Bellum clandestinum

Bellum clandestinum sive bellum tectum[1] certaminis systema est ubi civium armatorum grex contra conventionalem exercitum pugnat et quod pingitur ab proelii aciebus delimitatis inexsistentibus et generibus industriarum similioribus eversionis occultae et insuetorum impetuum.

Bellum clandestinum in statibus geritur ubi inter belligeratores vires non aequilibratae sunt. Minoritaria manus in armato certamine hanc pugnae formam eligit in statibus ubi territorii occupatio probata est manui dominanti.

Bellum clandestinum manum fortiorem instabilem facere quaerit.

Bellum clandestinum in zonis cum paucis incolis velut silvis, desertis et montibus evenire solet.

Saeculum XX nuncupatum bellum clandestinum urbanum nasci vidit. Homines qui bellum clandestinum sive tectum gerunt bellatores clandestini sive tecti, sed etiam maques in Hispania, partisani sive partisantes in Europa, fedahini in Islamicis nationibus, muiahidini in Islamicis nationibus aut macheteri in Uraquaria nuncupantur.

PFLP-group-1969
Frontis Popularis Liberationis Palaestinae bellatores clandestini anno 1969.

Notae

  1. Lexicum Latinum Morgan
Algerium

Algerium est civitas in Africa Septentrionali sita, septemtrione Mari Mediterraneo (per quod ad Hispaniam et Sardiniam insulam Italianam appropinquatur), oriente Tunesiae et Libyae, meridie Nigro et Malio, et occidente Mauritaniae, Saharae Occidentali, et Maroco finita. Tempore Romano appellabatur Mauritania, et sub imperio provincia facta est. Caput et maxima urbs est Algeria, cuius nomen tempore Romano fuit Icosium. Algerii linguae sunt lingua Arabica (publica) et lingua Libyca vel "Mazicensis" (vulgo); lingua Francogallica non est lingua late adhibita, sed in scholis docetur.

Costarica

Costarica sive Ora Dives (Hispanice plene república de Costa Rica) est civitas sui iuris Americae Mediae quae inter Nicaraguam septentrione, Panamam austroriente, Oceanum Pacificum occidente, et Mare Caribicum oriente sita est. Libertatem ab Hispania anno 1821 adepta est. Annis 1823–1838 ad Rem Publicam Foederalem Mediae Americae pertinuit.

Costarica est prima civitas quae (anno 1949) exercitum abolevit. Praeses Anscharius Arias Sánchez, qui anno 1987 Praemio pacis componendae Nobeliano laureatus est, dixit: "Quidam putant, inquit, nos vulnerari posse quod nobis non sit exercitus. E contrario, quia non est nobis exercitus, sumus fortes." Costarica est sola civitas in Mesoamerica quae democratiam ex 1950 aut antea habet. Costarica consistens fuit inter Latinamericanas civitates cum maximo Indice Evolutionis Humanae, collocata loco 62 in mundo anno 2012.

Costarica citata est a Consociationis Nationum Programmate pro Evolutione anno 2010 velut una inter civitates quae valde maiorem progressionem humanam attigit quam aliae civitates cum similibus reditibus et anno 2011 in luce collocata est quoque a Consociationis Nationum Programmate pro Evolutione quia est bonus actor in sustentabilitate oecologica et quia habet meliorem progressionem humanam et aequalitatem quam regionis media. Anno 1980, sedes Universitatis pro Pace constituta est. Etiam est sola civitas quae quinque normas statuta mensurandae sustentabilitati oecologicae collegit. Civitas quinto loco mundano et primo Americano collocatur prout Indicem Executionis Ambitalis.

Anno 2007, Costaricensis gubernatio proposita ut Costarica prima civitas neutra carbonii anno 2021 fiat nuntiavit. Societas New Economics Foundation Costaricam primam in anni 2009 Indice Planetae Felicis et anno 2012 rursus classificavit. Societas New Economics Foundation Costaricam velut oecologicissimam nationem in mundo anno 2009 etiam classificavit. Anno 2012, Costarica prima natio in continente Americana facta est quae venationem delectabilem prohibuit postquam nationalis legislatura populare consilium ampla margine probaret.

Direptio Laurentii

Direptio Laurentii aestate anni 1856 magnum bellum clandestinum in Kansia Territorio auxit, quod mox appellatum est Kansia Cruda.

Laurentius, a colonis servitutem repugnantibus anno 1854 conditus, multis cum auxilio Societatis Emigrantibus Adiuvandis Novae Angliae (Anglice: New England Emigrant Aid Company), mox factus est caput violentiae pro servitute in Kansia. Colonia mense Decembre 1855 obsessa est, sed eo tempore non oppugnata. Glande vulneratio Samuelis Jones, Praetoris Douglas Comitatus, die 23 Aprilis 1856, cum colonios civitatis liberae Laurentii in custodiam dare conabatur, habetur praesens violentiae causa. Jones vulnerato ab incolis Laurentii expulso, J. B. Donaldson, aedilis foederalis (federal marshall), die 11 Maii pronuntiavit hanc actionem interpellavisse effectionem mandatorum (warrants) contra legislaturam civitatis liberae, quae abolitionistae contra leges constituerant ut ei gubernationem territorialem opponerent. Jones Praetor, persequens hanc pronuntiationem et declarationem iudicum inquirentium (grand jury) quod Free State Hotel Laurentii revera aedificata est arx militaris, exercitum 750 Meridionales conlegit ut ei Laurentium vadeant coloniam intratum, cives armis exutum, coloniae prela fractum, et Free State Hotel excisum.Die 23 Maii 1856, exercitus mille Meridionalium a Praetore Jones ductis proprius vicum convenerunt. Magnae copiae in Monte Oread conlocatae sunt, quae cannonas direxerunt ut eae locum immineant. Domus Caroli L. Robinson, habitatoris Laurentii et primi Kansiae Territorii gubernatoris, facta est praetorium aedilis tribunorumque militum exercitus. In quaque via in vicum ducenti et in ulteriore fluvii latere, manus militum dispositae sunt ut fuga ex impetu prohibeant. Copiae duo vexilla ostentabant: vexillum Civitatum Foederatarum, et vexillum sanguineum, super quo verba Southern-Rights 'Iura Meridionalia' inscripta erant.Milites duo tabularia actorum diurnorum inruperunt, prela fregerunt, et typos in fluvium coniecerunt. Ei postremum Free State Hotel exciderunt. Primum missile ex cannona in ulteriore Viae Massachusettae latere a David Rice Atchison emissum est, sed ab aedificio deerravit. Fere quinquaginta missilia tum emissa sunt, sed muros vix laeserunt. Deinceps milites conati sunt facere ut aedificium conlabatur: ei nonnulla dolia pulveris pyrii intus accenderunt, iterum sine effectu. Ad extremum, aedificium munitionibus incendiariis combusserunt. Quo facto, milites domus exspoliaverunt et per omnem vicum praedam fecerunt, atque adeo abientes privatam Robinson domum super Montem Oread deflagraverunt. Fuit unus casus: homo servituti favens a structura cadenti interfectus.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.