Commercium

Commercium dicitur voluntaria rerum commutatio, traditio, aut cambitas inter homines. Res mutanda possunt esse mercimonia, operationes, aut apparitiones.

Catallactica, quae maior pars scientiae oeconomicae continet, commercii et actuum comercialum naturam diligenter investigat.

Mercatus, conventus ubi homines mercatores emunt et vendunt, est mechanismus qui ex antiquitate omne commercium sinit: in locis sicut emporiis, supermercatibus, marcellis, cambiis, bursis et foris.

Commercium inter duos mercatores dicitur bilaterum, et inter plures mercatores multilaterum. Quadam in transactione qui vendit venditor vel auctor dicitur; qui emit emptor, comparator, obsonator, vel praediator.

Olim omne commercium erat permutatio, ubi homines directe res permutabant. Hodie autem mercatores pecunia utuntur sicut intermediario ad res inter se mutandas. Pecuniam luunt ut rem emant. Pecuniae inventio, et postea crediti, pecuniae chartaceae et pecuniae electronicae inventio commercium multo simplificavit auxitque.

Fish market Jagalchi Busan
Macellum Jagalchi urbi Pusano in Corea Meridionali, ubi piscatus vendunt.
Chicago Mercantile Exchange (G. Bush)
Cambium Mercium Sicagoense, mercatus in CFA ubi merces mutantur.

Nexus interni

Stipula Haec stipula ad oeconomiam spectat. Amplifica, si potes!
Aegyptus

Aegyptus (Lingua Aegyptia antiqua km.t; Coptice: ⲕⲏⲙⲉ; Arabice: مصر Miṣr), publice Res publica Arabica Aegypti, est respublica et civitas sui iuris praecipue in Africa Septentrionali sita, cum Paeninsula Sinaitica, ponte terreno ad Asiam Occidentalem ducente.

Circa 1 020 000 chiliometrorum quadratorum lata, paeninsulam Sinaitica (in austro-occidentali Asiae parte sitam) comprehendit, dum maxima civitatis pars in Africa Septentrionali iacet. Libyae ab occidente, Sudaniae a meridie, Mari Rubro ab oriente, Israël a boreo-oriente et Mari Mediterraneo a septentrionibus finitima est.

Plerique Aegyptii oras fluminis Nili (circa 40 000 km²) et Canalis Suesiensis incolunt. Latae areae Saharensium desertorum pars sunt. Caput est Cairus, magna amplius 15 000 000 incolarum metropolis. Quam numero incolarum sequuntur Alexandria Magna cum tribus milionibus et dimidio incolarum, et Giza in Cairensi urbana agglomeratione sita, urbs duorum millionum; Subra Alchaema (Arabice: شبرة الخيمة) (quae etiam in Cairensi agglomeratione est) et Portus Said millionem incolarum superant.

Antiqua Aegypti cultura novam civilizationem monumentaque insignia excoluit, sicut pyramides, templum Carnacense et Vallem Regum. Hodie Aegyptus praecipua politicae culturaeque sedes Arabico in mundo large putatur.

Berolinum

Berolinum (Theodisce Berlin) urbs maxima Germaniae est et caput Rei publicae foederatae Germaniae et Archidioecesis Berolinensis. Incolarum, Berolinenses vocati, sunt circa 3 500 000. Berolinum et urbs et terra foederalis in duodecim regiones divisa anno 1237 circiter condita est.

Urbs opulentissima habet universitates quattuor, odea tria, orchestras symphonicas duas, ecclesias, theatra, scholas, gymnasia, balnea innumera. Commercium fit per vias stratas et quidem maximas, per ferroviarium, per metropolitanam, per carros omnibus vehi volentibus accommodatos et vi aut electrica aut petrolei impulsos.

Incolae originis Teutonicae fidem aut nullam aut Christianam sectae Lutheraneae maxima ex parte confitentur; Polonicae, quorum non pauci sunt, Catholicam Romanam; Hebraicae, Iudaicam; Turcicae atque Arabicae, quorum forsitan vel plures, Musulmanicam.

