Arianismus

Arianismus (Haeresis Ariana)[1] vel Arrianismus (Arriani, Perfidia Arriana, Haeresis Arriana)[2] est doctrina theologica quae nomen habet ab Ario (256336), presbytero Alexandriae, qui doctrinam trinitariam labefecit.

Baptism of Christ - Arian Baptistry - Ravenna 2016
Baptisterium Arianorum Ravennae

De paradoxis sincerae fidei

Primis decenniis post Iesum crucifixum, nemini fidelium erat dubium de divinitate eius. E sacrarum scripturarum momento (e.g., Matth. 28:19), e memoriae traditione ab ecclesia sibi assumpta, et ex intuitione fidelium ortus est intellectus Dei trinitarius, quamquam nondum erat in doctrinam disertis argumentis redactus. Et monotheismus (Deum unum esse) et intellectus trinitarius, ne dicamus binitarius (divinitas Patris et Filii) sine scrupulis a patribus apostolicis docebatur.

Fides tamen sincera philosophandique aliena paradoxis illis tendebatur nec non provocabatur. Adde quod usque a saeculo secundo erant qui fidei Christianae speciem verae philosophiae induere vellent. Propositum erat illis priorem philosophiam nova philosophia Christiana purgare, inlustrare, complere. Praesertim homines philosophiae Platonicae aut Stoicae peritissimi in fidem Christianam conversi id agere perseverabant, ut fidem paradoxarum laqueis irretitam humana ratione imbuerent et coercerent.

De provocatione Arianismi

In orientali Imperii parte, scholae ex Platone oriundae maxime valebant. Usque ab Clementis Alexandrini et Origenis temporibus, universum ita se habere intelligi solebat, ut Pater, Filius, et Spiritus Sanctus seriem hierarchice subordinatam facerent, ubi Pater, quippe qui absolutus et in transcendentia divinus esset, supremum locum, Filius inferiorem et Spiritus Sanctus infimum obtineret. Convenerat inter theologos, ut series illa in una substantia divina consisteret.

Obscuritas huius doctrinae manifesta est, si philosophia Platonica ductrice consideratur. Itaque ab Ario (256336), presbytero Alexandrino, propositum est doctrina, qua theologia Platonica et intellectus trinitarius ab ecclesia pronuntiatus inter se conciliarentur. Platonicos secutus Arius Unum (Ἕν) et Patrem dixit idem esse, qua definitione factum est, ut solus Pater in transcendentia aeternus esset; nam Patre a serie disiuncto locus demiurgi attributus est Filio et Spiritui Sancto. Ergo Pater et Filius non sunt consubstantiales. Filius Logos, licet primus factus sit, tamen creatus (κτίσμα); nec potest Iesus Nazarenus, Filius Logos incarnatus, ulla communione substantiae cum Patre esse.

De cogitatis suis certiorem fecit Alexandrum, patriarcham Alexandriae, symbolo per litteras anno 320 misso, quod ab Epiphanio Salaminio, haeresium descriptore, conservatum est (Panarion, 69:7).

De propulsatione periculi

His cogitatis valide propalam dictis Arius columen fidei Christianae impingebat atque in discrimen vocabat. Periculum erat, ne se e prosecutionibus recipiens ecclesia controversiis intestinis diffinderetur et pacem civilem periclitaretur. Itaque concilium oecumenicum ab imperatore Constantino in urbem Nicaeam anno 325 convocatum est. Omnes partes controversiae rectam interpretationem Scripturae sibi vindicabant, quo manifestum factum est controversiam dirimi non posse sententias e Biblia excerptas et testimonia memoriae tradita proferendo.

Ex his angustiis evadendi causa terminus technicus ὁμοούσιος 'consubstantialis' iam ab Origene ad complexionem Patris et Filii describendam adhibitus in usum accommodatus est. In hoc vocabulo scripturarum sacrarum extraneo inter Platonicos usitato intellectus trinitarius (in hoc quidem concilio binitarius) positus est. Subordinatione ab Origene proposita amota Pater et Filius consubstantiales alter iuxta alterum exstiterunt.

