Asia occidentalis

Asia occidentalis (vel Oriens Medius, vel Oriens Proximus)[1] est regio politica et culturae in Africa boreali et Asia Minore sine finibus claris. Aliae nationes alias fines eius regionis definiunt. Haec regio est "oriens" respectu Europaeorum Americanorumque.

Ex Oriente Medio, tres religiones mundi maximi momenti, Christiana, Islamica, et Iudaica partae sunt. Non est index perfectus vel plenus, sed stylo Anglico et plurium aliarum nationum nationes quae feruntur partem esse Orientis Medii sunt Aegyptus, Arabia Saudiana, Baharina, Cuvaitum, Iemenia, Irania, Iracia, Israel, Iordania, Libanus, Omania, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio, Quataria, Syria, et Turcia. Nonnumquam, sed minus saepe hodie, Aethiopia, Algeria, Libya, et Tunisia etiam feruntur in Orienti Medio esse.

Germani autem illam regionem orientem medium vocant, vel vocaverunt si nunc exemplum Anglicum sequuntur, quae terras Bangladesham, Butaniam, Indiam, Insulas Maledivas, Nepaliam, Pakistaniam, Tabrobanem complectitur. Nonnumquam etiam Iraniam huic regioni adnumerant.

Middle east graphic 2003
Tabula geographica Orientis Medii.

Notae

  1. Lexicon Davidi Morgan nomen "Oriens Medius" habet; Nuntii Latini nomine "Oriens Proximus" utitur. Regio, quod est pars occidentalis Asiae continentis, nomen "Asia occidentalis" etiam habet.

Nexus interni

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Asia

Ăsĭa (-ae, f.) est maximus frequentissimusque orbis terrarum continens, plerumque in hemisphaeris Orientali et Septentrionali situs. Ea 8.7 centesimas Telluris areae superficialis, et 30 centesimas eius areae terrestris contegitur, atque circa 3.879 billiones (60 centesimas) omnium hominum sustinet. Saeculo vicensimo, numerus hominum Asianorum paene quater crevit.Definitur Asia secundum definitiones similes, ab Encyclopaedia Britannica et National Geographic Society oblatas, ut quattuor partes massae terrestris Eurasiae (parte occidentali Eurasiae ab Europae occupata) ad orientem Canalis Suesiensis et Uralium, atque ad meridiem Caucasi (vel Depressio Kuma-Manych appellati) et marium Caspii et Ponti. Finitur ad orientem ab Oceano Pacifico, ad meridiem ab Oceano Indico, et ad septentriones ab Oceano Arctico. Unam continet civitatem in Mari Mediterraneo: Cyprus. Asia—toponymum ex antiquitate classica—contra eius magnitudinem et diversitatem, "est plus notio culturalis," regiones et populos diversos comprehendens, quam res physica eiusdem generis. Latissime variatur Asia inter et intra suas regiones quae ad greges ethnicos, culturas, circumiectus, res oeconomicas, nexus historicos, et systemata gubernationis spectat.

Deserta sunt in Asia Arabia (pars Sahara) et Gobi. Plerique homines ominum civitatum Sinam incolunt (33% continentis). Buddhismus et Hinduismus sunt religiones populares.

Continentes adiacentes: Africa, Europa (terra), Oceania, America (aqua)

Multitudo hominum: 3 600 milliones (aestimata), 60 centesimae numeri hominum in orbe terrarum

Montes maximi: Mons Everestis.

Terra altissima: vallis Turfana (-154 m)

Area: 44 579 km2 (17 212 mi2) aut 30% terrae mundi

Spissitudo incolarum: 89 per km2

Domitus

Domitus est ratio qua species animalium arte humana ad potestatem humanam adsuescuntur. Domitus proprietas est quippe artificiosa ab hominum electione. Aliquae species, sicut Elephas maximus, cuius permulti singulariter sunt animalia labori diutissime dicata, haud "domita" habentur quia sub potestate humana plerumque non alita sunt, quamquam saepe mansuefiunt. Homines animalia domita ob multas causas curaverunt: ut cibum et pretiosas merces (sicut lanam, gossypium, vel sericum) producant, ut multis modis laborent (ut hominibus resque transportent et tutentur), ut se et pecus protegant, ut voluptatem dent (sicut et plantae ornamentales), et pro investigationibus scientificis (velut indagationes curae quorundam morborum). Animalia ob sodalitatem domi mansuefacta appellari possunt animalia domestica seu dilecta, atque causá cibi vel laboris animalia domesticata seu domita.

