Codex Aleppensis

Codex Aleppensis fuit usque ad annum 1947, cum laesus est, antiquissimum exemplar integrum Bibliorum Hebraicorum, quod textum a Masoretis elaboratum praebet. Nunc 295 ex pristinis 487 (secundum alios: 480) foliis continet et Hierosolymis in Museo Israelis in Sanctuario Libri asservatur.

Origo

Consonantes codicis circa annum 920 in vel prope Tiberiam (Israel) a librario Sch'lomo ben Buya'a exscriptae sunt. Tum textus ab Aaron ben Mosche ben Ascher diligenter examinatus, vocalizatus et notis Masoreticis auctus est. Ben Ascher fuit ultimus et notissimus homo gentis Ben Ascher ex Tiberia, qui accuratissimam Masorae et igitur Veteris Testamenti lectionem elaboravit.
Codex a prinicipio exemplari esse debebat. Solis sollemnitatibus Pascha, Hebdomadarum et Tabernaculorum ex eo recitabatur; alias Bibliorum peritis quaestionibus solvendis servibat.

Quae post codicem laesum contineatur

Initium et finis manuscripti nec non singulae paginae mediae desunt.

Textus hodiernus ultimo verbo versus Deuteronomii 28,17 (ומשארתך, "et pistrinum tuum") incipit.

Sequuntur libri Iosue, Iudicum, 1. Samuelis, 2. Samuelis, 1. regum, 2. regum, Isaiae, Ieremiae, Ezechielis, Osee, Ioel, Amos, Michaeae, Nahum, Habacuc, Sophoniae, Zachariae, Malachiae, 1. Paralipomenon, 2. Paralipomenon, Psalmorum, Iob, Proverbiorum, Ruth, Cantici Canticorum.

Ultimum folium verbis בנות ציון ("filiae Sion") in Cantico Canticorum 3,11 finitur.

Desunt: Finis Cantici Canticorum, Ecclesiastes, Lamentationes, Esther, Daniel, Esdra, Nehemia.

Nexus interni

Bibliographia

  • Ernst Würthwein: Der Text des Alten Testaments. Eine Einführung in die Biblia Hebraica. 4. ed. aucta. Württembergische Bibelanstalt, Stuttgardiae 1974, ISBN 3-438-06006-X.

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Codicem Aleppensem spectant.
Codex Cairensis

Codex Cairensis (etiam Codex Prophetarum Cairensis) est antiquissimum manuscriptum Hebraicum, quod textum prophetarum Veteris Testamenti continet.

Codex Leningradensis

Codex Leningradensis (bibliothecae sigla: B19A) e collectione Abraham Firkowitsch est antiquissimus codex manu scriptus, qui integrum textum Veteris Testamenti lingua Hebraica (sive Tanach) continet. Sunt quidem notae partes antiquiores (vide etiam: Manuscripta Maris Mortui), etiam versionis Graecae exemplaria (Septuaginta) longe antiquiora exstant, sed nullum manuscriptum textum integrum praebet. Codex Leningradensis iure optimum Masoretici textus exemplar habetur.

Cum urbs Leningrad anno 1991 denuo Sankt-Peterburg nominata sit, interdum Codex Petropolitanus vocatur. Quod aptum non est, quia hoc nomen pro codice prophetarum anno 1876 publicato (bibliothecae sigla: MS. Heb B 3) adhiberi solet. Hic circiter 100 annis antiquior est (ex anno 916), sed tantum libros prophetarum continet.

Textus Masoreticus

Textus Masoreticus (a verbo Hebraico מסורה masora: "traditiio"; sigla: M, MT vel MasT) est textus Hebraicus Veteris Testamenti sive Tanach, a Masoretis (Nakdanim), Iudaeis Bibliorum studiosis, confectus, qui strictis regulis libros biblicos manu scriptos inter annos 700 et 1000 elaboraverunt: Textum, cuius consonantes circiter ab anno 100 fixae erant, varietatibus auxerunt, lectiones discrepantes aut parallelas et errores putativas certis signis, quae Masora appellantur, designaverunt.

Ex variis signorum generibus a saeculo undecimo Masora familiae Ben-Ascher urbe Tiberia oriundae praevaluit. A qua manuscripta Tanach integra antiquissima repetunt, in quibus omnes editiones hodiernae scientificae innituntur.

Textus Masoreticus Tiberianus a tempore Renascentiae litterarum textus Bibliorum originalis habebatur. Quod partim dissolutum est, ex quo manuscripta biblica tunc notis 1100 annis antiquiores in Qumran (iuxta Mare Mortuum) et alibi reperta sunt. Simul autem haec reperta Masoretas textum antiquum diligentissime servavisse demonstrant.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.