Aegyptus

Aegyptus (Lingua Aegyptia antiqua km.t; Coptice: ⲕⲏⲙⲉ; Arabice: مصر Miṣr), publice Res publica Arabica Aegypti, est respublica et civitas sui iuris praecipue in Africa Septentrionali sita, cum Paeninsula Sinaitica, ponte terreno ad Asiam Occidentalem ducente.

Circa 1 020 000 chiliometrorum quadratorum lata, paeninsulam Sinaitica (in austro-occidentali Asiae parte sitam) comprehendit, dum maxima civitatis pars in Africa Septentrionali iacet. Libyae ab occidente, Sudaniae a meridie, Mari Rubro ab oriente, Israel a boreo-oriente et Mari Mediterraneo a septentrionibus finitima est.

Plerique Aegyptii oras fluminis Nili (circa 40 000 km²) et Canalis Suesiensis incolunt. Latae areae Saharensium desertorum pars sunt. Caput est Cairus, magna amplius 15 000 000 incolarum metropolis. Quam numero incolarum sequuntur Alexandria Magna cum tribus milionibus et dimidio incolarum, et Giza in Cairensi urbana agglomeratione sita, urbs duorum millionum; Subra Alchaema (Arabice: شبرة الخيمة) (quae etiam in Cairensi agglomeratione est) et Portus Said millionem incolarum superant.

Antiqua Aegypti cultura novam civilizationem monumentaque insignia excoluit, sicut pyramides, templum Carnacense et Vallem Regum. Hodie Aegyptus praecipua politicae culturaeque sedes Arabico in mundo large putatur.

Aegyptus: insigne
Aegyptus: vexillum

Etymologia

Aegyptus
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
kmmt
niwt
Translitteratio km.t

Nomen reipublicae Aegyptice est Kemet (km.t), 'terram atram' significans, quod ad fertilia planitium fluvialium Nili sola attinet, quae vicissim a terra rubra (dšṛt) vastitatum differunt.[1] Nomen factum est kīmi et kīmə in Coptica linguae Aegyptiae forma, et in Graeca fuit Χημία.[2] Aliud civitatis nomen fuit t3-mry 'terra riparia'.[3] Nomina Aegypti Superioris et Inferioris propria fuerunt Ta-Sheme'aw (t3-šmˁw) 'terra ulvae' et Ta-Mehew (t3 mḥw) 'terra septentrionalis'.

Aegyptus, Graece Αἴγυπτος, a nomine Coptorum deductum est, qui se veram Aegyptiorum antiquorum progeniem esse affirmant. Secundum doctrinam late diffusam Aigyptos a voce Aegyptia ḥwt-k3-ptḥ progressa est 'sedem animae (dei) Phthas' significanti. Haec appellatio ad magnum templi Phthas dei Memphide situm referri possit.

Arabicum et publicum reipublicae nomen est مصر (Miṣr; Arabice Aegyptice: Maṣr), Semiticae originis, quod fortasse 'terram' vel 'civitatem' significat. Initio hoc verbo Aegyptus Inferior denotabatur, ab Aegypto unito (circa annum 3000 a.C.n.) verbum paulatim in totam Aegyptum (Inferiorem et Superiorem) translatum est. Cum aliis verbis Semiticis 'Aegyptum' significantibus cognatum est, sicut Hebraice מִצְרַיִם (Mitzráyim), cuius significatio quidem disputatur ("angusta"[4] aut "limes" aut "arx"?[5]).

Divisio administrativa

Aegyptus in viginti novem muhafazas dividitur (inter signa exclusionis sua nomina Arabica):

No. Nomen Area (km²) Incolae (2006) Caput
1 Alexandria (الإسكندرية) 2679 4 110 015 Alexandria Magna (الإسكندرية)
2 Syene (أسوان) 679 1 184 432 Syene (أسوان)
3 Lycopolitana (أسيوط) 25 926 3 441 597 Lycopolis (أسيوط)
4 Buhaira (البحيرة) 10 130 4 737 129 Hermopolis Parva (دمنهور)
5 Benisuefia (بني سويف) 1322 2 290 527 Benisuefia (بني سويف)
6 Cairus (القاهرة) 214 7 786 640 Cairus (القاهرة)
7 Dacahlia (الدقهلية) 3471 4 985 187 Mansura (المنصورة)
8 Damietta (دمياط) 589 1 092 316 Damietta (دمياط)
9 Crocodilopolitana (الفيوم) 1827 2 512 792 Crocodilopolis (الفيوم)
10 Gharbia (الغربية) 1942 4 010 298 Tanta (طنطا)
11 Giza (الجيزة) 85 153 6 272 571 Giza (الجيزة)
12 Ismaelia (الإسماعيلية) 1442 942 832 Ismaelia (الإسماعيلية)
13 Cafresaechum (كفر الشيخ) 3437 2 618 111 Cafresaechum (كفر الشيخ)
14 Paraetonia (مطروح) 212 112 322 341 Paraetonium (مرسى مطروح)
15 Thmone (المنيا) 32 279 4 179 309 Thmone (المنيا)
16 Monufia (المنوفية) 1532 3 270 404 Sibinelcomum (شبين الكوم)
17 Vallis Nova (الوادى الجديد) 376 ,505 187 256 Charga (الخارجة)
18 Sinai Septentrionalis (شمال سيناء) 27 574 339 752 Rhinocolura (العريش)
19 Portus Saidensis (بورسعيد) 72 570 768 Portus Saidensis (بورسعيد)
20 Qualiubia (القليوبية) 1001 4 237 003 Athribis (بنها)
21 Quena (قنا) 1851 3 001 494 Quena (قنا)
22 Mare Rubrum (البحر الأحمر) 203 685 288 233 Hurghada (الغردقة)
23 Muhafaza Orientalis (الشرقيّة) 4180 5 340 058 Bubastis (الزقازيق)
24 Sohagum (سوهاج) 1547 3 746 377 Sohagum (سوهاج)
25 Sinai Australis (جنوب سيناء) 33 140 149 335 Raithu (الطور)
26 Suesia (السويس) 17 840 510 935 Suesia (السويس)
27 Thebae (الأقصر) 55 451 318 Thebae (الأقصر)
28 As-Sadis min Uktubar ( ‏محافظة السادس من أكتوبر ) As-Sadis min Uktubar ( ‏محافظة السادس من أكتوبر )
29 Helwan (‏محافظة حلوان) Helwan (‏محافظة حلوان)

