Aetas aënea

Aetas aënea in Systemate aetatum trium est tempus quo homines cupro mixturaque aeris pro principalibus materiis duris in manufactura nonnullorum instrumentorum et armorum uti coeperunt. Quod ad temporum ordinem spectat, Aetas Aenea inter aetates Lapideam et Ferream stat. Nomen Aetas Lapideum fontem metalli fundere non posse, nomen Aetas Aenea fontem ferri fundere non posse, et nomen Aetas Ferrea res in quibuslibet trium materiae durae generum efficere posse significat. Eorum ordo in chronologia archaeologica difficultatem manufacturae in historia technologiae monstrat.

Per saecula recentiora, archaeologi studia scientifica de singulis Aetatis Aeneae agentia facientes plane monstraverunt usum cupri vel aeris fuisse partem constantissimam et ergo divulgantissimam? ex fascicula proprietatum quae hanc aetatem in toto notat. Praeter aerem ex materiis crudis creatam et latissimum instrumentorum armorumque aeneorum usum, haec aetas evolutionem signorum pictogrammaticorum vel ideogrammaticorum et proto-scripturae, atque aliarum proprietatum civilizationis urbanae adiuvit.

Aetas Aenea est secundum principale spatium temporis Systematis aetatum trium, quod Christianus Jürgensen Thomsen ad digerendas et investigandas societates antiquas temporibus hodiernis proposiuit. Digeritur civilizatio antiqua in Aetatem Aeneam aut per suum cuprum fusum stannoque mixtum, aut per mutationem aeris alibi ex regionibus efferentibus. Fontes cupri cum stanno commixti sunt rari, cum aera stannosa in Asia Occidentali ante millennium tertium a.C.n abessent. Per omnem orbem terrarum, Aetas Aenea tempus Neolithicum plerumque secuta est, sed in nonnullis regionibus, Aetas Cuprea pro transitione a Neolithico ad Aetatem Aeneam fuit. Quamquam Aetas Ferrea plerumque Aetatem Aeneam secuta est, ea in nonnullis regionibus, sicut Africa sub-Saharana, in Neolithicum a regionibus externis statim impegit.

Culturae Aetatis Aeneae inter se in evolutione scripturae primae distulerunt. Secundum indicia archaeologica, culturae in Aegypto (hieroglyphica), Oriente Propinquo (scriptura cuneiformis), et Mari Mediterraneo, in cultura Mycenaea (Linearis B), systemata scripturae habuerunt.

Historia

Metallurgical diffusion
Diffusio metallurgiae in Europa Occcidentali. Regonies obscurissimae sunt veterrimae.

Nomen Aetas Aenea a notione Aetatum Hominis ad ultimum deducitur, a gradibus vitae humanae in Tellure secundum mythologiam Graecam perceptis; quarum historici hodierni aetates Auream et Argenteam fabulosas, sed aetates Aeneam et Ferream in genere historico certas habent. Omne spatium temporis notatur per acceptionem plenam aeris in multis regionibus, quamquam locus et tempus introductionis et evolutionis technologiae aeneae in universum eodem tempore non facta sunt.[1] Technologia aeris stannique certa productionis artificia requirit. Separatim est stannum effodendum (plerumque ut cassiterites, fons stanni) et fundatum, deinde ad cuprum liquefactum additum ad efficiendam mixturam aeris. Aetas Aenea fuit tempus gravis usus metallorum et retium commercialium evolventium (vide Fontes stanni et commercium temporibus antiquis).

Medius Oriens

Aetas Aenea in Propinquo Oriente antiquo in ortu Sumer millennio quarto a.C.n orsa est. Culturae in Propinquo Oriente antiquo, saepe cunabula civilizationis appellato, agriculturam perennem valde fecerunt, systemata scribendi evolverunt, rotam figularem excogitaverunt, administrationem, leges, et imperia constituerunt, atque stratificationem socialem, servitutem, et militia ordinata introduxerunt. Praeterea, societates in regione fundamenta astronomiae et mathematicae iecerunt.

Tempora Medii Orientis

Tempora sunt propinqua; pro singulis, vide quemque commentarium.

Constat Aegyptios iam millennio quarto a.C.n. aere usos esse.

Europa

Huegelgrab
Aeneae aetatis tumulus
Bronze age weapons Romania
Instrumenta aenea

In Europa transalpina, Aetas Aenea in partes tres dividitur, quae sunt:

  • Aetas Aenea Antiqua (2150–1550 a.C.n.)
  • Aetas Aenea Media (1550–1350 a.C.n.)
  • Aetas Aenea Tarda (1350–800 a.C.n.)

Nexus interni

Notae

  1. Aes in cultura Maykop Caucasi Septentrionalis medio millennio 4 a.C.n. libere inventum est, qua pro causa homines Caucasi fuerunt primi fabricatores aeris antiqussimi noti. Cultura autem Maykop habuit solum aes arsenicale, mixtura quae in natura fit. Aliae regiones aes et technologiam consociatam temporibus variis evolverunt.