Plantae cultae praecipue causa dilectationis aestheticae in domo et circa domum saepe ornamentales appellantur; mansuefactae autem plantae quae pro copiis cibi adhibentur "fruges" usitate appellantur. Discrimen fieri potest inter plantas cultas quae homines cogitate ob proprietates optabiles mutaverunt aut legerunt (vide cultigenus, cultivarietas) et plantas silvestres quae sine mutatione in hortos aut viridaria removentur ibique coluntur.

Ecclesia Orthodoxa Syrorum

Ecclesia Orthodoxa Antiochena Syrorum (Lingua Syriaca ܥܕܬܐ ܣܘܪܝܝܬܐ ܬܪܝܨܬ ܫܘܒܚܐ Ito Suryoyto Triṣath Shubħo) est ecclesia autocephala ad Ecclesias Orthodoxas Orientales pertinens, quae Patriarchatu Antiocheno orta est. Fideles saepe, imprimis lingua Arabica, Iacobitae (يعاقبة Yaʿāqiba vel يعقوبيون Yaʿqūbiyyūn) appellati sunt, quae nomen a Iacobo Baradaeo, auctore ecclesiae autonomae, repetit. Fideles ipsi autem hanc appellationem abnuunt. Caput ecclesiae est a mense Martio 2014 Ignatius Ephraem II Karim, qui antea metropolita et vicarius patriarchalis Civitatum Foederatarum Americae occidentalium fuerat. Sunt fere 2 000 000 fidelium, quorum dodrans in India habitat.

Enumeratio frugum per locos diversitatis digestarum

Hic habes enumerationem frugum per locos diversitatis digestarum Vavilovianam. Locus diversitatis est regio ubi nonnullae plantae ad agriculturam et usum humanum olim accommodatae sunt. Eisdem regionibus reperiri solet diversitas varietatum cuiusque speciei maxima. Loci diversitatis et originis frugum mundiales exploravit et definivit Nicolaus Vavilov botanicus Russicus. Aliquas res huius enumerationis recensere oportet

de nominibus specierum: nexus igitur infra reperis, sub nominibus a Vavilov scriptis, ad nomina specierum hodie accepta

de locis a Vavilov constitutis: nullo indice post eum usque adhuc confecto, plura de origine et diversitate specierum sub titulis singularum specierum quaerenda sunt

Fructus

Fructus (-us, m.) sensu botanico est structura plantae cui insunt semina. Pars autem fungi quae sporas gignit corpus fructiferum appellatur. Vocabulum fructus sensu communi tales structuras denotat illarum tantum specierum in quibus comestibiles fiunt. Latinitate classica, fructus appellari solebat fructificatio (praesertim comestibilis) arborum, frux autem semen comestibile leguminum, frumentum semen comestibile cerealium; quae nomina omnia, partes tam utiles quam gustabiles plantarum variarum denotantes, e verbo fruor derivantur.Arbores plantaeque fructiferae, scil. quae fructus comestibiles producunt, ab hominibus late seruntur.

Geronticus eremita

Geronticus eremita est species avium Threskiornithidarum olim in Europa, Asia occidentalis, Africa boreali habitantium, hodie autem rarissime in Maroco et Syria tantum repertarum. Latinitate communi corvus sylvaticus appellabantur.Binomen post Carolum Linnaeum, qui Upupa eremita anno 1758 scripserat, anno 1832 ab Ioanne Georgio Wagler statutum est.

Index motuum anarchisticorum regione digestorum

Hic habes indicem motuum anarchisticorum regione (et civili et geographica) digestorum.

Levans

Levans sive Oriens seu Syria sensu lato (Arabice al-Sham), est magna Orientis Medii regio, montis Tauri septemtrione et occidente Mari Mediterraneo et oriente Desertis Arabicis Septemtrionalibus et Mesopotamiae finitima. Quae locutio nec paeninsulam Arabicam nec Caucasum neque Anatoliam comprehendere solet.

Vocabulum Levans e Francogallico Medio Levant, participio praesentis verbi lever ('levare'), ortum est. Ergo Solem Orientem, secundum perspectivam terminum novantium qui erant iuxta Mediterraneum Occidentale, attingit.

Aliae fontes Levans sensu latiore utputa Mediterranei Orientalis nationum congeriem (Turciam, Syriam, Aegyptum) et Asiam Minorem definiunt.

Incolae Levantini appellantur.

Linguae Afro-Asiaticae

Linguae Afro-Asiaticae sive Hamito-Semiticae sunt lata atque antiquissima familia (vel superfamilia) linguarum et Africae septentrionalis et Asiae austro-occidentalis.

