Anatomia

Anatomia[1] sive anatome[2] sive anatomica[3] sive anatomice[3] (a Graeco ἀνατομή 'dissectio') est scientia membrorum corporis.

Anatomie-Leipzig2
Inscriptio in auditorio anatomiae Lipsiensi
Vesalius 164frc
Una ex magnis adumbrationibus in opere De humani corporis fabrica ab Andrea Vesalio scripto (1543)

Membra et aliae corporis hominis animalisque partes

Anatomia bestiarum tantum

Nexus interni

Nota

  1. Triepel, H. (1927). Die anatomischen Namen. Ihre Ableitung und Aussprache. Anhang: Biographische Notizen.(editio 1). Monachii: Verlag von J.F. Bergmann.
  2. Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (editio 3). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  3. 3.0 3.1 Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxoniae: Clarendon Press.

Nexus externi

Ontleding des menschelyken lichaams
Anatomia bracchii a Govardo Bidloo picta (1685)
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Anatomiam spectant.
Ala

Ala est unum ex membris gemellis, mobilibus, plumosis vel membranaceis, quo aves, vespertiliones, insecta, aliaque animalia volant.

Etiam ad structuram rigidam functionis similis aëroplani refertur.

Biologia

Biologia est scientia naturalis, quae vitam et organismos vivos describit et investigat, ut eorum anatomia, physiologia, auctus, origines, propagatio, et taxinomia sciantur, systema vitae terrestris melius intellegatur, melioria remedia reperiantur, et agricultura proferatur.

Biologia multos ramos, quaestiones, doctrinas comprehendit. Inter gravissimas res sunt quinque principia, quae fortasse sunt axiomata biologiae hodiernae:

Cellulae sunt principales vitae monades.

Novae species et proprietates hereditariae sunt opus evolutionis.

Gena sunt principales hereditatis monades.

Organismus circumiecta interiora temperat, ut condicio stabilis continuaque conservetur.

Organismi vivi energiam consumunt et commutant.

Brachium (anatomia)

Brachium sive bracchium est pars membri superioris hominis inter pectore et cubito sita. Os unicum brachii est umerus.

Caput

Caput (-itis, n.) (Graece: κεφαλή ) est pars (in homine suprema) corporis, in qua sita sunt os, aures, oculi, nasus, cerebrum, cerebellum etc.

Cauda

Cauda (seu coda) seu penis est pars finalis animalis corporis, quae non solum in vertebratis, sed etiam in nonnullis invertebratis (exempli gratia scorpionibus et collembolis) invenitur.

In vertebratis cauda ossea ex vertebris caudalibus constat. Homo has perdidit et in hac regione coccyx sacralesque tantum relicti sunt.

Caulis

Caulis seu cōlis est organum biologicum, unus e binis axibus plantae vascularis, quorum alius est radix. Caulis usitate in nodos et internodia dividitur. Inter folia et radices, vasa lymphae in cortice et ligno fluunt.

Corpus

Corpus est naturalis singuli vivi forma. Studium eius conformationis est anatomia; studium actionis eius partium, physiologia.

Facies

Facies (-ei, f.), sive vultus (-us, m.), etiam os (-ris, n.), est hominis (et ceterorum mammalium) pars anterior capitis.

Facies etiam thema ethicae apud Emmanuelem Levinas est.

Folium

Folium in botanica est plantarum organum, quod respirationem (per stomata) et photosynthesim chlorophylli gratia perficit. Folia etiam cibum et aquam servant; flores quoque cum variis structuris internis ex foliis commutatis constant.

Labrum (anatomia)

Labrum (diminutive labellum) sive labium est mollis extrema pars oris hominis aliorumque animalium nonnullorum. Labra bina sunt, quippe quae in labris superiore et inferiore consistant. Labra e textu musculari striato constant et, quoniam melanocytis carent, vasis sanguineis e cute perlucentibus rubra videntur.

Manus

Manus (-us, f.) est distale organum prehensile multis digitis praeditum ad finem antebracchii vel antemembri? primatum sicut hominum, panum, et lemuroideorum situm.

Ut omnia membra manus ex ossibus, ligamentis, musculis, arteriis, venis, vasis lymphaticis constituta est. Ut etiam in pedibus omnibus digitis singuli ungues sunt.