Busan

Busan (Coreane: 부산), linguis Europaeis saepe Pusan, est urbs Coreae meridianae secunda quo ad numerum incolarum pertinet: ibi enim homines 3 525 913 anno 2014 habitabant. Ad extremitatem meridio-orientalem paeninsulae Coreanae iacens, a proxima Iaponiae parte 180 chiliometris, a Seulo 314 chm. distat.

Pago Busanensi iam aevo praehistorico frequentato, portus Busan saeculo XV ineunte a regimine Coreano ad commercium Iaponicum designatus est, Iaponensibus iam ibi habitare permissis. Foedere Iaponico et Coreano inaequali anno 1876 imposito portus tres, inter quos Busan, lege extraterritoriali gubernari coeperunt. Corea omni mox sub imperio Iaponico iacente, Busan saeculo XX ineunte magis magisque florebat. Bello vero Coreano saeviente regionibusque meridianis maxima parte ab exercitu Septentrionali anno 1950 obsessis, Busan breve temporis spatium urbs capitalis erat Meridianorum, "perimetro" seu limite urbem ipsam cingente a militibus Nationum Unitarum tutato. Urbs continuo crescens, adeo usque provinciae Gyeongsangnam caput, anno 1963 provincia a se ipsa constituta est.

Cinnamum

Cinnamum (-i, n) seu cinnamomum (-i, n) (Graece κίνναμον, κιννάμωμον; Hebraice קנמון) est aroma et condimentum e cortice interiori arborum plurium generis Cinnamomi nactum. Fons genuinus et optimus est species Cinnamomum verum, insulae Taprobanae nativum.

Commercium pellis

Commercium pellis est industria quae per omnem orbem terrarum pelles animalium adeptas venditasque continet.

Fundus monetarius internationalis

Fundus monetarius internationalis est organizatio ad res monetarias inter civitates contra pericula pecuniaria vel discrimina oeconomica ordinandas instituta.

Cum depressio oeconomica magna mundum turbabat, annis 1930, plures civitates conabantur rem oeconomicam confirmare: pecuniae devalorationes fecerunt, vectigala protectiva instituerunt, commercium externum prohibuerunt. Mense autem Iulii 1944, secundo bello mundano exeunte, legati e 45 civitatibus ad Bretton Woods, oppidum Novae Hantoniae, venerunt, qui compactum contra tales actiones facerent: ex hoc compacto provenit FMI.Hodie 188 civitates participes sunt fundi.

Sunt civitates, sicut Cuba, quae ex FMI derogaverunt, et Andorra, Monacum, Civitas Vaticana non sunt socii adhuc hodie.

Ac politica FMI more globalizatione et collocatione pecuniae quod homines pauperes et civitates provectibiles opprimet, saepe negatur a actoribus contra globalizationem. Etiam Iosephus E. Stiglitz hanc condamnat.

Hongcongum

Hongcongum (nomine Sinice scripto 香港) est una e binis provinciis specialibus rei publicae popularis Sinarum, alterá Macao consideratá. Quae provincia minima ad litus Sinarum meridianum sita, a delta fluminis Zhu seu "margaritarum" et a mari Sinensi australi cincta, propter profundum portum naturalem, conspectum amoenum, commercium divitissimum celebratur. Maxima provinciae pars e conurbatione constituitur cui sunt circiter 7 000 000 incolarum. Hongcongum ab urbe antiqua Cantonensi 174 chiliometris, a nova urbe florentissima Shenzhen 17 chiliometris distat.

