang et Xuan regis Qi (saeculo quarto a.C.n. exeunte) vixit. In cogitatione Sinica aetatis Zhou, Confucius, Laocius, Mocius, Hui Shi, et Yang Zhu eum moverunt; ipse vicissim Taoismum, Buddhismum Sinicum, et Zen movit.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.