Oculus

Oculus (-i, m.), vel bulbus oculi, est organum visus multorum generum specierum, saepissime species intellegens, animal atque insectum. Iacet in orbita, quae est spatium osseum praeter nasum, quod canali optico cum cavo cranii communicat. Nexus inter oculum cerebrumque nervus opticus appellatur. Natura oculos membranis vestit et saepit, quae sunt haec tres:

externa oculi tunica, sive fibrosa, quia e cornea scleraque facta est

media oculi tunica, sive vasculosa, quae continet musculum ciliarem, lentem, plexum chorioideum

interna oculi tunica, seu retinaOculus etiam alia organa habet, quae quasi ancillae sunt: glandulam lacrimalem, sex musculos bulbi, et duas palpebras.

Ophthalmologia est ramus artis medicae, qui consilium oculorum curandorum habet.

In mythologia Aegyptia est Oculus Rae, creatura quae ut responsum femininum eius fungit et vis vehemens quae eius hostes nocet, et Oculus Hori, signum tutelae, potestatis regiae et sanitatis bonae, et cerera is Rae similis est.

Persona mala Sauron in Legendario Tolkien habet turrem quo eius oculus, Oculus Sauronis, te videre potest quando Unum Anulum geris.

Organum (corpus)

Organum sunt quoddam distinctum munus habentia membra corporis (animalis aut plantis). Talia sunt cor aut ren in animali aut folium in planta, etc. Visceribus sunt semper duo texta: alterum est textum principale, quod parenchyma vocatur, alterum est textum conexivum, quod in visceribus stroma appellatur. Singula viscera praeter formam externam in structura parenchymatis distinguuntur. Exempli gratia, principale cordis textum est myocardium, cum stroma eius continet adipem.

Os (anatomia oris)

Os (-ris, n.) est foramen capitis animalium (ergo hominum quoque), quo digestionem cibus et potio consumuntur. Dentes et linguam et labias habet. Paries superior oris dicitur palatum. Etiam praeter digestionem, ut communicet fungitur cum gutture, et lingua, et labiis, et maxilla in hominibus.

Os (anatomia ossis)

Os sive osteon (Graece ὀστοῦν) est anatomica hominis aliorumque vertebratorum pars. Os consistit praecipue in texteo osseo. Ossa corpus coniunctim sustinent et membra interiora protegunt; exempli gratia, calva cerebrum defendit.

Sceletus hominis adulti 206 ossa habet.

Sunt inter aliis species ossium:

Ossa longa, e.g., umerus, ulna, radius, femur, tibia et fibula

Ossa plana, e.g., costae, scapula, sternum, et ossa coxae

Ossa brevia, e.g., ossa metacarpii, ossa metatarsii

Ossa sesamoidea, e.g., patella

Ossa pneumatica, e.g., os frontale, maxilla, os ethmoides

Ossa irregularia, e.g., vertebrae et mandibulaQuaevis interruptio continuitatis ossis vi externa causa fragmenta ossis formans fractura dicitur.

Physiologia

Physiologia (Graece φυσιολογία, 'studium naturae') est scientia naturalis quae corporis munera investigat in animantibus, i.e. animalibus (Homine sapienti incluso) et plantis. Physiologia, saepe cum anatomia docta, est pars necessaria curriculi studiorum medicorum.

Testa (anatomia)

Testa est tegmen quod aliquorum animalium corpus tegit, exempli gratia testudines et crustacea.

Thorax

Thorax,, thoracis (a Graeco θώραξ) seu pectus, est pars corporis hominis vel alius animalis inter collum et abdomen sita. Ossa thoracis, id sunt sternum ac costae, vitalia et tenera membra (cor, pulmones) protegunt.

Vox

Vox est sonus ex humano apparatu respiratorio profusus. In loquendi, cantandi, clamandi (&c.) voce efficienda plicae vocales maximas quidem agunt partes, sed etiam sermo susurratus sine plicis vocalibus effectus voce humana evenire videtur. Apparatus vocis humanae producendae in tribus rebus consistit, quae sunt

pulmones,

plicae vocales intra laryngem sitae,

articulatores, qui sunt meatus vocalis partes supra plicas vocales sitae, sicut labra, dentes, palatum, lingua, etc.Pulmonum est flumine aëris pressionem efficere, quae plicis vibratis vocem efficiat. Plicae autem vocales sunt valvae vibrabiles, quae aëris e pulmonibus flumen in interruptiuncularum pulsus defringit. Hic est vocis fons laryngalis: plicae vocales tam subtiliter musculis laryngis contenduntur, ut nascatur vox, quae articulatoribus supra plicas sitis variari possit. Articulatores autem vocem e larynge emanantem ordinant percolantque atque aliquantum vim aëris e larynge fluminis aut firmare aut minuere possunt.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.