Dubium non est, quin Symbolum Nicaenum die 19 Iunii 325 editum in vetustiore quadam confessione fidei conditum sit. Aliquot dicta huic formae sunt addita, quibus divortium fidei Christianae cum Arianismo et theologia Platonica indicaretur. Arianismus est condemnatus, Arius ipse excommunicatus, et dicto confessionali separatim adiuncta est exsecratio, quam Hilarius Pictaviensis primus Latine convertit: "Eos autem qui dicunt: erat quando non erat, et antequam nasceretur, non erat, et quod de non exstantibus factus est, vel ex alia substantia aut essentia, dicentes [creatum, aut] convertibilem et demutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica [et apostolica] ecclesia."

Fides Nicaena, quamquam maximi momenti erat, lentissime quidem recepta est. Immo, controversiae de dictionum subtilitatibus argutiisque elocutionum inter complures theologos coorta est. Fides autem Ariana etiam novas gentes, ut anno 350 Gothos ab Ulfila conversos, sibi asciscebat. Controversiae plus quam quinquaginta annos floruerunt.

Concilio oecumenico ab imperatore Theodosio anno 381 in Constantinopolim revocato decreta Nicaena validiora facta sunt, et divinitate Spiritus Sancti statuta intellectus Dei trinitarius solidatus est. Nihilo minus fides Ariana apud Visigothos usque ad Recaredum regem et concilium Toleti anno 589 habitum valebat.

Nomen odiosum Arianismi

Iam post Concilium Nicaenum exstiterunt Arianismi sectae. Alii, inter quos Aëtius et Eunomius, fidem Nicaenam vehementer repudiaverunt, alii autem symbolo Nicaeco morigerentes divinitatem Spiritus Sancti reiecerunt. Nihilo minus Visigothi, Ostrogothi, Vandali et Burgundiones diu in fide Ariana haeserunt.

Motus ex Arii nomine et cogitatis ortus octavo fere saeculo desiit. Deinde nomen odiosum aliorum quoque motuum doctrinae trinitariae adversariorum factum est. Liceat exempli gratia mentionem Unitarismi facere, qui motus a Michael Serveto (1511-1553) scriptis sustentatus momentum habuit. Similitudo doctrinae aliquatenus subest, sed continuatio seriesque rerum deest.

Verba allata

Notae

  1. Historia de regibus Gothorum, Vandalorum, et Suevorum Isidori Hispalensis
  2. in operis Gregorii Turonensis, Ioannis Biclarensis et Excerpta Valesiana, II.16
Alaricus I (rex Visigothorum)

Alaricus I (Gothice: Alareiks natus circiter anno 370; obiit anno 410) fuit rex Visigothorum ab anno 395 usque ad mortem.

Antiquitas posterior

Antiquitas posterior est notio recens spatium temporis designans, quo regio Mediterranea ab Aetate Classica in medium aevum transiit. De principio et fine eius docti multum disputant. Sunt qui dicant antiquitatem posteriorem a Discrimine Tertii Saeculi coepisse et circa annum 750 finem cepisse. Certum est illam singulis regionibus dissimiliter duravisse.

Initio huius temporis Augusti Diocletianus et Constantinus exercitum administrationemque restituerunt; dignitas imperatoris divina confirmata est; migratine gentium cum Imperium Romanum Occidentale debilitatum et denique deletum, tum nova populorum Germanorum regna genita sunt.

Finis Imperii Romani Occidentalis hominibus tum viventibus aetas discriminis summi visa est, quare singuli et consummationem saeculi venturam putaverunt. Vero, cultus humanus civilisque antiquorum, non repentino exstinctus, moribus Germanorum temperatus paulatim in novam culturam transformatus est.

Imperium Romanum Orientale valde commutatum, Antiquitate Posteriore exeunte, post magna bella, contra Persias et Arabes gesta, lata territoria amisit. Alia civitas potentissima, id est regnum Sassanidarum, demum omnino evanuit.

Maximi momenti est triumphus religionis Christianae et postea ortus diffusioque celerrima religionis Islamicae.