Historia

Eg-map
Tabula Aegypti Anglice
Vide etiam Aegyptus antiqua; Aegyptus (satrapia); Aegyptus (provincia Romana)

Aegyptus antiqua circa annum 3150 a.C.n. Aegypto Superiore ac Inferiore a primo pharaone iunctis nata est. Ex tunc Aegyptus a pluribus domibus regiis per fere tria milia annorum regebebatur, donec ultima domus indigena a Persis anno 341 a.C.n. capta est. Tria regna spatiis temporis minoris stabilitatis (interregnis) interiectis distinguuntur: Regnum Vetus Aetatis Aeneae ineuntis, Regnum Medium Aetatis Aeneae mediae et Regnum Novum Aetatis Aeneae exeuntis. Aegyptus summum potestatis fastigium Regno novo Rhamses II regnante nacta est, tardo occasu sequente.

Incrementum civilizationis Aegyptiae partim ex eo emanavit, quod incolae constantiam divitiasque annuae Nili inundationis canalibus, molibus, irrigationibus hunc in finem adaptaverunt, ut abundatia frumenti gigneretur, qua res oeconomicae, artes, milites floruerunt. Prima signa veterrimi modi quo Lingua Aegyptia scripta est (hieroglyphica Aegyptia) inventa sunt, administratio instaurata est, qua opus commune in aedificiis erigendis et agris colendis possibile factum est, una religione a sacerdotibus temperata et uno pharaone regnante Aegyptus coniuncta erat.

Maler der Grabkammer des Ramose 002
Pictura ex tumulo Ramose gubernatoris Thebarum in Deir el-Madinah (circa annum 1411-1375 a.C.n.

Ultimis regni saeculis a dominis exteris se subsequentibus (inter quos et Persis) subacta est. Alexandro Magno mortuo Ptolemaeus Soter, unus e legatis Alexandri, se regem Aegypti fecit. Domus Ptolemaeorum (sive Lagidarum) Aegyptum usque ad annum 30 a.C.n. regebat, quo anno provincia Romana facta est. Antiquitate Posteriore ad Imperium Romanum Orientale pertinebat et paulatim religione Christiana perfusa monachesimum sive vitam religiosam genuit.

Arabes fuerunt, qui Islamismum et linguam Arabicam saeculo septimo introduxerunt, Aegyptum Arabicam civitatem facientes. Arabici gubernatores a calipha lecti per sex saecula dominium servaverunt. Militaris grex, Mamluci, imperium adsecuti sunt circiter annum 1250, qui et post Aegyptum ab Ottomannidis Turcis anno 1517 captam primatum in Aegypto administrando obtinebant.

Canale Suesiensi anno 1869 inaugurata Aegyptus maritimae transvectionis praecipuus locus facta, sed etiam aere alieno oppressa est. Clare ad pecuniarias conlocationes protegendas Britanniarum Regnum Aegyptiae gubernationis dominium anno 1882 cepit, quamvis Aegyptus nomine usque ad annum 1914 ad Imperium Ottomanicum pertineret.

Seditione commota regimen Britannicum die 28 Februarii 1922 Aegypti libertatem proclamavit, continuata vis Britannica autem pluries tumultus incitabat. Re vera summum imperium Aegyptus demum post primum bellum mundanum consecuta est. Anno 1952 Faruq regno motus, anno 1953 Res Publica promulgata est.

Anno 1954 Gamal Abdel Nasser potestatem assecutus Canalem Suesiensem pro republica cepit, quod discrimen Suesiense anni 1965 genuit. Die 23 Decembris 1956 milites Franciae et Britanniae Aegyptum et Portum Said nuper occupatum Unione Sovietica petente reliquerunt. Inter annos 1958 et 1961 Aegyptus cum Syria in Res Publica Arabica Foederata rite iuncta est.

Praesides Aegypti

Ab anno 1952, quattuor sunt Aegypti praesides:

Anwar Sadat cropped

Anwar El Sadat, praeses Aegypti, anno 1980

Hosni Mubarak - Official Photo

Hosni Mubarak, usque ad mensem Ianuarium anni 2011 praeses Aegypti, anno 2003

Geographia

Egypt Nil3
Nili ripa in Aegypto Superiore

Regiones

Discernuntur generatim quattuor regiones, Aegyptus Inferior, Aegyptus Medius, Aegyptus Superior, et Nubia.

