Civitas

Vide etiam paginam discretivam: Civitas (discretiva)

Forms of government
Civitates secundum rectiones digestae (anno 2011)[1]      Res publicae cum praesidente      Res publicae cum praesidente et parlamento      Res publicae "semi-praesidentiae" dictae      Res publicae cum parlamento      Monarchiae constitutionales ubi parlamentum potestatem maiorem habet      Monarchiae constitutionales ubi parlementum potestatem minorem habet (vel ubi nullum parlementum est)      Monarchiae      Res publicae unius factionis      Civitates sine constitutionibus, vel ubi dictator regit      Aliae civitates

Civitas (-tatis, f.) appellatur quaequam communitas politica, quae proprium ius et regimen habet.[2] Qui participat in civitate quadam vocatur civis; cives cuncti sunt civitas. Civis, cum statum civitatis habet, plerumque omnibus civis iuribus fruitur.[3]

Civitas quidem est una ex multis notionibus politicis maximi momenti, iuxta populum, ius, rem publicam, regimen, rectionem, imperium, leges, collegium, pagum, gentem, patriam, et nationem.

Imperium in civitate residet et ad magistratum delegatur.[4] Populus dicitur civitas cum omnes cives imperio conveniuntur ad res publicas agendas.

Civitas sui iuris appellatur civitas quae ipsa est efficax regionis geographicae dominatus. In rectionum foederalium autem contextu, multae civitates habentur, quae singulae imperium delegant ad regimen foederale; postea civitas ipsa saepe sola dicitur pagus aut provincia ubi cives vivunt, sc. Civitates Foederatae Americae.

Genera

Nexus interni

Notae

  1. Cartula formam rectionis de iure, non de facto, describit.
  2. Lacus Curtius Civitas
  3. A compendium of Roman Law founded on the Institutes of Justinian By Gordon Campbell (Google Books)
  4. Lacus Curtius Magistratus

Bibliographia

  • Hay, Colin. 2001. State theory. Routledge Encyclopedia of International Political Economy: Entries P-Z., ed. R. J. Barry Jones, 1469–1475. Taylor and Francis. ISBN 9780415243520.
  • Joseph, Jonathan. 2004. Social theory: an introduction. NYU Press. ISBN 9780814742778.
Archiepiscopus

In Christianitate archiepiscopus (-i, m.) (ex Graeco αρχι 'primus' + επισκοπος 'inspector', 'custos') est episcopus elatus. In ecclesiis enim Catholica Romana, Anglicana, Lutherana necnon in aliis, archiepiscopus certam ecclesiae partem, archidioecesim vel provinciam appellatam, regit metropolita. Dioecesis, cui archiepiscopus praeficitur, Provinciae Ecclesiasticae praeest (archidioecesis).

Primis ecclesiae temporibus unaquaeque civitas antistitem proprium, episcopum, habebat.

Tempore Imperii Romani episcopus pascebat Christianos civitatis cuiusdam. Cum ecclesia creverit, civitates provinciarum conexae sunt et in metropolibus episcopi archiepiscopi nominati sunt.

California

California est civitas Civitatum Foederatarum Americae. Numerus civium civitatis est maximus in natione. Civitas Aurea nomine per ludibrium dato appellatur.

Civitas sui iuris

Civitas sui iuris est civilis hominum societas cui est efficax regionis geographicae dominatus, vel pleniore, civitas cui est territorium definitum, super quod maiestatem (Anglice: sovereignty) internum externumque habet, incolas perennes, administrationem, libertatem ab aliis civitatibus et potestatibus, et facultas ad faciendas coniunctiones (international relations) cum aliis civitatibus suorum iurum. Praeterea, ea usitate putatur civitas quae ex ulla alia potestate vel civitate non pendet vel in earum dicione non est. In condicionibus opinabilibus, civitas sui iuris ab aliis civitatibus suorum iurum non nota exsistere potest, sed civitati non notae saepe est difficile habere omnes potestates foederum factorum et diplomaticarum cum aliis civitatibus suorum iurum coniunctionum susceptarum. At omnes civitates obligationem apud? ius inter civitates et gentes habent et apud Iudicium inter Civitates quod Charta Consociationis Nationum definit. Civitas sui iuris plerumque habet institutiones quae dicionem auctoritatemque adserunt facere leges quae homines gubernant qui illam regionem habitant.

Civitates Foederatae Americae

Civitates Foederatae Americae, breviter Civitates Foederatae vel Unitae (Anglice United States of America), sunt foederalis res publica constitutionalis cui quinquaginta civitates et unus districtus foederalis insunt. Maxima pars rei publicae in media America Septentrionali sita est, ubi duodequinquaginta civitates confines et Vasingtonia (districtus capitalis) oceanis Pacifico et Atlantico interiacent. Canada a parte septentrionali et Mexico a meridiana parte adiacet. Civitas Alasca inter septentriones et occasum solis spectat, Canada ab oriente confini Russiaque ab occidente trans Fretum Beringianum contra sita. Civitas Havaii est archipelagus qui in medio Pacifico erigitur. Civitates Foederatae nonnulla territoria vel regiones insulares in Mari Caribbaeo et Oceano Pacifico possident.