Notio Antiquitatis Posterioris anno 1853 a Iacobo Burckhardt introducta ("spätantike Zeit") passim accepta est, imprimis postquam sociologus Maximilianus Weber et artis historicus Aloisius Riegl ea usi sunt.Imago quam hodie habemus de Antiquitate Posteriore a Petro Brown creata est, praecipue in operibus The World of Late Antiquity: AD 150–750 (scil. "Orbis Antiquitatis Posterioris: AD 150-750") anno 1971 editum, et The Making of Late Antiquity (scil. "Creatio Antiquitatis Posterioris") anno 1978 editum.

Arius (theologus)

Arius, (natus Libya circa 250, mortuus anno 336, Constantinopolis [hodie Istanbul, Turcia]), sacerdos christianus ex Alexandria, Aegypto, cuius praecepta efficit oriri doctrina theologia cognoscite Arianismus, quo, in affirmante natura finita creata Christi, denuntiatus est a prisca ecclesia prout haeresis gravis.

Ascetic moris rector communitatis christiani in area Alexandria, Arius assectatores magnas attraxit per nuntium integrante Neoplatonismum qui unitatem absoluta illius divinitatis prout summa perfectio, cum accessu litterale rationalistaque ad locos Novos Testamentos. Hic visus vulgatus circa 325 a.D.n. versu poetico operis magni, Thalia ("Epula", anglice “Banquet”), et late diffusus est carminibus popularibus operaribus et viatoribus. Concilium Nicaenum in Maiese 325 declaravit Arium prout haeriticus enim recusavit subscribere formulam affirmantem christum naturae similis Dei. Assensu formula compromissa denuo admissurus fuit. Paulo ante reconciliaretur, tamen Arius collapsus mortuusque cum ambulet per vias Constantinopolim.

Christianitas Orientalis

Christianitas Orientalis in quattuor principalibus ecclesiarum familiis consistit: Ecclesia Orthodoxa Orientali, Ecclesiis Orthodoxis Orientalibus, Ecclesia Assyrica Orientis, et Ecclesiis Catholicis Orientalibus. Hoc grex familiarum ecclesiarum contra familiam Christianitatem Occidentalem adhibetur. Ecclesiae orientales una sunt traditiones ecclesiaeque Christianae quae in Balcania, Europa Orientali, Asia Minore, Medio Oriente, Africa, India, et partibus Orientis Extremi nonnullos saecula crescebant. Hoc nomen unam communionem vel communem traditionem religiosam non describit. Nonnullae ecclesiae orientales plus historiae et theologiae cum Christianitate Occidentali quam inter se communiter habent. Variae ecclesiae orientales sese usitate orientales non appellant, Ecclesia Assyrica Orientis et eius prolibus exceptis.

Ecclesia antiqua

Ecclesia antiqua significat prima saecula historiae ecclesiasticae a Pentecoste ("dies natalis ecclesiae") fere anni 30 usque ad finem Antiquitatis, qui autem ab aliis aliter statuitur.

Haeresis

Haeresis (Gen. haereseos, e verbo Graeco αἵρεσις) est 'electio'. Ergo haereticus is est qui, ut aspectum quendam doctrinae affirmet, ceteros omnes negat, quasi eligendo partem quandam veritatis. Ideo, uti moris est, haeretici per se separantur ab omnibus, qui communem opinionem alicuius religionis tuentur, ut propriam sectam constituant. Haud raro is, qui prius haeresim proponit et defendit, post se trahit alios.

Studia haereseos sunt haeresiologia. Conditor haereseos haeresiarcha appellatur. Qui haeresim sequitur haereticus appellatur.

Liturgia Hispanica

Liturgia Hispanica vel Visigothica vel ritus Mosarabicus est cultus Catholicus quae in Iberia ortus est saeculo VI et in regno Visigothico ad saeculum XI duravit. Quod Visigothi Ariani erant, clerus Hispanicus mores Romanos in liturgiam strenue acceperunt. Mosarabes autem hanc liturgiam tenuerunt sub regno Maurorum.

Post 589 et Concilium Toletanum III, regnum Gothorum fuit Catholicum, et reges ecclesiam Catholicam in Hispania rexerunt per Concilia Toletana. Canones conciliorum cultum Hispanicum creaverunt.