Natura ac situs Aegypti singulari indole est: civitatum Arabicarum incultissima est; 90 centesimae incolarum fertilis terrae fasciam Nilum circumdantem (cuius maxima amplitudo prope Crocodilopolem est 24 km, media 10 km, saepe autem tantum pauca centum metra efficit) incolunt. Reliqua terrae vasta et desera sunt.

  • Nilus Aegyptum paucis chiliometris a Wadi Halfa in septentrionem versus intrat, urbe Sudaniensi tota nova aedificata, postquam situs pristinus aquis Lacus Nasser submersus est. Propter huius lacus molem (molis Syenensis) Nilus non iam per cataractas, sed per lacum 320 km influit. Infra Syenen prospectus planior fit et planities culta usque ad 20 km delatur. Delta Nili maxima est mundi oasis.
  • Deserta occidentalia, Libyca, aream 700 000 km2 comprehendunt, i.e. fere e tribus duas partes Aegypti. Montes Gilf Kebir altitudine media 1000 metrorum surgit in planitie saxis plena, quae a Mari Mediterraneo usque ad limitem Sudaniensem patet. Immensum "mare arenosum", quod dicitur, per 72 000 km2 extenditur inter Gilf Kebir et oasin Ammonium. Non sunt flumina, sed quaedam oases, quarum illustrissimae sunt Ammonium ab antiquitate habitatum et ob templum Ammonis notum et Crocodilopolis.
  • Deserta orientalia circiter 220 000 km2 patentia sunt admodum montuosa, sed omnino oasibus carent. Non sunt loci inhabitati paucis vicis ad Mare Rubrum sitis exceptis. Tamen haec loca deserta Aegypto maximi momenti sunt ob opes naturales ibi suppeditantes, imprimis oleum.
  • Ultra Canalem Suesiensem Sinai paeninsula patet, Arabicorum desertorum extensio, ubi surgit Mons Sinai altitudine 2642 metrorum.

Urbes praecipuae

Alexandria 2122972
Despectus in litus Alexandriae

Praeter Cairum (القاهرة) caput, praecipuae Aegypti urbes sunt:

  • Alexandria (الإسكندرية)
  • Syene (أسوان)
  • Lycopolis (أسيوط)
  • Almahalla-Alcubra (المحلة الكبرى)
  • Giza (لجيزة)
  • Hurghada (الغردقة)
  • Mansura (المنصورة)
  • Thebae (الأقصر)
  • Carnacum (الكرنك)
  • Ambo vel Ombi (كوم أمبو)
  • Portus Safaga (سفاجا)
  • Portus Saidensis (بورسعيد)
  • Sarmasaechum (شرم الشيخ)
  • Subralchaema (شبرا الخيمة)
  • Suesia (السويس)
  • Bubastis (الزقازيق)

Clima

WhiteD1
Farafra, deserta alba

Aegyptus intra aridam Africae Septentrionalis regionem sita est, quae minima praecipitatione magnisque temperaturae mutationibus sive die ac nocte sive anni temporibus notabilis est. Solum litus septentrionale cum Delta Nili Climate mediterraneo affectum inter 100 et 200 mm pluviae accipit. A Cairo in meridiem versus autem rarissimo pluit: Cum Alexandria Magna, cui urbi Aegyptiae est maxima imbris quantitas, quotannis circiter 190 mm accipiat, Syene tantum circiter 10 mm quoque quinto anno.

Tamen Aegyptus Superior Mole Syenitica constructa umidior facta est: Antea pluvia tam raro pervenit, ut omen, generatim funestum, incolarum oculis appareret.

Diurnae temperaturae maximae mense Ianuario inter 20 °C (Portus Said, Cairus) et 24 °C (Syene) oscillant, noctes interdum valde refrigerantur. Mense Iulio interdiu temperaturae 31 °C (Portus Said), 35 °C (Cairus) et 41 °C (Syene) assequuntur, quae autem ob humilem relativum aeris umorem (circiter 30 % aestate) facile tolerari possunt. A mense Martio usque ad Iunium ventus siccus calidusque nomine Chamsin ((Arabice: خمسين 'quinquaginta') vehementer a meridie veniens Aegyptum creberrime perflat arenam pulveremque secum ferens. Usque ad velocitatem 150 km/h accrescens folia arboribus evellit et caelum russum facit; aer pulvere oneratur, qui respirationem opprimit. Per hos quinquaginta dies (unde ventus nomen trahit), Aegyptus aliquas caeli intemperies vehementes patitur, quae apud antiquos a deo Sethe repraesentatae sunt.

In litore Maris Rubri clima temperantius est aestatibus minus calidis (circa 35 °C) et hiemibus mitibus (etiam noctu raro sub 10 °C).