Bibliographia

  • Figueiredo, Elin. 2010. Smelting and Recycling Evidences from the Late Bronze Age habitat site of Baioes. Journal of Archaeological Science 37(7):1623–1634.
  • Eogan, George. 1983. The hoards of the Irish later Bronze Age. Dublin: University College. ISBN 0-901120-77-4.
  • Hall, David, et John Coles. 1994. Fenland survey : an essay in landscape and persistence, Archaeological report 1. Londinii: English Heritage. ISBN 1-85074-477-7.
  • Pernicka, E., C. Eibner, Ö. Öztunah, et G. A. Wagener. 2003. Early Bronze Age Metallurgy in the Northeast Aegean. In Troia and the Troad: scientific approaches, ed. G. A. Wagner, E. Pernicka, et H.-P. Uerpmann, 143–172. Natural science in archaeology. Berolini, Londinii: Springer. ISBN 3-540-43711-8.
  • Waddell, John. 1998. The prehistoric archaeology of Ireland. Galway University Press. ISBN 1-901421-10-4.
  • Siklosy, et al. 2009. Bronze Age volcanic event recorded in stalagmites by combined isotope and trace element studies. Rapid Communications in Mass Spectrometry 23(6):801-808. doi 10.1002/rcm.3943
  • Roberts, B. W., C. P. Thornton, et V. C. Pigott. 2009. Development of Metallurgy in Eurasia. Antiquity 83:112-122.

Bibliographia addita

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aetatem Aeneam spectant.

Generalia

Res marinae

Aevum praehistoricum

Aevum praehistoricum (a Latino prae + Graeco ιστορία 'res gestae') est spatium temporis ante historiam relatam artisque scribendi inventam, cum historia coepisse habetur. Notio praehistoriae per Aevum Illuminationis oriri coepit in operibus antiquarianorum qui vocabulum primitivas adhibere solebant ad societates quae ante relata scripta fuerant. Primus autem prehistory, vocabuli Anglici, usus in Foreign Quarterly Review anno 1836 factus est.

Ars Graeca

Ars Graeca est summa artibus in Graecia et a Graecis productorum. A culturis Cycladica, Minoa et Mycenaea repetens, summum fastigium aetate Graeciae antiquae nacta est, ut ad universam mundi occidentalis artem futuram maximi momenti esset. Ars Hellenistica et Graeco-Romana ab arte classica imbutae impetum prodiderunt. Imperio Romano Orientali proposita Christiana recepta et novis societatibus Orthodoxis in Europa orientali sitis necnon in regionibus Asiae Africaeque imperatoribus Romanis subactis tradita sunt. Ars Graeca recentior usque ad hunc diem artem Europaeam occidentalem aemulatus est.

Principales regiones artis Graecae sunt quinque: architectura, sculptura, pictura, opus fictile et ornamenta.

Aurignacium

Aurignacium est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura ab Henrico Breuil et Aemilio Cartailhac anno 1906 primum descripta est e vestigiis in spelunca Aurignac communis homonymi ab Eduardo Lartet iam anno 1860 repertis. Annis fere 38 000–29 000 a.p. floruisse censetur.

Bellum rerum novarum Graecum

Bellum rerum novarum Graecum (1821–1829), etiam Seditio Graeca (Graece: Ελληνική Επανάσταση), fuit bellum Graecorum contra Imperium Ottomanicum ad civitatem liberam Graecam creandam. Studium libertatis vindicandae a Francia, Magna Britannia et Russia sustentatum est. Die 25 Martii anno 1821 seditio orta est, quare est dies festus in Graecia.

Chalcolithicum

Chalcolithicum vel Aëneolithicum sive Aevum cupreum est pars aevi antiqui vel pars postissima neolithici, nomine de usu cupri metalli deducto.

Cuprum in Cypro repertum erat, non autem forma metallica, sed forma aeris (aes cyprium).Cuprum metallum est molle; ergo gladii, pili, atque alia res militaria erant pulchra, sed non utilia.

Cultura Cycladum

Cultura Cycladum (Κυκλαδικός πολιτισμός) vocantur societates praehistoricae Aetatis Aeneae in insulis Cycladum in Aegaeo mari. Ad reperta archaeologica pertinent figurae Idola Cycladica nominatae, imagines in tectoriis pictae res domesticae. Cultura Cycladum Culturae Minoae in insula vicina Creta propinqua est, sed quibusdam proprietatibus differt.

Cultura Helladica

Cultura Helladica est notio archaeologica hodierna, quae plura Aetate Aenea similis culturae tempora unum post alium sequentium in Graeciae continenti designat. Notio imprimis in archaeologia et in historia adhiberi solet.

Cultura Minoa

Cultura Minoa fuit cultura aetatis aeneae in insula Creta nata, quae a saeculo fere XXVII usque ad saeculum XV a.C.n. floruit. Initio saeculi XX ab Arthuro Evans, archaeologo Anglico, reperta est.