Iura humana

Iura humana vel iura hominis sunt "prima iura omnibus hominibus pertinentes," "usitate considerata principalia iura quae abalienari non possunt, quae persona per se commeritur tantum quia ea vel is homo vivit." Iura humana ergo concipiuntur universa (quae ubique adhiberi possunt) et aequalitariana (idem pro omnibus). Haec iura exsistere possunt iura naturalia vel iura legitima, in leges nationales et internationales digesta (Nickel 2010). Doctrina iurum humanorum in facinoribus internationalibis, intra iura internationalia institutionesque orbis terrarum et regionum, in rationibus civitatum suorum iuris gerendis, et in actionibus organizationum non gubernationalium fuit fundamenda rationis publicae omnem per orbem terrarum. Beitz, in libro The Idea of Human Rights, docet: "Si sermo publicus de societate orbis terrarum tempore pacis communem morum linguam habere dicitur, haec est lingua iurum humanorum." Contra hoc, postulationes quae a doctrina iurum humanorum vehementer adfirmantur magnum scepticismum gravesque disceptationes de corpore, natura, et excusationibus iurum humanorum iam commovent. Immo, ipsa notionis "iuris" significatio est controversa et res perpetuae disceptationis philosophicae (Shaw 2008:265).

Exempla iurum quae plerumque habentur iura humana sunt: iura civilia et politica; sicut ius vitae, vitae privatae, ius libertatis, libertas sentiendi, libertas religionis, libertas loquendi, libertas imprimendi libertatis informationis, ius exprimendi, et ad aequalitatem ante leges; et iura oeconomica, socialia et culturalia, sicut ius in cultura esse, ius edendi, ius laborandi, et ius discendi.

Omnes homines dignitate iuribusque nascuntur liberi et aequi. Ratione conscientiaque ornati, debent in animo fraternitatis inter se gerere.—Articulum 1 Consociationis Nationum Universae Iurum Humanorum Declarationis.

Latinitas medii aevi

Latinitas medii aevi vel Media Latinitas est lingua Latina aetatis mediaevalis, quae Latinam ecclesiasticam pro liturgia comprehendit, etiam lingua adhibentur? ad scientiam, commercium, legem, medicinam, mathematicam.

Aevo medio incipiente, lingua Latina fuit publicus multarum civitatum Europaearum sermo praebiter lingua commune eruditis, Civitate Vaticana inclusa. Quamquam autem lingua ab scholis, eruditis, et civitatibus ahibita est, hac aetate Romanicae linguae ab variis modis Latinam loquendi vulgis ortae sunt.

In Sabaudiae Ducatu, hodierna in sola aetate, linguae novae ut sermones adhibitae, verbi gratia linguae Italica et Francogallica, linguam Latinam ab anno 1561 suppleverunt. Itaque,Imperii Austriaci in Croatiae et Slavoniae Ducatu lingua Latina usque ad annum 1848 unica officialis fuit et in ducali contione locuta fuit, atque leges novae Latine editae sunt. Ephemerides Zagrabienses vel acta publica hebdomadalia in urbe Zagabria Croatiae (hodie Zagreb) ad annum 1772 Latine editi fuerunt.

Merx

Merx (-cis, f.) est mercimonium quod venditores vendunt sine distinctione inter seminatores vel confectores eius. Exempli gratia, cuprum est cuprum. Oryza est oryza. Cupri et oryzae pretia universalia sunt, et quotidie fluctuant ad quaesitum et oblatum globale. Apparatus stereophonici ex contrario non sunt merces, quod multum inter confectores discrepat qualitas. Et quo melius apparatus fungitur, eo pluris pretii est.

Inter mercis differentias est pretium dependere a mercatu universo. Merces bene ratae habent mercatus ratos ad traditum immediatum et ad speculandum dicatos. Vulgo, merces sunt opes naturales et fruges agricolarum, sicut minerale ferreum, aurum, argentum, petroleum crudum, carbo, ethanol, sal, fabae caffeae, aluminium, oryza, et triticum.

Res in mercem fit, cum operationes vel technologiae necessariae ad mercimonium faciendum omnes differentias mittunt inter confectores. Saepe hoc accidit post impendium capitalis ad processus meliores alendos post quam mercem faciliter faciunt aut obtinent. Quae cum ita sint, mercimonia, quae olim conpendium ad confectores ferebat, nunc in merces communes fit, sicut pharmaceuticae genericae et assulae siliconis.

