Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon

Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vel BBKL (Latine "Lexicon biographicum et bibliographicum Ecclesiae") est encyclopaedia biographica de historia Ecclesiae, in quattuordecim voluminibus et (anno 2007) quattuordecim supplementis edita, etiam apud interrete accessibilis, anno 1975 a Friderico Gulielmo Bautz condita.

A die 14 Aprilis 2011 pars bibliographica non iam sine impendio accessibilis est.

Nexus externus

Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
Antonius Bosius

Antonius Bosius (natus circa annum 1575 Melitae; natus anno 1629 Romae) fuit archaeologus Italicus, cuius opus "Roma Subterranea" tribus annis, postquam mortuus est, ab Ioanne Severan editum usque ad hunc diem fundamentum in catacumbis investigandis habetur.

Augustus Hlond

Augustus Hlond Salesianus (natus die 5 Iulii 1881 in Brzęczkowice apud Mysłowice,Polonia; Varsovia die 22 Octobris 1948 mortuus) fuit ab anno 1925 Katovici episcopus, insequenti anno archiepiscopus gnesnensis et posnaniensis Primas Poloniae et ab anno 1946 archiepiscopus varsoviensis. Consecratus die 3 Ianuarii 1926 a eminentissimo domino Alexandro cardinali Kakowski archiepiscopo varsoviensi.

Die 20 Iunii 1927 creatus cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae.

Conradus III (imperator)

Conradus III (natus anno 1093 Bambergae - ibi obiit die 15 Februarii 1152), fuit Rex Romanorum inter annos 1127–1135 (ut contrarex) et ab anno 1138 usque ad mortem, Rex Italiae (1128–1135, 1138–1152) et Rex Burgundiae (1138-1152).

Constans

Flavius Iulius Constans, dictus Constans (natus inter annos 320 et 323; obiit mense Februario 350 in Gallia australi apud Illiberim Francice Elne), ultimus filius Constantini Magni et Faustae, fuit ab anno 337 usque ad mortem imperator Romanus.

David Georgius

David Georgius sive vulgo David Joris (natus Bruxellis anno 1501 aut 1502 - mortuus die 28 Augusti 1556 Basiliae) vitriarius pictor, fuit clarus Anabaptista, qui affirmavit se Messias esse.

Fridericus III

Fridericus III , natus in Ponte Aeni ( Germanice Innsbruck) die 21 Septembris 1415 - Lentiae (hodie Germanice Linz) obiit die 19 Augusti 1493. Fridericus III fuit ab anno 1452 usque ad mortem Imperator Romanus Sacer. Sententia eius erat: Hic regit, ille tuetur. Et monogramma eius erat A.E.I.O.U.

Ioannes IX

Ioannes IX (natus Tiburi die ignoto– obiit mense Ianuario 900), episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a mense Ianuario 898 erat.

Ioannes XV

Ioannes XV (natus Ioannes, die ignoto Romae - obiit mense Aprili 996), episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a mense Augusto 985 fuit.

Iovianus

Flavius Iovianus (praesenti Singiduni natus anno 331; Dadastanae in praesenti Turcia die 17 Februarii 364 obiit) breviter hieme inter annos 363 et 364 fuit imperator Romanus.

Mellitus

Mellitus (natus die ignoto; mortuus die 24 Aprilis 624) fuit archiepiscopus tertius Cantuariae et primus Londinii.

Menelik II

Menelik II (natus Sahle Mariam in Ankober die 17 Augusti 1844; mortuus 12 Decembris 1913) Aethiopiae Imperator fuit ab anno 1889 usque ad mortem.

Nestorius

Nestorius (Graece Νεστόριος natus post annum 381; obiit circiter anno 451 in Akhmim, in Aegypto superiore) fuit ab anno 428 usque ad annum 431 Patriarcha Constantinopolitanus.

Orlandus Lassus

Orlandus Lassus (natus 1530 vel 1532; mortuus Monaci 14 Iunii 1594) fuit compositor Flamencus scholae musicalis Romanae?, notus compositionibus madrigalium.

Pachomius Tabennisiensis

Pachomius Tabennisiensis (vel Tabennensis) sive Maior sive Magnus (Copte: Ⲁⲃⲃⲁ Ⲡⲁϧⲱⲙ, Graece: Παχώμιος; natus circiter 292/298 Latopoli / Esneh in Aegypto superiore; mortuus 346 in Pbow) fuit sanctus, monachus et fundator primorum monasteriorum. Dies festus eius est 14 Maii (in ecclesiis orthodoxis: 15 Maii).

Siricius

Siricius (natus circiter 334 Romae ; mortuus die 26 Novembris 399), episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 17 Decembris 384 erat.

Theodoricus Carnotensis

Theodoricus Carnotensis sive Theodoricus Brito (natus anno ignoto; mortuus ante annum 1155) fuit philosophus qui Autrici et postea Lutetiae in Francia degit.

Theodorus Tabennesiota

Theodorus Tabennesiota (natus Latopoli circa annum 312; mortuus anno 368 vel 376) fuit discipulus Pachomii Tabennisiensis et successor eius abbas Tabennisidi, in uno e primis mundi monasteriis Christianis. Auctor vitae Pachomii fuisse dicitur.

Valentinianus II

Flavius Valentinianus, appellatus Valentinianus II, (natus anno 371; Viennae in praesente Francia, arcano die 15 Maii 392 obiit) fuit imperator Romanus ab anno 375 usque ad mortem.

Zonaras

Ioannes Zonaras (Graece Ἰωάννης Ζωναρᾶς; floruit saeculo XII) fuit iuris consultus et rerum gestarum scriptor Byzantinus.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.