Quinque regiones climaticae distinguuntur:

  • Litus Mediterraneum et Delta Nili, miti hieme (interdiu 17–20 °C, nocte 8–11 °C) ac calida aestate (interdiu 28–32 °C, nocte 19–24 °C). Praeterea pluvia, quae maxima hieme praecipitat, admodum copiosa est (usque ad 200 mm).
  • Inferior Nili vallis, quae fere a Cairo usque ad Asyut patet, item miti hieme gaudet, nocte autem temperaturae ulterius minuuntur (4–9 °C), aestates calidiores sunt (34–37 °C; interdum usque ad 48 °C surgunt), pluvia per totum annum rarissima praecipitat (5-30 mm).
  • Clima superioris Nili vallis idem est ac in desertis ac oasibus ab oriente occidenteque sitis: Hiems est mitis (interdiu 19–22 °C, nocte 5–10 °C), aestas longa (a mense Aprili usque ad mensem Octobrem exeuntem), calida ac sicca. Temperaturae mediae aestivales 38–42 °C assequuntur, noctu 22–26 °C.
  • Litora Maris Rubri miti vel etiam calida hieme gaudent (raro minus quam 20 °C interdiu, nocte 10–13 °C), aestas est calidissima pluvia deficiente (interdiu 34–38 °C, nocte non minus quam 25 °C).
  • In monte Sinai hiems gelida est (12–15 °C interdiu, 0–5 °C nocte), aestas tamen calida (interdiu plerumque 32 °C, nocte 15–18 °C). Regioni sunt 1–3 pluviae dies quotannis.

Flora et Fauna

Vegetatio naturalis ob minimas praecipitationes ac plurimam in valle Nili agriculturam valde circumscripta est. Deserta vegetatione paene omnino carent, rarae crescunt tamarices, acaciae et vepres, in regionibus semiaridis etiam gramineae; ripae Nili acaciis, phoenicibus, Ficis sycomoris, Ceratoniis siliquis et casuarinis introductis consitae sunt. Deltae Nili propriae sunt Diospyros lotus, bambuseae et arundo. Mangle in Sinai meridiana invenitur.

Fauna Aegypti ex circiter 430 speciebus avium et centuriis mammalium constat, inter quae sunt dromedarii, asini, gazellae. Exstat etiam extraordinaria magnorum mammalium varietas (leopardi, oryces, hyaenae, caracales), hodie quidem propter venationem ferme exstincta. Praeterea triginta quattuor serpentium species sunt, ad hoc scorpiones et aliqui crocodyli apud Syenen viventes.

Demographia

WikiProjectFinal
Spissitudo et diffusio incolarum Aegypti

Secundum censum anni 2006[6] Aegypto erant 76 699 427 incolae, quorum maxima pars in ripa Nili ac in delta eius (1500 incolarum/km²) in unum conlata est. Anno 2012 Aegyptios arbitrantur ad 80 milliones.[7]

Incolae

Egypt demography
Demographia Aegypti, tabula ab Organizatione Alimentaria et Agriculturali (FAO) anno 2005 prolata; numerus incolarum milibus datus.

Maxima incolarum pars—circiter 91 centesimae—progenies est antiquorum Aegyptiorum. Immigratione ac confusione affecti paulatim a propria lingua Aegyptia ad linguam culturamque Arabicam transierunt. Progenies mera "Fallachi" habentur, agri cultores sedem stabilem habentes, et Copti, qui praecipue in Aegypto Superiore et in urbibus habitant.[8]

Praeterea sunt fere 70 000 Beduini Arabes, qui nomades in Sinai paeninsula et in desertis orientalibus vivunt. In Aegypto meridiana fere 140 000 Nubiorum habitant; multi eorum, quibus ob constructionem Molis Syeniticae patria reliquenda erat, in urbe Ombi collocati sunt. In desertis Libycis olim gentes Mazicani vixerunt, quorum pauci, qui lingua Siwi loquuntur, adhuc in oasi Ammonio habitant. In desertis orientalibus sunt turmae minores gentis Begiae, quarum plurimae nomades, Domi imprimis in delta Nili et in oasi Crocodilopoli, praeterea in Cairo urbe habitant.

Aegypto iam ab antiquitate magnae communitates Iudaicae et Graecae erant, postea etiam Armeni, Italiani, Britannici et alii ibi sedes collocaverunt. Quorum plerique tempore coloniali peracto post annum 1954 terram reliquerunt sive relinquere coacti sunt. His diebus Aegyptus hospitio est numerosis fugitivis (numero fer 90 000), praecipue Palaestiniensibus et Sudaniensibus.

Educatio

LibraryAlexandria1-Omar
Bibliotheca Alexandrina hodierna prope locum erecta, ubi antiqua bibliotheca Alexandrina olim erat.

Gradus alphabetizationis in Aegypto hodierna, quae maxime disputatur, secundum relationem ab Argentaria Mundana editam[9] est 71% (anno 2005) 59% feminarum et 83% virorum comprehendens.

Structura scholaris, tota Aegypto uniformis et a ministerio educationis recta, tripartita est:

  • Educatio fundamentalis (Arabice التعليم الأساسى, al-Taʿaleem al-Asassī)
    • Gradus primarius
    • Gradus praeparatorius
  • Educatio secundaria (Arabice التعليم الثانوى, al-Taʿaleem al-Thanawī)
  • Educatio post-secundaria (Arabice التعليم الجامعى, al-Taʿaleem al-Gammeʿī)

Ex quo lex anni 1981, quae societatem gradus primarii et gratuitam et obligantem fecerat, in gradum praeparatorium extensa est, gradus primarius et secundarius titulo "educatio fundamentalis" (ab anno 6 ad 14) coniuncti sunt. Educatio hunc gradum transcendens ab indole discipulorum pendet.