Theodorus Meyer mercem sic definit;

Carolus Marx etiam de merce cogitavit ut causa pecuniae et plusvaloris et Ordo internationalis a laboribus laborem non mercem esse dixit in Declaratione anno 1944.

Mosa

Mosa (Nederlandice: Maas, Francogallice: Meuse) est fluvius in Francia, Belgia et Nederlandia. Ex Nederlandia in Marem Germanicum influit. In propensam suorum, romani multas urbes ad hoc flumen condiderunt.

Nummus

Nummus (-i, m) medium est ad pecuniam solvendam, ergo ad commercium faciendum et bona accipienda. A numisma vel nomisma (a graeco νόμισμα) verbum numismatica venit. Nummi saepe rotundi sunt.

Nummi primi a Lydiis cussi sunt. Persici reges aureis nummis utebantur, qui Darici appellati sunt. Romae in antiquitate cives aereis tantum nummis utebantur, qui erant asses, dupondii, semisses, quadrantes. Postea, tempore bellorum Carthaginensium, Romani argenteis nummis usi sunt. Praeclarus Romanus nummus denarius erat.

Plinius maior scripsit:

"populus Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum regem devictum usus est."

"Argentum signatum anno urbis CCCCLXXXV, Q. Ogulnio C. Fabio coss., quinque annis ante primum Punicum bellum." (sed descriptio exacta non est)

Oeconomica

Oeconomica est scientia quae omnes res oeconomicas investigat, sicut pecuniam, merces, rerum fabricationes, industrias, commercium, operationes benevolas, negotiationes, apparitiones, et argentarias. Scientia antea oeconomia politica appellabatur, sed in lingua hodierna oeconomica ferme discrepat ab oeconomia, quae summa omnium rerum oeconomicarum et bona administratio rerum familiarum dicitur. Res oeconomicae quae ad civitatem quandam spectant appellantur oeconomia illius civitatis.

Qui oeconomiam investigant et curant, oeconomici vel oeconomistae vocantur. Oeconomici autem non solum rebus per se oeconomicis student, sed etiam mathematicae, statisticae, civilitati, et psychologiae. Omnes huius generis res docent qua ratione homines quod agunt egerint.

Quintus Ennius

Quintus Ennius (natus anno 239 a.C.n., mortuus anno 169 a.C.n.) fuit poeta Romanus.

Ennius poeta aequalis Plauti, sed minor natu, aliter atque ille in omni poesis genere versatus est. Rudiis Calabra in civitate natus et ex ea Italiae parte ortus, cui cum Magna Graecia erat commercium, Graece, Osce, Latine locutus est, ut tria se corda habere diceret. Is Romam advectus a Catone maiore alterum post Naevium carmen epicum de rebus gestis populi Romani composuit, quod Annales inscriptum est. Narravit autem omnia ab initiis, quae fabulis antiquissimis memoriae tradita sunt, usque ad tempora sua Graecorum exemplo versu usus heroico, quo semel instituto in genere epico Saturnium numerum penitus obliteravit. In fabulis faciendis comoedias quidem non neglexit, sed propter tragoedias et praetextatas, quarum multa fragmenta exstant, maxima laude affectus est. Neque vero nugae eius ipsae admiratione indignae. Saturae quidem inventor fuit, quam totam Romanam fuisse quis est qui nesciat?

Saccharum (alimentum)

Saccharum (-i, n), vel saccharon, vel saccoron (Plinius), proprie est sucus e dulci Sacchari officinarum calamo extractus et in formam crystallinam reductus, quo homines utuntur ut cibos dulciores faciant. Nostra aetate saccharon etiam e radicibus betae fit.

