Aetas lapidea

Aetas lapidea[1] fuit diuturnum tempus praehistoricum, cum homines instrumenta ex lapidibus facere solebant. Instrumenta lapidea sunt ex multis lapidis generibus facta. Silice et chert? caelata sunt arma aliaque secandi instrumenta. Basaltes et cos adhibita sunt ad molendum, sicut lapis molaris. Etiam lignum, os, testae animalium, cornu cervorum et aliae materies passim adhibita sunt. Per recentissimam aetatis partem, sedimenta sicut argilla adhibita sunt ad fictilia facienda. Innovationum series in technologia metallica per inferiorem aetatem chalcolithicam seu cupream, aetatem aeneam et aetatem ferream incidunt.

Haec aetas primum technologiae usum in evolutione humana et motus humanitatis ab savannis Africae Orientalis ad alias mundi partes complectitur. Denique homines agros colere, animalia mansuefacere, et metalla ex aere fundere coeperunt. Haec aetas praehistorica appellatur, cum humanitas nondum coepisset scribere, quae res necessaria est ad res gestas memoriae prodendas.

Archaeologi termino aetate lapidea primum usi sunt, ut designarent hoc vastum tempus praemetallurgicum, cuius instrumenta lapidea latius quam instrumenta mollia supersunt. Haec aetas est in systemate aetatum trium prima. Eius divisio in partes superiores inferioresque proposita est ab Ioanne (Jens) Iacobo Worsaae anno 1859, cum Danica culinarum sterquilinia effodiebat, quod opus anno 1851 coeptum est[2] ; usitata autem divisio hodierna, in tempora palaeolithicum, mesolithicum, neolithicumque, ab Ioanne Lubbock in libro Pre-Historic Times (1865) proposita est. Haec tempora ulterius divisa sunt, successioque phasium inter regiones culturaeque quam maxime differt.

Arrowhead
Acies sagittae ex obsidiano facta

Aetas lapidea in archaeologia

Temporalis huius aetatis ambitus est ambiguus, controversus, et regione variabilis. Nonnulli greges, technologiam metalli liquefacti numquam evolventes, reapse in Aetate Lapidea manebant donec culturis technologice evolutis occurrerent; hoc autem tempus habetur coepisse abhinc annorum millio circa 2.5, cum primi fabricatores instrumentorum hominidae in Africa viverent, probabilissime Australopithecus garhi.

Chronologia

Systema aetatum trium humanam technologiae praehistoriam dividit in tempora tria:

Novae aetates subaetatesque additae sunt dum nova inventa archaeologica facta sunt, et varia proposita facta sunt ut condiciones in variis locis describerentur.

Ecce hodierna aetatis lapideae periodizatio, a tempore palaeolithico ad tempus neolithicum in systemate sequenti, quod fines epocharum in temporali geologiae mensura transit:

Nexus interni

National park stone tools
Varia instrumenta lapidea.
  • Bellum praehistoricum
  • Evolutio humana
  • Megalithos
  • Musica praehistorica
  • Reductio lithica
  • Systema aetatum trium
  • Victus aetatis lapideae

Notae

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce kivikausi. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006; Ephemeris 7 Decembris 2007; Nuntii Latini 19 Octobris 2007.
  2. Worsaae, Jens Jacob Asmussen, Encyclopædia Britannica, 2008, Encyclopædia Britannica Online.

Bibliographia

Awashrivermap
Hodiernum Awash Flumen Aethiopiae, proles Palaeo-Awash, fontis sedimentorum in quibus veterrima mesolithici instrumenta rustica inventa sunt.
  • Lawrence, Barham, et Peter Mitchell. 2008. The First Africans: African Archaeology from the Earliest Toolmakers to Most Recent Foragers. Oxoniae: Oxford University Press. Cambridge World Archaeology.
  • Belmaker, Miriam. 2006. Community Structure through Time: 'Ubeidiya, a Lower Pleistocene Site as a Case Study. Dissetatio Universitatis Hebraicae Hierosolymitanae.
  • Clark, J. Desmond (1970). The Prehistory of Africa. Ancient People and Places, Volume 72. Novi Eboraci et Vasingtoniae: Praeger Publishers 
  • Deacon, Hilary John; Deacon, Janette (1999). Human beginnings in South Africa: uncovering the secrets of the Stone Age. Walnut Creek, Californiae: Altamira Press 
  • Rogers, Michael J.; Semaw, Sileshi (2009). "From Nothing to Something: The Appearance and Context of the Earliest Archaeological Record". In Camps i Calbet, Marta; Chauhan, Parth R.. Sourcebook of paleolithic transitions: methods, theories, and interpretations. Novi Eboraci: Springer 
  • Schick, Kathy D.; Nicholas Toth (1993). Making Silent Stones Speak: Human Evolution and the Dawn of Technology. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 0671693719 .
  • Shea, John J. (2010). "Stone Age Visiting Cards Revisited: a Strategic Perspective on the Lithic Technology of Early Hominin Dispersal". In Fleagle, John G.; Shea, John J.; Grine, Frederick E. et al. Out of Africa I: the First Hominin Colonization of Eurasia. Dordrecht, Heidelberg, Londinii, Novi Eboraci: Springer. pp. 47–64 .