Monachi Benedictini contra liturgiam Hispanicam pugnaverunt modo Romano imponiendi causa, et anno 1080 Alphonsus VI, Castellae Legionisque rex, liturgiam Hispanicam vetuit. Ioannes Paulus II iussit liturgiam Hispanicam restitui anno 1992.

Priscillianismus

Formula:Nons stipula

Priscillianismus est dogma Christianum quod in Hispania Romana saeculo quarto sub Priscilliano ortum est, ex dogmatibus Gnosticis et Manichaeis a Marco quodam Aegyptico Memphide docenti edoctis; postea haeresis ab ecclesia fere communi Christiana habitum est.

Religio Christiana

Religio Christiana, sive Christianismus vel Christianitas (ex Graeco Xριστός 'unctus'), est religio monotheistica, deducta ex vita doctrinaque Iesu Nazareni ut in Novo Testamento oblatae sunt. Christianitas in tribus ramis maioribus consistit: Catholicismo, Orthodoxia Orientali (quae se a Catholicismo in Schismate Orientali–Occidentali anno 1054 separavit), et Protestantismo (qui per Reformationem saeculi sexti decimi orsus est). Amplius dividitur Protestantismus in greges minores, denominationes appellatos.

Christiani Iesum fuisse et iam esse filium Dei, Deum hominem factum, et salvatorem hominum credunt. Christiani ergo Iesum Christum vel Messiam appellare solent.Christifideles, Christiani usitate appellati, credunt Iesum esse Messiam in Bibliis Hebraicis praedictum, partibus scripturae quae Christianitati Iudaismoque communes sunt, quas Christiani Vetus Testamentum nominant. Fons theologiae Christianae in primis Christianorum sententiis oecumenicis invenitur, quae postulationes ab adsectatoribus fidei Christianae plerumque acceptas comprehendunt. Hae fidei professiones dicunt Iesum crucifixum passum sepultumque fuisse, subrexisse ex morte, et omnes quoque qui in eum in remissionem peccatorum (salvationem) credant etiam subrecturos esse. Praeterea contendunt Iesum corporeum in caelum ascendisse, ubi cum Deo Patre regnare. Plurimae denominationes monent Iesum iterum venturum esse ut omnes homines, vivos mortuosque, iudicet et suis adsectatoribus vitam aeternam concessurum esse. Habetur ipse exemplar integris vitae, ambo revelator naturaeque incarnatio Dei. Christiani nuntium Iesu Christi nominant evangelium (Graece: ευαγγέλιον, 'nuntius bonus'); unde primas eius ministerii memorias scriptas hodieque exstantes appellant evangelia.

Rothari (rex Langobardorum)

Rothari fuit rex Langobardorum ab anno 636 usque ad annum 652. Rothari regnante, accurate die 22 Novembris 643, Edictus Rothari promulgatus est, qui ius Langobardorum continebat.

Unitarianismus

Unitarianismus est motus theologicus ex suo intellectu Dei ut persona una, recte contra Trinitarianismum appellatus, quem Christiani habent eorum deum in tribus personis consubstantialibus ut singulum ens constantibus. Unitariani dicunt Iesum certo sensu esse filium Dei, sed singulum deum non esse. Unitarianismus etiam reiectione nonnullarum aliarum doctrinarum Christianarum usitatarum innotuit, inter quas fuerunt doctrinae soteriologiae, peccati originalis, et praedestinationis, atque, in historia recentiore, inerrantia biblica. Inter liberalem ecclesiarum familiam digeri potest.Motus Unitarianus, quamquam Unitarianus primum non appellatus, paene simul coepit in Polonia-Lithuania et Transylvania medio saeculo sexto decimo, inter cuius assectatores fuerunt aliqui Italici. In Anglia, prima ecclesia unitariana anno 1774 in Via Essex Londinii constituta est, ubi praesidium Britannicum hodiernum iam patet. Prima sollemnis fidei Unitarianae acceptio per omnem congregationem in America in Cappella Regis Bostoniae facta est, unde Iacobus Freeman doctrinam unitarianam anno 1784 docere coepit, et, rector rite creatus, Librum Precum secundum doctrinas Unitarianas anno 1786 retractavit.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.