Servitus

Servitus est systema oeconomicum et sociale, in quo homines captivi, scelesti aut aere alieno demersi in mercimonii loco habentur et ad laborem compelluntur. Servus, ut primum captus aut emptus aut natus est, non solum contra voluntatem suam teneri, sed etiam iure discedendi, laborem recusandi et remunerationem poscendi privari potest. Servitus per saecula in institutionibus multarum societatum agnita est; recentioribus autem temporibus servitus in plurimis societatibus interdicitur, sed per mores servitutis in aere alieno, servitutis per pactum, servitus feudalis, operis domestici captorum custoditorum, certarum adoptionum (quibus pueri laborare ut servi compelluntur), militum puerorum, et matrimonii compulsi persistit.Servitus tabulas scriptas antecedit et in multis culturis exsistit. Numerus servorum hodiernorum fortasse est inter 12 milliones et 27 milliones. Plurimi sunt servi in aere alieno, plerumque in Asia Meridiana, qui ob dolos faeneratorum in aes alienum inciderunt, aliquando per generationes. Commercium humanum praecipue ad compellendas mulieres puerosque in vitam meretriciam adhibetur.In oeconomiis societatum ante industriam ortam, servi et eorum labor fuerunt res maximi momenti. Servi et serfs fuerunt circa tres partes omnium hominum saeculo undevicensimo ineunte.Internationalis iurum humanorum lex servitutem in omni forma prohibet.

Taberna (commercium)

Taberna est cella intra aedificium quo commercium geritur, primum aut semper venditio mercium. Varia genera tabernarum sunt ubi quaeque aut diversae res aut per thema vendunt. Habemus e.g. taberna cibaria, vestina, electronica, instrumentosa, suppellicoria, taberna quae nonnullae res vendunt, etc. Nonullae tabernae in emporiis inveniuntur. Certae tabernae etiam cibus praeparant.

Operatores, i.e. tabernarii, varias res propositas habent, e.g. merces praeponere, operationes arcariae, etc. Hodie nonnullae tabernae cibariae automata expensoria habet ubi aut per tabellam aut pecuniam solvis, contra cum interactione cum tabernario arcario. Hodie nonnullae tabernae situs proprios etiam habent quo merces mandare potes quas aut ad institutum arcessioni mandatorum aut ad tuam domum transportantur.

Taberna velut mercatus a temporibus antiquis fuerunt. E.g. domus Romanorum antiquorum Imperii Romani, aut omnes aut plerumque, tabernas habebant ubi populus, non membra familiae Romanae habitatae, operabantur.

Taberna (discretiva)

Taberna (commercium), ibi mercatores vendunt

Caupona, ubi viatores edunt et domunt

Domus publica (Britannia)

Vicipaedia:Taberna

Vitrum

Vitrum est status materiae qui obtinetur cum plasticum aut liquidum ceramicum superrefrigeratum sub temperaturam transitionis vitreae refrigeratur. Et vitrum et plasticum sunt solidi amorphi species, sed vitrum difficilius fluit, et rigidum contra impositam tensionem mechanicam frangit. Etiam dicitur vitrum materiae quae temperaturis ambientibus statum vitreum usitate ostendunt.

Vitra formari possunt, cum materiae ex longis catenis polymericis componuntur, quae crystalla formari non sinunt. Materiae possunt esse polymera organica aut ceramicae. Usitate vitra sunt transparentia, fragibilia, et rigida, sed impuritates adduntur ut colores habeant aut ut aliae proprietates mollificentur.

Ex aetate lapidea, vitra naturalia, maxime obsidianus, adhibita sunt ad instrumenta secandi acria elaboranda, et multum commercium habebant ob regiones limitadas ubi inveniuntur. Plerumque autem evidentiae archaeologicae suggerit primum vitrum verum in litoris Syrianis, Mesopotamia, aut Regno Veteri Aegypti elaboratum est. Ob circumiecta Aegypti naturalia quibus res diu praeservatur, plurima veterrima vitra in Aegypto reperta sunt, sed nescitur an nonnulla eorum pars est importata. Res vitrea antiquissima quae reperitur a tertio millennio a.C.n. sunt globuli qui casu per accidens creantur, cum elaborabant metalla aut faventiam, materiam ceramicam superficiei vitreae.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.