Nexus externi

Aevum praehistoricum

Aevum praehistoricum (a Latino prae + Graeco ιστορία 'res gestae') est spatium temporis ante historiam relatam artisque scribendi inventam, cum historia coepisse habetur. Notio praehistoriae per Aevum Illuminationis oriri coepit in operibus antiquarianorum qui vocabulum primitivas adhibere solebant ad societates quae ante relata scripta fuerant. Primus autem prehistory, vocabuli Anglici, usus in Foreign Quarterly Review anno 1836 factus est.

Aurignacium

Aurignacium est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura ab Henrico Breuil et Aemilio Cartailhac anno 1906 primum descripta est e vestigiis in spelunca Aurignac communis homonymi ab Eduardo Lartet iam anno 1860 repertis. Annis fere 38 000–29 000 a.p. floruisse censetur.

Bellum rerum novarum Graecum

Bellum rerum novarum Graecum (1821–1829), etiam Seditio Graeca (Graece: Ελληνική Επανάσταση), fuit bellum Graecorum contra Imperium Ottomanicum ad civitatem liberam Graecam creandam. Studium libertatis vindicandae a Francia, Magna Britannia et Russia sustentatum est. Die 25 Martii anno 1821 seditio orta est, quare est dies festus in Graecia.

Chalcolithicum

Chalcolithicum vel Aëneolithicum sive Aevum cupreum est pars aevi antiqui vel pars ultima neolithici, nomine de usu cupri metalli deducto.

Cuprum in Cypro repertum erat, non autem forma metallica, sed forma aeris (aes cyprium).Cuprum metallum est molle; ergo gladii, pili, atque alia res militaria erant pulchra, sed non utilia.

Cultura Helladica

Cultura Helladica est notio archaeologica hodierna, quae plura Aetate Aenea similis culturae tempora unum post alium sequentium in Graeciae continenti designat. Notio imprimis in archaeologia et in historia adhiberi solet.

Graecia antiqua

Graecia antiqua, qua cultura Europaea maxime imbuta est, fuit civilizatio tempore historico a saeculis obscuris Graecis saeculorum a duodecimo ad nonum usque ad finem antiquitatis classicae (circa annum 600). Sensu latiore etiam tempus usque ad antiquitatis finem (sive ad Imperii Romani Orientalis ortum) addi potest.

Gravettium

Gravettium est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura primum a Ferdinando Lacorre descripta est e vestigiis in specu La Gravette repertis inter agros communis Bayaci. Annis fere 31 000–22 000 a.p. floruisse censetur.

Hellenismus

Hellenismus (Ἑλληνισμός) est cultus Graeca quae post victorias Alexandri Magni late ad populos externos expandit. Notio aevi Hellenstici instituta est ab historico Germanico Iohanne Gustavo Droysen, qui dixit in Hellenismum et culturam Graecam et varias Orientales coniunctas fuisse. Inde urbes praestantissimae ab Graecia ipsa ad Pergamum, Rhodum, Antiochiam, et Alexandria.

Historia Graeciae recentior

Historia Graeciae recentior coepit a bello rerum novarum Graeco ab anno 1821 usque ad annum 1832 gesto. Ioannes Kapodistrias, primus liberae Graeciae dux, anno 1831 insidiis interfectus est.

Imperium Latinum

Imperium Latinum anno 1204 ab equitibus Europaeis ("Francis" dictis) et Re publica Veneta quarta expeditione sacra conditum fere regionem circa Constantinopolim sitam atque partes Thraciae, Bithyniae et Asiam minorem boreo-occidentalem comprehendebat. Imperium ex feudis constitutum usque ad annum 1261, sed aliqua dominia feudalia (sub appellatione Francocratia comprehensa) multo longius permanebant.

Nomina eo aevo usitata fuerunt Romania et imperium Romaniae.