Nuper fundamentalis secundariaeque educationis indices refecti sunt. Circa 93 centesimas puerorum scholam primariam intrant, quorum circiter quadrans eam sex annos postea relinquit; annis 1994 et 1995, 87 centesimae scholam primariam intraverant, quorum dimidium scholam sex annis post reliquerant.[10]

Sunt 20 000 primariae et secundariae scholae cum decem milionibus studentium, tredecim universitates cum amplius 500 000 studentium et sexaginta septem collegia magistris educandis.[10] Illustrissimae universitates sunt Universitas Cairensis (100 000 studentium), Universitas Alexandrina et Universitas Alazharensis, quae est una e principalibus Islamicae disciplinae sedium.

Religio

In Aegypto sunt duo institutiones religiosae maiores, Ecclesia Orthodoxa Coptorum saeculo primo, ut traditio vult, a Marco evangelista condita, et universitas Al-Azhar circa annum 970 madrasa condita.

Religio Islamica

Cairo mosques
Quaedam antiquae meschitae Cairi, quae urbs ob plurimas turres (Arabice minaretum) et "urbs mille minaretorum" appellatur.

Religio in Aegypto multas vel omnes vitae partes permeat lege fulta. Aegyptus praecipue est Musulmana. De numero fidelium variarum religionum in Aegypto vehemens controversia est. Circiter 90% incolarum Musulmani habentur[11][12][13], quorum maxima pars sunt Sunnitae. Multi Musulmani Aegyptii etiam ordines Sufianos sequuntur[14], minor pars ad sectam Siiticam pertinet. Religio Islamica saeculo septimo pervenit; mox Aegyptus locus medius mundi Islamici facta est. Anwar El Sadat praeside religio Islamica publica et canon legis Islamicae ("Sharia") fons legis prinicipalis facta est.[15]

Religio Christiana

Monastry3
Milliones Aegyptiorum sunt fideles Ecclesiae Orthodoxae Coptorum.

Christiani haud spernenda incolarum Aegypti pars sunt, quae inter 5 centesimas et 10 centesimas efficit.[16][17][18] Cum magistratus Aegyptii numerum Christianorum quam minimum indicent, fontes Coptici 14 centesimas ad 20 centesimas Aegyptiorum Christianos esse affirmant.[10] Christianorum plerique ad Ecclesiam Orthodoxam Coptorum pertinent, alii ad Ecclesiam Catholicam Coptorum, ad Ecclesiam Evangelicam Aegypti aut ad alias denominatines Protestantes.

Copti variis modis discriminationem patiuntur sive lege sive numero magistratuum, militum ordinis superioris, vigilum. Ut ecclesias reficiant, nedum novas aedificent, plerumque prohibentur. Praeterea usque in hunc diem vi incendiisque vexantur.

Aliae religiones

Aegyptus solas tres religiones agnoscit: Islam, religionem Christianam et Iudaicam. Maxima Iudaeorum pars, quamquam plurimi Iudaei ab antiquitate in Aegypto habitabant, post annum 1948 terra expulsi sunt. Aliae fides, quibus Aegyptii adhaerent, sicut Bahaismus, a civitate agnitae non sunt. Asseclae earum aut fidem dissimulare coacti sunt aut iis "documentum identificationis", quod dicitur, negatum est. Decretum tribunalis supremi anni 2008 permittit ut asseclae religionum non agnitarum documentum identificationis accipiant religione non dicta.[19]

Linguae Aegypti

Linguae Aegypti
Lingua publica Literaria Arabica
Praecipua nativa lingua Lingua Arabica Aegyptia (مصري)
Allophylicae linguae Lingua Sivica, Nobiinica, Cenuzidongolica, Bejica, Domarica
Principales immigrantes linguae Graeca, Armenica
Principales alienae linguae Anglica, Francogallica

In Aegypto multae linguae sunt, sed lingua Arabica Aegyptia (مصري) maxime in usu est. Lingua Coptica, ultima indigenae linguae Aegyptiae statione, Ecclesia Orthodoxa Coptorum utitur.

Lingua publica

Aegyptia lingua publica est Normativa Arabica, qua pleraque scripta media utuntur. Lingua Arabica Aegyptia cotidianus est sermo. Incolae etiam Anglica Francogallicaque amplie loquuntur, et eis in negotiis et educatis circulis utuntur.

Aegyptiae linguae

Linguae Aegyptiae, etiam Coptaegyptiae nominatae, separatum familiae linguarum Afrasiaticarum ramum efficiunt. Aegyptia lingua inter primas linguas scriptas ex hieroglyphicis inscriptionibus in monumentis et papyri foliis conservatis scitur. Lingua Coptica, ultima Aegyptiae linguae stirps, adhuc hodie liturgica Ecclesiae Orthodoxae Coptorum lingua est.

Koine dialectus linguae Graecae a tempore hellenistico Alexandriae magni ponderis fuit, qua philosophi et homines docti usi sunt, ut etiam scholastici Arabici ei studuerunt.

Lingua Arabica

Lingua Arabica Aegyptum saeculo septimo invasit, cuius dialectus Aegyptia cotidianus Aegyptiorum sermo factus est. Haec varietas Arabica etiam aliis in regionibus (in Medio Oriente et Africa septentrionali) late intelligitur, probabiliter propter Aegyptiae cinematographiae pondus in mundo Arabophono.