Linguae Indoeuropaeae

Linguae Indoeuropaeae (quarum circa 443 linguae et dialecti notae) sunt magna familia linguarum, quae a triciens miliens centena milia hominum comprehenduntur. Linguae huius familiae a principio in Europa Orientali Asiaque Media adhibebantur, sed hodie per omnem orbem terrarum. In hac familia Anglicam linguam, Hispanicam, Russicam, linguam Hindi, Lusitanam, Francogallicam et Theodiscam invenimus inter eos sermones quibus centiens centena milia hominum, vel plures, utuntur.

Origo communis harum linguarum a Gulielmo Jones primo proposita est, qui similitudines inter linguas antiquissimas huius aetatis, nempe Latinam, Graecam, Sanscritam, et Persicam, observavit. His linguis perspicue comparatis, Franciscus Bopp Jonesio adsensus est. Saeculo XIX haec familia saepe linguae Indogermanicae vocabatur; conexione tamen plerarumque linguarum Europaearum cognita, nomen familiae in linguas Indoeuropaeas mutatum est.

Quod hae linguae certas et systematicas inter se similitudines praebent, philologi facile eas putaverunt originem communem habere; comparatis verbis, structuris, vocabulis, origo definiri potest, quae lingua Protoindoeuropaea vocatur. Nondum consentiunt philologi et historici, ubi patria originalis sita sit, cuius incolae lingua Protoindoeuropaea locuti sint: saepius aut in Armenia aut Asia Minore aut in regionibus circum Pontum Euxinum fuisse putatur.

Subdivisiones (vel: rami) familiae sunt:

Linguae Anatolicae

Linguae Indoiranicae

Linguae Indicae

Linguae Iranicae

Lingua Graeca

Linguae Italicae

Lingua Latina

Linguae Romanicae

Linguae Celticae

Linguae Germanicae

Lingua Armenica

Linguae Tocharicae

Linguae Baltoslavicae

Linguae Balticae

Linguae Slavicae

Linguae Illyricae seu Balcanicae

Lingua AlbanicaNonnulli glottologi Protoindoeuropaeam linguam dicunt originem e lingua Nostratica trahere et ideo cognatione quadam cum aliis linguarum familiis conciliatam esse, nempe cum linguis Caucasicis, Altaicis, Uralicis, Dravidicis et Afrasiaticis. De hac theoria discrepat theoria linguae Eurasiaticae a Iosepho H. Greenberg proposita.

Pleraeque linguae Europaeae ad familiam Indoeuropaeam pertinent; sunt tamen aliae. Familiae Uralicae attribuuntur lingua Hungarica, Estonica, Finnica et Samica. Etiam linguae Caucasicae minime Indoeuropaeae sunt. Lingua Vasconica cum nulla alia lingua cognata est. Lingua Melittica Semitica est e familia Afrasiatica; lingua Turca est Turcica e familia Altaica.

Luna fertilis

Luna fertilis (e voce Anglica fertile crescent ab Iacobo Henrico Breasted anno 1914 inventum, Arabice الهلال الخصيب / al-hilāl al-chasīb) designat regiones imbribus plenas ad septentrionem deserti Syriaci in extrema Arabica paeninsula sitas. Qua notione complecti sunt tractus dicti Levantis, Mesopotamiae inter Euphratem et Tigrim et Iraniae qui ad occidentem spectant. Hi omnes a meridie desertis Syriae, Arabiae Saudicae necnon Iraciae, a septentrione autem montibus Asiae Minoris et Zagros montis circumdantur.

Mesopotamia

Mesopotamia (a verbis Graecis μέσος 'medius' + ποταμός 'flumen', id est inter flumina Euphraten et Tigrin) fuit regio Asiae antiquae, ubi civitates et imperia Sumer, Babylon et Assyria floruerunt. Cuius regionis hodie pars maxima ad Iraquiam, occidentales autem fines ad Syriam pertinent.

Oecozona Palaearctica

Oecozona Palaearctica, vel simpliciter Palaearctica, vel aliquando Regnum Palaearcticum, est una ex octo oecozonis quae superficiem Telluris dividunt. Ea est naturá maxima orbis terrarum oecozona, quae oecozonas terrestres Europam, Asiam ad septentriones radicum Himalayae, Africam Septentrionalem, et septentrionales mediasque Paeninsulae Arabicae regiones comprehendit.

Subregio

Subregio est notio quae ex maiore regione vel continente deducitur, usitate in loco condita et praecipue in geographia adhibita. Directiones cardinales, sicut australis vel australinus, ad definiendas subregiones plerumque adhibentur.

Urtica

Urtica (nomen botanicum a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum) est genus specierum 30–45 plantarum florentium in familia Urticacearum. Sita est in toto orbi terrarum, quamquam ei opus est modicae temperiei. Pleraeque sunt perennes herbae, sed aliquot sunt annuales; paucae autem dumosae.

Urtica urit vel pungit in plurimis speciebus.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.