Cultura Mycenaea

Cultura Mycenaea vel Mycenaeorum cultura aetatis aeneae posterioris in Graecia fuit, quae circa annum 1600 a.C.n. orta est et usque ad saeculum undecimum exstabat. Nomen datum culturae est causa urbis Mycenarum. Secundum chronologia archaeologica Graeciae, cultura Mycenaena est pars posterior Helladicae culturae, periodus Helladica posterior I-III. Loci principales culturae Mycenaea fuerunt Mycenae ipsae, Athenae, Pylos, Thebae et Tiryns, ubi reges (appellatione wanax vocati) palatia aedificaverunt. Dicitur tandem universum ab Homero descriptum aetatem Mycenaeam esse.

Graecia antiqua

Graecia antiqua, qua cultura Europaea maxime imbuta est, fuit civilizatio tempore historico a saeculis obscuris Graecis saeculorum a duodecimo ad nonum usque ad finem antiquitatis classicae (circa annum 600). Sensu latiore etiam tempus usque ad antiquitatis finem (sive ad Imperii Romani Orientalis ortum) addi potest.

Gravettium

Gravettium est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura primum a Ferdinando Lacorre descripta est e vestigiis in specu La Gravette repertis inter agros communis Bayaci. Annis fere 31 000–22 000 a.p. floruisse censetur.

Hellenismus

Hellenismus (Ἑλληνισμός) est cultus Graeca quae post victorias Alexandri Magni late ad populos externos expandit. Notio aevi Hellenstici instituta est ab historico Germanico Iohanne Gustavo Droysen, qui dixit in Hellenismum et culturam Graecam et varias Orientales coniunctas fuisse. Inde urbes praestantissimae ab Graecia ipsa ad Pergamum, Rhodum, Antiochiam, et Alexandria.

Historia Graeciae recentior

Historia Graeciae recentior coepit a bello rerum novarum Graeco ab anno 1821 usque ad annum 1832 gesto. Ioannes Kapodistrias, primus liberae Graeciae dux, anno 1831 insidiis interfectus est.

Imperium Romaniae (Latinum)

Imperium Latinorum anno 1204 ab equitibus Europaeis ("Francis" dictis) et Re publica Veneta quarta expeditione sacra conditum fere regionem circa Constantinopolim sitam atque partes Thraciae, Bithyniae et Asiam minorem boreo-occidentalem comprehendebat. Imperium ex feudis constitutum usque ad annum 1261 permanebat. Nomen officiale simpliciter erat Imperium Romaniae, non aliter ac in Imperio Romano Orientali antea posteaque.

Magdalenium

Magdalenium (Francogallice Magdalénien) est aevum sive potius cultura archaeologica aevi palaeolithici. Quae cultura anno 1872 a Gabriele de Mortillet primum descripta est e vestigiis ab Eduardo Lartet et Henrico Christy in specu La Madeleine inter agros communis Tursac repertis. Annis fere 17 000–12 000 a.p. floruisse censetur.

Mesolithicum

Mesolithicum est aevum inter Palaeolithicum et Neolithicum. Alio Eurasiae loco aliis temporibus erat: in regionibus Mari Mediterraneo ab oriente adiacentibus circiter inter 20000-9500 a.C.n.; in Europa circiter inter 9660-5000 a.C.n. Notio praecipue in Europa Septentrionali adhibetur, verbo "Epipalaeolithicum" saepe pro regionibus extra Europam sitis adhibito.

Mousterium

Mousterium est aevum sive potius cultura archaeologica hominum Neanderthalensium aevi palaeolithici. Quae cultura a Gabriele de Mortillet anno 1872 primum descripta est, nomine Francogallico Moustiérien, e vestigiis ab Eduardo Lartet et Henrico Christy ab anno 1863 in specu Le Moustier iuxta Saint-Léon-sur-Vézère repertis. Annis fere 600 000–40 000 a.p. floruisse censetur.

Neolithicum

Neolithicum (Graece νέος 'novum' + λίθоς 'petra') est aevum historicum Mesolithicum sequens, quo homines, qui antea conligendo ac venando victus quaesiverant, paulatim sedes conlocaverunt, quod coloni frumenta colere et animalia domare coeperant. Vitam nomadicam deserentes homines vicos urbesque condiderunt. Agricultura causa facta est societatis, cui proprium erat labores ac munera inter multos dividere. Nova copia ciborum atque copias conservandi facultas hominibus praesidio contra pericula temporum erant, ut numerus hominum augeretur. Quod primo ante circiter 12 000 annorum in regione quae dicitur luna fertilis evenit. Mutatio habitationum laborumque qua Mesolithicum in Neolithicum conversum est appellari solet revolutio Neolithica.

Notio neolithici anno 1865 Ioanne Lubbock excogitata est.

Palaeolithicum

In tempore nominato Palaeolithicum homines solus lignum et lapides per instrumenta habebant, et metalla ignota erant. Homo in eo tempore ante Mesolithicum et Neolithicum, erat collector et venator et primum linguam usus, atque ex agricultura et classi sociali, saepe divisione laborum ignota erat. Instrumenta de lapide facta simplicia et cruda erant.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.