Civitas, quae aream superficialem 9.83 millionum chiliometrorum quadratorum praebet et plus quam 305 milliones incolarum habet, obtinet omnium orbis terrarum civitatum locum tertium vel quartum, quod ad areae magnitudinem attinet, et locum tertium quod ad magnitudinem terrarum et numerum incolarum attinet. Civitas propter magnam immigrationem gentium in numero divitissimarum varietate humana civitatum mundi habetur, si cultura hominum et stirps comparantur. Oeconomia eius est maxima orbis terrarum, cuius proventus domesticus grossus (PDG) anno 2008 FA$14.3 trillione (23% totius mundi ad PDG nominale et prope 21 centesimas de paritate potestatis emptionis) aestimatus est.Civitas a Tredecim Coloniis Britanniarum Regni secundum Orientalem Oram condita est, quae die 4 Iulii 1776 Declarationem Libertatis promulgaverunt, earum libertatem a Britannia et earum formam foederationis se adiuvantem adfirmans. Civitates seditiosae Regnum Britanniarum in Bello Libertatis Americanae vicerunt—primo coloniali libertatis bello prospero. Conventus Philadelphiae praesentem Constitutionem Civitatum Foederatarum sanxit die 17 Septembris 1787, cuius ratificatio proximo anno civitates fecerunt partes unius reipublicae, validam sedem imperii habentes. Gubernatio Civitatum Foederatarum anno 1789 coepit. Rogatio Iurum, quae in decem emendationibus constitutionis consistit, multa principalia iura civilia praestans, anno 1791 sancta est.

Civitates Foederatae saeculo undevicensimo magnam regionem Emptione Ludoviciana a Francia adeptae sunt, et parvum tractum Foedere Adams-Onís ab Hispania, Terram Oregonensem a Britanniarum Regno, amplum tractum in Bello Mexici et Civitatum Foederatarum a Mexico, et iterum magnum tractum Emptione Alascana a Russia, et in dicionem suam respublicas Texanam et Havaianam redegit. Dissensio inter Meridianam agrariam et Septentrionalem industrialem quod attinet ad iura civitatum et expansio servitutis Bellum civile Civitatum Foederatarum decennium 187 incitaverunt; victoria autem Septentrionum perennem reipublicae fissuram prohibuit, et legitimum servitutis finem in Civitatibus Foederatis promovit. Ante decennium 188, oeconomia civitatis iam fuit maxima orbis terrarum. Bellum Hispaniae et Civitatum Foederatarum et primum bellum mundanum statum reipublicae confirmaverunt opum. Anno 1945, Civitates Foederatae ex secundo bello mundano emerserunt prima civitas arma nuclearia habens, perennis Concilium Salutis Consociationis Nationum sodalis, et condens NATO sodalis. Finis Belli Frigidi et dissolutio Unionis Sovieticae Civitates Foederatas solam civitatem praepotentem effecerunt. Civitas circa 50 centesimas erogationum per orbem terrarum pro militia et apparatibus belli erogat, et est princeps vis oeconomica, politica, et culturalis in mundo hodierno.Caput est Vasingtonia, districtus foederalis cui nomen est Districtus Columbiae. Donaldus Ioannes Trump praeses quadragesimus quintus est.

Commune

Commune (-is, n.) apud veteres idem atque civitas valere potuit, hic autem etiam sensu urbis vel oppidi vel vici scribimus usum multarum linguarum popularium aemulati (cf. Francogallice commune, Italiane comune, Theodisce Kommune (sive Gemeinde), Neograece κοινοτήτα, Hispanice Chilense comuna). Antiquitus celebratum erat commune Cretensium.

Florida

Florida est civitas Civitatum Foederatarum Americae. Caput est Tallahassia; urbs maxima, Iacsoniapolis.

Havaii (civitas)

Havaii (Havaiane Hawaiʻi; Anglice Hawaii, aliquando Hawaiʻi) sunt australissima Civitatum Foederatarum Americae civitas, quae in compluribus insulis parvis et in octo insulis maioribus consistit: Havaiʻi ('Magna Insula'), Kahoʻolave, Kauaʻi, Lānaʻi, Maui, Molokaʻi, Niʻihau, Oʻahu. Caput civitatis est Honolulu.

Illinoesia

Illinoesia est civitas Civitatum Foederatarum Americae. Ad orientem Indiana, ad meridiem et orientem Kentukia, ad occidentem Missuria Iovaque, ad septentrionales Visconsinia civitates finitimae sunt. Sicagum est maxima urbs, et Campifons caput. Missisippius Fluvius est terminus occidentalis Ilinoesiae.

Praesides tres ex Illinoesia sunt: in Illinoesia Abraham Lincoln et Baracus Obama vixerunt, atque Ronaldus Reagan natus est.

Siglum civitatis est IL.

Inscriptio cursualis

Inscriptio cursualis est descriptio loci quo epistulae vel fasces cursu publicu sive societatis mercatoriae privatae mittantur.