Magdalenium

Magdalenium (Francogallice Magdalénien) est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura anno 1872 a Gabriele de Mortillet primum descripta est e vestigiis ab Eduardo Lartet et Henrico Christy in specu La Madeleine inter agros communis Tursac repertis. Annis fere 17 000–12 000 a.p. floruisse censetur.

Mesolithicum

Mesolithicum est aevum inter Palaeolithicum et Neolithicum. Alio Eurasiae loco aliis temporibus erat: in regionibus Mari Mediterraneo ab oriente adiacentibus circiter inter 20000-9500 a.C.n.; in Europa circiter inter 9660-5000 a.C.n. Notio praecipue in Europa Septentrionali adhibetur, verbo "Epipalaeolithicum" saepe pro regionibus extra Europam sitis adhibito.

Mousterium

Mousterium est aevum sive potius cultura archaeologica hominum Neanderthalensium aevi palaeolithici. Quae cultura a Gabriele de Mortillet anno 1872 primum descripta est, nomine Francogallico Moustiérien, e vestigiis ab Eduardo Lartet et Henrico Christy ab anno 1863 in specu Le Moustier iuxta Saint-Léon-sur-Vézère repertis. Annis fere 600 000–40 000 a.p. floruisse censetur.

Neolithicum

Neolithicum (Graece νέος 'novum' + λίθоς 'petra') est aevum historicum Mesolithicum sequens, quo homines, qui antea conligendo ac venando victus quaesiverant, paulatim sedes conlocaverunt, quod coloni frumenta colere et animalia domare coeperant. Vitam nomadicam deserentes homines vicos urbesque condiderunt. Agricultura causa facta est societatis, cui proprium erat labores ac munera inter multos dividere. Nova copia ciborum atque copias conservandi facultas hominibus praesidio contra pericula temporum erant, ut numerus hominum augeretur. Quod primo ante circiter 12 000 annorum in regione quae dicitur luna fertilis evenit. Mutatio habitationum laborumque qua Mesolithicum in Neolithicum conversum est appellari solet revolutio Neolithica.

Notio neolithici anno 1865 Ioanne Lubbock excogitata est.

Neolithicum aceramicum

Neolithicum aceramicum vel olim Neolithicum praeceramicum est primum spatium temporis Neolithici aevi proprium in Orienti Medio, post epipalaeolithicum. Chronologia Neolithici aceramici dividitur in partes duas, quarum prima, Neolithicum aceramicum A, inter annos 8500 et 7600 a.C.n., atque altera, Neolithicum aceramicum B, inter annos 7600 et 6000 a.C.n. duravit.

Palaeolithicum

In tempore nominato Palaeolithicum homines solus lignum et lapides per instrumenta habebant, et metalla ignota erant. Homo in eo tempore ante Mesolithicum et Neolithicum, erat collector et venator et primum linguam usus, atque ex agricultura et classi sociali, saepe divisione laborum ignota erat. Instrumenta de lapide facta simplicia et cruda erant.

Petrosomatoglypha

Petrosomatoglypha (ex verbis Graecis petros 'lapis' + soma 'corpus' + glyphein 'sculpere') est imago cuiuspiam partis corporis animalis vel humani in saxo insculpta. Multae tales effigies a populis Celticis—Pictis, Scotis, Hibernis, Cornubiensibus, Cumbris, et Armoricensibus—in Europa occidentali Mediis Aevis confectae sunt; aliquae a temporibus megalithicis supersunt. Fuerunt gravis symbolismi forma, fortasse in ritibus feriisque, sicut regum coronationibus, adhibita; aliquae habentur res sanctorum et heroum, sicut Arthuri Regis. Forma pedis est communissima; genua autem, cubita, manus, caput, digiti quoque inveniuntur.

Solutrium

Solutrium, Francogallice Solutréen, est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura a Gabriele de Mortillet anno 1872 primum descripta est e vestigiis anno 1866 ab Henrico Testot-Ferry et Adriano Arcelin in situ archaeologico Roche de Solutré communis Solutré-Pouilly repertis. Annis fere 22 000–17 000 a.p. floruisse censetur.

Systema aetatum trium

Systema aetatum trium in archaeologia Aevum Praehistoricum secundum tria materialia, quae unaquaque aetate ad instrumenta conficienda saepissime adhibita sunt, in tria spatia temporis dividit:

Aetas Lapidea

Aetas Aenea

Aetas FerreaOmne temporis spatium hodie ultra divisum est. Praeterea discrimina horum spatiorum pro locis magna sunt: Aetas Aenea Troiae sub annum 3000 a.C.n. coepit, in media Europa autem septingentis annis post. Non erant aetates Lapidea Aeneaque in Africa.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.