Dialectos Arabica Beduinorum, qui praesertim in paeninsula Sinai inveniuntur, sicut ubique mundi Arabici, a dialectis urbanis distinguitur. Arabica Sudanica multi homines loquuntur, qui ex Sudania in Aegyptum fugerunt.

Linguae Libycae

Linguarum Libycarum ramus maxime orientalis lingua Sivica repraesentatur, qua circiter 5000 hominum in oasi nomine Ammonio loquuntur.

Nubiae linguae

In superiore Nili valle, circum Ombum et Syenen, circiter 300 000 Nubiophonorum generatim Nobiinice loquuntur, sed sunt etiam, qui Cenuzidongolice loquuntur.

Aliae linguae

Egyptian musicians
Populares Aegypti musici ex Ombo.

Circiter 77 000 Begiace loquentium Orientalem Solitudinem et Maris Rubri litus habitant.

Circa 234 000 Domorum, qui in urbibus Cairo et Thebis agglomerantur, (anno 2004) Domarice loquuntur, quae est linguae Indoeuropaeae Zingaricae propinqua.

Circiter 42 000 (2004) Hellenophonorum Alexandriae, et similis numerus Armenice loquentium praecipue Cairi habitat.

Oeconomia

Civitas graves oeconomicas difficultates transit. Quondam praecipue agraria, Aegyptus his diebus alios et diversos sibi quaestus constituere studet sicut periegesem aut industriam. Praecipui socii oeconomici Aegypti sunt Civitates Foederatae Americae, Unio Europaea, et Iaponia. Principales Aegypti opes sive quaestus sunt petroleum, metalla, periegesis et agricultura, praesertim xylon.

Anno 2006, Argentaria Mundana hanc classificationem de primis Afris civitatibus proposuit:

Civitas PDG
Africa Australisdiver 255.0 miliones dollariorum (CFA)
Algerium 114.7 miliones dollariorum (CFA)
Nigeria 114.7 miliones dollariorum (CFA)
Aegyptus 107.5 miliones dollariorum (CFA)
Fons: Argentaria Mundana[20]

Commercium

In re commerci, res quae ex Aegypto exportantur aut in Aegyptum importantur in his tabellis videri possunt:[21]

Egypt Exports 2

Res ex Aegypto exportatae

Egypt Imports

Res in Aegyptum importatae

Gradus in indicibus internationalibus

Organizatio Index Gradus
Institutum rebus oeconomicis pacique fovendum
(Institute for Economics and Peace)
Universus Pacis Index
Global Peace Index
54 ex 144[22]
Consociatio Nationum Index Evolutionis Humanae 113 ex 187
Perspicuitas internationalis
(Transparency International)
Index peculatus percepti
(Corruption Perceptions Index)
89 ex 178[23]
Forum Mundi Oeconomicum Libellus internationalis de facultate competendi in oeconomicis
(Global Competitiveness Report)
94 ex 142[24]

Notae

  1. Rosalie, David (1997). Pyramid Builders of Ancient Egypt: A Modern Investigation of Pharaoh's Workforce. Routledge. p. 18 .
  2. "A Brief History of Alchemy". University of Bristol School of Chemistry .
  3. Breasted, James Henry; Peter A. Piccione (2001). Ancient Records of Egypt. University of Illinois Press. pp. 76;40. ISBN 9780252069758 .
  4. Biblical Hebrew E-Magazine. January, 2005.
  5. Wilhelm Gesenius: Hebräisches und Aramäisches Handwörterbuch über das Alte Testament, Berolini et al. 1915 = 1962 (17. ed.), p. 454 ad vocem.
  6. Officium publicum statisticum, incl. 3 901 396 Aegyptii in exteris
  7. Aerarium Monetarium Internationale
  8. CIA World Fact Book
  9. World Bank, EdStats database
  10. 10.0 10.1 10.2 Warning icon.svg Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)
  11. Background Note: Egypt". United States Department of State Bureau of Near Eastern Affairs. Die 10 Novembris 2010.
  12. "Mapping The Global Muslim Population"
  13. Aegyptus in: "The World Factbook (CIA)
  14. [Hoffman, Valerie J. Sufism, Mystics, and Saints in Modern Egypt. University of South Carolina Press, 1995.
  15. Aegyptus in: Berkley Center for Religion, Peace, and World Affairs.
  16. Background Note: Egypt". United States Department of State Bureau of Near Eastern Affairs. Die 10 Novembris 2010.
  17. "Mapping The Global Muslim Population"
  18. Aegyptus in: "The World Factbook (CIA)
  19. "Egypt, International Religious Freedom Report 2008". Bureau of Democracy, Human Rights, and Labor. Die 19 Septembris anno 2008.]
  20. http://siteresources.worldbank.org/DATASTATISTICS/Resources/GDP.pdf
  21. MIT/Harvard Atlas of Economic Complexity
  22. "Vision of Humanity". Vision of Humanity 
  23. CPI anno 2010
  24. Index anni 2011-12

Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aegyptum spectant.
18 Iunii

18 Iunii dies 169ª anni est (170ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 196 dies manent.

202 a.C.n.

Annus 202 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

55 a.C.n.

Annus 55 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Aegyptus (provincia Romana)

Aegyptus fuit provincia Romana, anno 30 a.C.n. condita.