Inscriptio cursualis habeat

nomen personae ad quam cursus mittatur

via vel pagus ubi persona habitat

numerus quem domus ubi persona habitat hac in via habet

oppidum vel urbs ubi persona habitat

etiam civitas vel terra vel regio ubi persona habitat nominetur.

Israël

Civitas Israël (Hebraice מְדִינַת יִשְׂרָאֵל Medīnat Yisrā'el ; Arabice دَوْلَة إِسْرَائِيل Dawlat Isrāʼīl), breviter Israël, est respublica parlamentaria in Medio Oriente sub Maris Mediterranei litore sita, diversarum intra parvam suam aream geographicarum proprietatum. A septentrionibus Libanum et Syriam attingit, ab oriente Iordaniam et Ripam Occidentalem, a meridie Aegyptum et Sectorem Gazensem. est. Suis legibus definitus "Civitas Iudaica et Democratica", Israël est sola in orbe terrarum civitas ubi Iudaei aliis gentibus praevalent.

Italia

Italia, rite res publica Italica (Italiane Repubblica italiana), est unitaria respublica parlamentaria in Europa meridiana sita. Ad septentriones fines Alpinos cum Gallia, Helvetia, Austria, Slovenia habet. Ad meridiem ex omni paeninsula Italica, Sicilia et Sardinia (maximis insulis in mari Mediterraneo patentibus), multisque insulis minoribus constat. Respublica Sancti Marini et Civitas Vaticana, perparvae civitates sui iuris, sunt inclavaturae intra Italiam, atque Italiae Campilionum est exclavatura Italica intra Helvetiam. Fines Italici fere 301 338 chiliometrorum quadratorum terrestrium comprehendunt, a climate temperato temporali adfecti. Civitas, circa 60.8 milliones habitantium habens, numero populorum est quinta in Europa et vicensima tertia in orbe terrarum.

Ludoviciana

Ludoviciana (Anglice Louisiana; Francogallice Louisiane) est civitas in meridiana Civitatum Foederatarum regione sita. Caput est Rubrobastum, et maxima urbs est Nova Aurelia. Ludoviciana est sola civitas in Civitatibus Foederatis cuius partes civiles appellantur paroeciae, quae alibi pro comitatibus valent. Maxima paroecia numero incolarum est Jefferson Paroecia, et maxima area terrena est Cameron Paroecia.

Nova Aurelia a procella Katrina mense Septembri anni 2005 insigniter adflicta est.

Meridianum et Pyrenaei

Meridianum et Pyrenaei (vulgo Midi-Pyrénées) fuerunt usque in annum 2015 regio administrativa (sive provincia) Franciae, cui praefecturae octo erant:

Arigia

Avario

Garumna Superior

Aegirtius

Oltis

Pyrenaeus Superior

Tarnis

Tarnis et GarumnaCaput regionis fuit urbs Tolosa.

Normannia Inferior

Normannia Inferior erat usque ad annum 2015 regio administrativa sive provincia Franciae. A die 1 Ianuarii 2016 cum Normannia Superiore ad novam regionem administrativam Normanniam coniuncta est. Caput provinciae pristinae erat urbs Cadomum.

Normanniae Inferiori fuerunt praefecturae tres:

Calva Dorsa

Manicam

Olinam

Novum Eboracum

Novum Eboracum (Anglice New York) est civitas Civitatum Foederatiarum, una e Tredecim Coloniis quae Civitates Foederatas constituerunt. Novum Eboracum est quarta a frequentissima civitate Civitatum Foederatarum, 19.54 milliones fere habitatorum anno 2018 habens.

Caput est Albanum; urbs maxima, Novum Eboracum e qua civitas nomen suum ducit; insulae maximae Insula Longa, Staten Island ('Insula Statuum'), Manhata.

Civitatis sententiola est Excelsior.

Picardia (regio recentior)

Picardia fuit usque ad annum 2015 regio administrativa sive provincia Franciae. Habebat praefecturas tres: Axonam, Esiam et Samaram. Caput erat Ambianum. Anno 2016 regio cum regione confiniente Septentrione et Freto ad novam regionem administrativam Alta Franciae coniuncta est.

Regnum Italiae (1861-1946)

Regnum Italiae fuit civitas sui iuris in Italia. Domus regnatrix erat Sabaudia.

Vasintonia (civitas)

Vasintonia (Anglice: Washington)

est civitas Civitatum Foederatarum Americae, cuius caput Olympia est. Seattlum est maxima Vasintoniae urbs.

Venetiae

Venetiae (-arum, f.) sive Venetiarum Civitas (Italiane: Venezia; Venete: Venesia vel Venessia) sunt urbs Italiae et municipium, circiter 264 580 incolarum. Urbs est caput Regionis Veneticae et Urbis metropolitanae Venetae. Urbani Veneti vel Venetici appellantur.

Plurimi famosum portum Hadrianum iamdiu aedificatum in mari visitant. Soli tamen marini mollitatis causa metuitur, ne Venetiae mergantur, quam bis anno mare inundat. Abundat autem pontibus, navibus, ruinis.

Venetiis quotannis mense Septembri Mostra Internazionale d'Arte Cinematografica, clarum festum cinematographicum, celebratur.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.