Basilius II Bulgaroctonus

Basilius II Bulgaroctonus (Graece: Βασίλειος ὁ Βουλγαροκτόνος scil. "necator Bulgarorum"; natus circa annum 958; mortuus die 12 aut 15 Decembris 1025) fuit imperator Romanorum orientalium ab anno 976 usque ad 1025.

Basilius, inclutissimus imperialis Macedonicae stirpis, fuit filius Romani II et uxoris Theophano.

Basilius II Bulgaroctonus: imago

Fontes rerum gestarum Basilii II

1025

Annus 1025 e serie paginarum brevium de annis.

1025 = MXXV. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 1025 legas, vide 1025 (numerus).

958

Annus 958 e serie paginarum brevium de annis.

958 = CMLVIII. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 958 legas, vide 958 (numerus).

Basilius

Basilius (-i, m.) est praenomen masculinum Graecum (Graece: Βασίλειος, scilicet Latine regius). Homines inlustres ac praeclari qui hoc praenomen portant, exempli gratia sunt:

Imperatores Byzantini:

Basilius I Macedonius

Basilius II Bulgaroctonus

Imperator Trapezuntinus:

Basilius

Magni duces Moscoviae:

Basilius I

Basilius II Caecus

Basilius III

Sancti:

Basilius Ancyranus

Basilius Beatus

Basilius Caesariensis sive Magnus

Basilius OstrogiensisPotes et omnes paginas inspicere, quorum tituli Basilium nomen continent.

Chronographia (Psellus)

Chronographia (Graece Χρονογραφία) est opus viri publici Byzantini Michaelis Pselli in lingua Graeca circa annum 1078 scriptum et in septem volumina divisum. Hic Psellus enarrat principatus imperatorum quattuordecim temporis sui, scilicet:

976–1025 Basilius II Bulgaroctonus

1025-28 Constantinus VIII

1028-34 Romanus III Argyrus

1034-41 Michael IV Paphlagon

1041-42 Michael V Calaphates

1042, 1055-56 Theodora

1042 Zoë

1042-55 Constantinus IX Monomachus

1056–57 Michael VI Stratioticus

1057–59 Isaacius I Comnenus

1059–67 Constantinus X Ducas

1067 Eudocia Macrembolitissa

1068–71 Romanus IV Diogenes

1067–78 Michael VII DucasPraecipue de rebus in aula Byzantina et a seipso gestis digerit.

Constans II

Constans II (natus 7 Novembris 630) fuit Imperator Romanus Orientalis a mense Septembri 641 usque ad mortem (die 15 Septembris 668 Syracusis).

Post mortem patris Constantini III imperator Romanus creatus, frater Heraclius II Heraclonas depositus est. Primis annis tutela senatus regnavit. Semper contra Saracenos pugnare debuit, qui anno 642 primo, 646 secundo tempore Alexandriam expugnaverunt et perpetuo occupaverunt. Anno 647 Cappadociam ceperunt et Gregorium exarchum Africae, vicerunt. Annis 650 et 654 Rhodum aggressi tandem insulam expugnaverunt. Die 15 Iunii 653 Martinus I papa iussu imperatoris captus et depositus est. Tum anno 655 Constans II cum duce Saracenorum Muavija armistitium constituit. Anno 660 fratrem Theodosium, quem propter seditionem suspicavit, necari iussit. Quamquam Saraceni imperio etiam tum imminebant, Constans ipse anno 658 Slavos aggressus est et 662 consilium de sede in occidentem transferendo iniit: Primo Thessalonikem, tum Athenas, denique 663 Tarentum profectus est, ubi bellum Langobardis intulit, Beneventum frustra oppugnavit. Tum Neapolim, denique Romam iter fecit, ubi diebus 5 - 7 Iulii mansit. Vitalianus papa eum salutavit. 12 Iulii Neapolim reversus est. Autumno huius anni in Siciliam navigavit et Syracusis quinque annos regnavit. Ibi 15 Septembris 668 mortuus est.

Constantinus III (imperator Romanus orientalis)

Constantinus III fuit anno 641 brevi tempore Imperator Romanus Orientalis. Mortuus est die 24 Maii 641.

Constantinus III fuit filius imperatoris Heraclii et uxoris primae eius, Eudociae.

Sed Martina, uxor secunda Heraclii, filium suum Heraclonan successorem Heraclii esse voluit. Ita die 4 Iunii 638 Heraclius Heraclonan socium imperatoris fecit.

Postquam Heraclius 11 Februarii 641 mortuus est, Martina procurationem imperatoris cepit, sed non prohibere potuit quin Constantinus III imperator fieret.

Constantinus III 24 Maii 641 morbe vitam decessit, postquam filium suum Constantem II successorem designavit. Aestate anni imperator factus est.

Constantinus V

Constantinus V (Graece: Κωνσταντῖνος), natus anno 718, mortuus 14 Septembris 775, fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 741 ad usque mortem.

Fuit Leonis III filius et huic post eius mortem anno 741 successit. Cum Constantinus exercitum Romanum in Asia contra Arabes duceret, camerarius patris Artabasdus imperatorem aggressus Constantinum mortuum esse dixit et Constantinopoli imperator se ipsum fecit. Is venerator imaginum sanctorum (icones) erat, cum imperator ut pater suus imagines acriter repudiavit. Sed Constantinus V se Isauria abdiderat et anno 743 Artabasdum militibus fidelibus vicit et caecari iussit.

Exercitu reformato anno 746 urbes quosdam ab Arabibus occupatas liberavit ut Germaniciam Caesaream et Theodosiopolim.

Ab anno 756 ad usque mortem novem expeditionibus Bulgaros aggrediebatur et eos saepe vicit ut 763 et 774, sede initio (757) etiam victus est.