Provincia maximi momenti erat imperio Romano utpote cum provincia tributuaria una cum Africa maximam partem eius frumenti pro tributo exportaverit quo civitati Romanae opus erat. Itaque magni monenti imperatoribus Romanis fuit neque senatoribus licuit eam adire sine permissione imperatoris.

Aegyptus antiqua

Aegyptus antiqua fuit antiqua Africae civilizatio in septentrione et oriente continentis regione sita, in unum secundum ripas inferiores fluminis Nili collata, in terra quae nunc est Aegyptus, civitas hodierna. Civilizatio Aegyptia circa 3150 a.C.n. secundum chronologiam Aegyptiam coaluit, Aegypto superiore et inferiore sub primo pharaone civilitate coniunctis. Historia Aegypti antiquae in serie regnorum constantium facta est, a temporibus inconstantiae interregna appellandis separatorum: in Regno Vetere aetatis aeneae ineuntis, Regno Medio aetatis aeneae mediae, Regno Novo aetatis aeneae exeuntis. Aegyptus culmen potestatis per Regnum Novum attigit, tempore Ramessidarum, postquam lentam coepit deminutionem. Terra a continuatione potestatum externarum, inter quas Libya, Nubia, Assyria, Babylonia, Imperium Achaemenidarum, et Macedonia, tertio interregno et aevo recentiori invasa vel superata est. Alexandro Magno morte, Ptolemaeus Soter, unus ex eius legatis, se ut novus Aegypti rector instituit; domus Ptolemaica deinde civitati temperavit usque ad 30 a.C.n., cum ab Imperio Romano victa, provincia Romana facta est.Multos deos venerabantur Aegyptii antiqui; rex, quem humanam Hori dei incarnationem esse putabant, pharao appellabatur. Regnum anno 31 a.C.n., vero iam Imperio Romano subiectum, post pugnam Actiacam, interiit.

Africa Septentrionalis

Africa Septentrionalis est septentrionalissima continentis Africanae regio, a Sahara ad Africam Subsaharanam coniuncta. In civilitate orbis terrarum, definitio regionis a Consociatione Nationum promulgata septem comprehendit civitates vel territoria, quae sunt Algeria, Aegyptus, Libya, Marocum, Sudania, Tunesia, Sahara Occidentalis. Algeria, Marocum, Tunesia, Libya, et saepe Mauritania una Maghreb (vel Maghrib) constituunt, atque Aegyptus et Sudania Valles Nili una appellantur. Aegyptus est civitas transcontinentalis ob Paeninsulam Sinaiticam, quae in Asiam patere usitate habetur. Africa Septentrionalis etiam comprehendit Ceutam et Melillam, possessiones Hispanicas, exclavia perparva vel insulas ante litora Maroci iacentis. Canariae Insulae et Insulae Materiae Portugallicae, in Oceano Atlantico Septentrionali ad boreorientem continentis Africani sitae, aliquando in regione comprehenduntur.Distinctio Africae Septentrionalis multarumque terrarum Africae Subsaharanae magni momenti in historia et oecologia est, quia Sahara est naturale septum geographicum, quod culturas septentrionalis a magnis continentis partibus separavit. Cum civilizationes maritimae Phoeniciorum, Graecorum, Romanorum, aliorumque populorum communicationem et migrationem trans Mare Mediterraneum adiuvarent, culturae Africae Septentrionalis artius ad Asia meridioccidentem et Europam quam ad African Subsaharanam coniungebantur. Cultura Islamica in regione magni momenti est, et Africa Septentrionalis, cum Somalia, Gibuto, et Oriente Medio, etiam est pars Mundi Arabici.

Nonnulli eruditi dicunt Africam Septentrionalem, non Africam Orientalem vel Africam Austrinam, fuisse domum hodiernorum Hominum sapientium qui primum ex continente emigraverunt.

Alexandria

Alexandria vel Alexandrea (Arabice الإسكندرية al-Iskandariyya) est urbs Aegypti 4'317'398 civium (anno 2009) et inter orbis terrarum urbes praecipuas.

Asia occidentalis

Asia occidentalis (vel Oriens Medius, vel Oriens Proximus) est regio politica et culturae in Africa boreali et Asia Minore sine finibus claris. Aliae nationes alias fines eius regionis definiunt. Haec regio est "oriens" respectu Europaeorum Americanorumque.

Ex Oriente Medio, tres religiones mundi maximi momenti, Christiana, Islamica, et Iudaica partae sunt. Non est index perfectus vel plenus, sed stylo Anglico et plurium aliarum nationum nationes quae feruntur partem esse Orientis Medii sunt Aegyptus, Arabia Saudiana, Baharina, Cuvaitum, Iemenia, Irania, Iracia, Israel, Iordania, Libanus, Omania, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio, Quataria, Syria, et Turcia. Nonnumquam, sed minus saepe hodie, Aethiopia, Algeria, Libya, et Tunisia etiam feruntur in Orienti Medio esse.

Germani autem illam regionem orientem medium vocant, vel vocaverunt si nunc exemplum Anglicum sequuntur, quae terras Bangladesham, Butaniam, Indiam, Insulas Maledivas, Nepaliam, Pakistaniam, Tabrobanem complectitur. Nonnumquam etiam Iraniam huic regioni adnumerant.

