Alba Rosa

Vide etiam paginam discretivam: Alba (discretiva)

Scholl-Denkmal, München
Monumentum memoriale Albae Rosae dicatum ante universitatem Monaci

Alba Rosa (Germanice Weiße Rose) fuit turma iuvenum Christianorum Monaci, qui contra regimen Nazistarum pugnaverunt more inviolento. In sociis motus erant Ioannes Scholl, Sophia Magdalena Scholl et Curtius Huber.

Lege etiam

  • Richard Hanser: Deutschland zuliebe. Leben und Sterben der Geschwister Scholl; die Geschichte der Weißen Rose . Dtv, Monaci anno 1994, ISBN 3-423-10040-0.

Nexus interni

Nexus externi

David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
Christophorus Probst

Christophorus Probst fuit iuvenis qui medicinae studebat et ad turmam „Albam Rosam“ (Germanice Weiße Rose), quae contra regimen Nazistam pugnabat, pertinebat. A nazistis post Ioannis Scholl et sororis eius Sophiae Magdalenae Scholl denuntiationem publicam contra belli et Adolfi Hitler dictaturam apud universitatem Monaci deprehensus et die 22 Februarii 1943 supplicio affectus est, quia auxilium dederat ad Fratrum Scholl libella paranda.

Ioannes Scholl

Ioannes Scholl fuit iuvenis qui ad turmam „Albam Rosam“ (Germanice Weiße Rose), quae contra regimen Nazistam pugnabat, pertinebat. A nazistis post denuntiationem publicam contra bellum et Adolfi Hitler dictaturam ad universitatem Monaci cum sorore sua Sophia Magdalena Scholl deprehensus et die 22 Februarii 1943 una cum sodale Christophoro Probst, qui iis auxilium dederat ad libella paranda, supplicio affectus est.

Motus pacis

Motus pacis vel motus pacificus est motus socialis qui exemplaria sicut finis certi belli (vel omnium bellorum) petit, violentiam inter homines in certo loco vel genere rerum minuit, et ad finem pacis universae adipiscendae saepe coniungitur. Inter rationes horum finium conficiendorum sunt pacifismus, repugnantia inviolentiae, diplomatia, boycott, castra pacis, consumerismus ethicus, subsidium candidatorum politicorum contra bellum, leges ad lucrum amovendum ex pactis inter rempublicam et multiplicem militario-industrialen, arma ignifera prohibenda, detrectorem militiae, mi administrationes apertas et instrumenta pelluciditatis creanda, democratia directa, whistleblowers qui scelera bellica vel coniurationes ad bella fovenda exponunt sustinenda, obtestationes, et greges usuum politici ad leges perferendas.

Nonnulli homines dicunt laxam per orbem terrarum agitatorum et virorum civilium rerum peritorum coniunctionem singulum finem communicare, qui ergo singulus motus, "motum contra bellum" communem est. Hae res vires sociales inseparabiles saepe videntur, quia eae collaborationem laxam, respondentem, et ab eventibus coactam inter greges constituunt, quorum incitamenta sunt humanismus, environmentalismus, vegetarianismus, ideologia viridis, anti-rassismus, feminismus, decentralizatio, hospitalitas, ideologia, theologia, et fides.

Robertus Scholl

Robertus Scholl (natus in Geißelhardt die 13 Aprilis 1891; mortuusStuttgarti die 25 Octobris 1973) victimarum Nazistarum Ioannis et Sophiae Magdalenae Scholl pater, fuit politicus Germanicus et primus post secundum bellum mundanum praefectus Ulmae urbis. Post bellum etiam multa fecit ad liberorum suorum memoriam servandam.

Sophia Magdalena Scholl

Sophia Magdalena Scholl fuit iuvenis mulieris qui ad turmam „Albam Rosam“ (Germanice Weiße Rose), quae contra regimen Nazistam pugnabat, pertinebat. A nazistis post denuntiationem publicam contra belli et Adolfi Hitler dictaturam universitatem Monaci cum fratre suo Ioanne Scholl deprehensa et die 22 Februarii 1943 una cum sodale Christophoro Probst, qui iis auxilium dederat ad libella paranda, supplicio affecta est.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.