Constantinus veneratores imaginum persequebatur atque singulos etiam necavisse dicitur. Concilio Hieraeae veneratio iconum prohibebatur.

Constantino regnante papae ab imperio Romano Orientali ad regnum Francorum se verterunt, quod illud papam a Langobardos defendere non iam potuit. Anno 751 Ravenna ab Langobardibus expugnata est. Itaque Zacharias papa Pippinum III, maiorem domus regis Francorum adiuvit, cum is ipse regis honorem appeteret et ultimum regem Merovingorum desponere vellet.

Constantinus maiora vectigalia imposuit, ut aedificiorum, quae multa struxit, impensa solveret.

Imperatore anno 775 in bello contra Bulgaros mortuo filius Leo IV ei successit.

Ioannes V Palaeologus

Ioannes V Palaeologus (Graece Ἰωάννης Παλαιολόγος; natus die 18 Iunii 1332; mortuus 16 Februarii 1391) fuit imperator Romanus. Fuit filius imperatoris Andronici III quem ex Anna Sabaudiae genuit.

Demetrius Cydones sub hoc principatu mesazon seu primus minister meruit annis 1369-1383.

Ioannes Palaeologus in matrimonium duxit Helena Cantacuzena et ex ea genuit:

Andronicus, imperator 1376-1379

Manuel, imperator 1391-1425

Michael, despotes

Theodorus, despotes Moreae

Irene, quae nupsit Halil, filio Orhan e familia OttomanidarumPatre mortuo Ioannes annum nonum agens imperium suscepit. Annis 1347-1354 regentem accepit imperatoremque seniorem Ioannem Cantacuzenum. Annis 1376-1379 filius Andronicus IV Palaeologus imperium usurpavit. Ioanne anno 1391 mortuo filius alter natu Manuel imperio successit.

Iustinianus II

Iustinianus II fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 685 ad annum 695 et recreatus inter annos 705 et 711. Interim apud regem Cosrorum vixit atque eius filiam in matrimonium duxit. Natus est anno 668 aut 669, mortuus anno 711 in Bithynia.

Leo II (imperator)

Flavius Leo, appellatus Leo II (467–474), fuit Imperator Romanus Orientalis anno 474.

Leo IV (imperator)

Leo IV, Graece Λέων ὁ Χάζαρος, fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 775 usque ad mortem. Circa die 25 Ianuarii annum 750 natus et die 8 Septembris anno 780 mortuus est.

Constantinus V Copronymus fuit pater Leonis. Anno 776 Leo filium suum, Constantinum VI, socium imperii fecit et seditionem fratrum suorum vicit. Leo IV, ut pater et pater patris, contra Arabes et

Bulgaros bellum gessit. Sed fuit, non ut pater, iconophilus. Cum anno 780 praeter exspectationem mortuus est, uxori suo, Irenae, procuratio regni pro Constantino VI data est.

Marcianus

Flavius Marcianus (natus circa annum 390 in Illyria; mortuus et mense Ianuario anno 457) fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 450 usque ad mortem.

Nicephorus I

Nicephorus I (graece:Νικηφόρος, natus circa 760, mortuus 26 Iulii 811) fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 802 ad usque mortem.

Nicephorus quaestor imperatricis Irenes Atheniensis, qui nesimus quomodo anno 802 Irenem deposuit et in monasterium misit.

Duces militum, qui saepe contra eum rebellaverant, vicit. Inter coniuratos erant Leo et Michael, qui postea imperatores regnaverunt.

Ut exercitus confirmaret, vectigalia maiora poposcit, quo facto homines sibi abalienavit. Annis 803 et 810 classes contra regnum Francorum misit, sed tum foedus cum Carolo Magno fecit, quo fines inter regnum et imperium constitutae sunt: Veneta, Istria et Italia australis apud imperium Romanum, Roma autem et Ravenna apud Francos manserunt. Bella contra Arabes infeliciter gessit, anno 804 victus est et 806 pacem iniquum facere coactus est: Magna tributa solvere debuit.

Harun al Raschid duce Arabum anno 809 mortuo Nikephorus cum filio Stauracio bellem Bulgaris intulit, sed a duce Bulgarum victus et necatus est. Stauracius filius saucius effugere potuit et ei successit.

Philippicus

Philippicus Bardanes (Graece: Φιλιππικὸς Βαρδάνης), origine Armenius‚ fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 711 usque ad annum 713.

Seditione contra Iustinianum II facta, Philippicus imperium cepit. Die 3 Iunii 713, partes sui exercitus eum excaecaverunt et imperio privaverunt. Eodem anno mortuus est.

Saeculum 10

Saeculum 10 saeculum est quod annos 901–1000 comprehendit.

Stauracius

Stauracius, (Graece Σταυράκιος) filius Nicephori I, fuit Imperator Romanus Orientalis anno 811. Iam anno 803 pater eum consortem imperii elegerat.

Stauracius, qui in pugna contra Bulgaros, in qua pater Nicephorus necatus erat, saucius est, vulneris gravioris causa Imperium Romanum Orientale solum per mensem unum rexit, deinde in monasterium se recipere coactus est.

Ibi post quinque mensium initio anni 812 mortuus est.

Theodosius III

Theodosios III (Graece: Θεοδόσιος Γ΄) fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 715 ad annum 717.

Zeno (imperator)

Flavius Zeno fuit, qui natu Tarasis nominatus est, Imperator Romanus Orientalis a die 9 Februarii 474 ad 9 Aprilis 491 (cum intermissione 20 mensium annis 475-476).

Zoë

Zoë (Graece:Ζωή) (nata c. 978; mortua mense Iunio 1050) fuit imperatrix Byzantina a die 15 Novembris 1028 usque ad mortem. Filia fuit Constantini VIII.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.