Claudius Ptolemaeus

Claudius Ptolemaeus, Graece Κλαύδιος Πτολεμαῖος, vulgo Ptolemaeus, fuit mathematicus, geographus, astronomus atque astrologus Graecus, qui saeculo II Alexandriae vixit. Maxime innotuit operibus quae sunt Syntaxis mathematica sive Almagestum, Geographia, et Apotelesmatika ( Ἀποτελεσματικά) sive Quadripartitum, quae non solum in Europa sed etiam in Arabia nota sunt.

Apud Bibliothecam Alexandrinam versatus est inter annos c. 127 et 145. Praeter astronomiam etiam astrologiae, arti illis temporibus legitimae, operam dedit.

Foedus Arabicum

Foedus Arabicum (الجامعة العربية al-Jāmiʻa al-ʻArabiyya), plenius Foedus Civitatum Arabicarum (جامعة الدول العربية Jāmiʻat ad-Duwal al-ʻArabiyya), est regionalis civitatum Arabicarum societas in Asia Meridionali et Occidentali, Africa Septentrionali, et Africa Septentrionali et Orientali. Constituta est Cairi die 22 Martii 1945 cum sex sociis: Aegyptus, Arabia Saudiana, Iraquia, Libanus, Syria, et Transiordania (renominata Iordania post 1946). Iemenia foedus inivit die 5 Maii 1945. Foedus Arabicum nunc habet viginti duos socios. Principalis foederis causa est "facere artiores coniunctiones inter civitates socios et componere conlaborationem inter eas, tueri earum libertatem et dominatum, et communiter considerare res et negotia civitatum Arabicarum."

Gedda

Gedda seu Gida (Arabice جدة‎‎ Jidda) est urbs in Arabia Saudiana sita, maxima provinciae Meccae, circiter 3 960 000 incolarum habens.

Israël

Civitas Israël (Hebraice מְדִינַת יִשְׂרָאֵל Medīnat Yisrā'el ; Arabice دَوْلَة إِسْرَائِيل Dawlat Isrāʼīl), breviter Israël, est respublica parlamentaria in Medio Oriente sub Maris Mediterranei litore sita, diversarum intra parvam suam aream geographicarum proprietatum. A septentrionibus Libanum et Syriam attingit, ab oriente Iordaniam et Ripam Occidentalem, a meridie Aegyptum et Sectorem Gazensem. est. Suis legibus definitus "Civitas Iudaica et Democratica", Israël est sola in orbe terrarum civitas ubi Iudaei aliis gentibus praevalent.

Libya

Libya (Arabice: ليبيا) est civitas sui iuris in Africa sita 6 461 454 incolarum (anno 2011), ex antiquis regionibus Cyrenaica et Tripolitania constans. Caput Tripolis est.

Pharao

Pharao (Graece Φαραώ, Hebraice פַּרְעֹה) est appellatio permultis hodiernis disceptationibus de rectoribus Aegypti antiquae omnium temporum adhibita. Appellatio in vocabulis Aegyptiis pr-`ɜ (aliquando pr-aa descriptis) 'magna domus' oritur, quae palatium regale describunt. Appellatio pharaonis pro rege per Regnum Novum adhiberi coepit, diserte per medium domum regnantem duodevicensimam, regem ipsum per metonymiam indicans.Apud fontes classicos, vocabulum inveniri non solet sed rex potius, sed Bibliia Sacris in Latinam conversis, vocabulum Hebraicum פרעה coepit in usu fieri.

Ptolemaei

Ptolemaei, Ptolemaidae (-arum m.) vel Lagidae (-arum m.) (Graece: Πτολεμαῖοι,

Πτολεμαίδαι, Λαγίδαι) fuerunt domus regnatrix Aegypti (305-30 a.C.n.). Nomen traxerunt a Ptolemaeo, uno e diadochis qui Alexandro Magno mortuo sibi regnum Aegyptum adscivit, aut a Lago Ptolemaei patre.

Sudania

Sudania, plenius res publica Sudanensis seu Sudaniensis est civitas sui iuris in Africa, cui 27 420 000 incolae sunt. Fines Sudaniae boreales nomine Latino classico Nubia cognoscuntur. Urbs capitalis est Khartum. Finitimae civitates sunt Aegyptus, Sudania Australis, Erythraea, Aethiopia, Kenia, Uganda, Respublica Democratica Congensis, Tzadia, Libya. Nilus, longissimum orbis terrarum flumen, terram Sudaniensem in latera orientalia et occidentalia dividit.

Thebae (Aegyptus)

Thebae (Lingua Aegyptia Waset sive Niut vel Niut-reset) fuit urbs Aegypti antiquae ad Nilum sita in Aegypto superiore, quam Homerus in Iliade Thebas centum portaroum appellavit; saeculo undevicesimo exeunte, antequam effossiones coeperunt, in utraque Nili ripa nihil nisi ruinae fuerunt. Hodie in parte Thebarum orientalium est locus periegeseos medius Aegypti, urbs Luxor. Anno 1979 Thebae UNESCO Mundi Hereditas declarata est.A Graecis urbs Θῆβαι appellabatur, sed etiam nomen Διὸς Πόλις Μεγάλη ('Iovis urbs magna') in usu erat, unde Latine Thebae sive Diospolis Magna deductae sunt. Urbs Thebarum in utraque Nili ripa patebat et in Thebas orientales ac occidentales divisa erat.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.