1916

Annus 1916 e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 1 · millennium 2 · millennium 3
Saecula: saeculum 19 · saeculum 20 · saeculum 21
Anni: (1910) · 1911 · 1912 · 1913 · 1914 · 1915 · 1916 · 1917 · 1918 · 1919 · 1920 · (1921)

1916 = MCMXVI. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 1916 legas, vide 1916 (numerus).

Eventa

Mense Ianuario

Mense Februario

  • 2 Februarii - In Russia imperator Nicolaus II (imperator Russiae) praesidem ministrorum Ioannem Goremykin dimisit, quod cum factionibus parlamenti, quod "Duma" nominabatur, collaborare non potuit. Ei Boris Stürmer successit.
  • 6 Februarii - Milites Germaniae Cameroniam reliquerunt, postquam maxima pars huius coloniae a Britannis expugnata est.
  • 21 Februarii - Exercitus Germaniae impetus contra Franciam apud Verodunum coepit, quibus per nonnullos menses permulti milites necati sunt. Tamen neuter hoc proelio maximo victor abiit.

Mense Martio

  • 9 Martii - Impericum Germanicum Portugalliae bellum proclamavit. Causa sunt naves Theodiscae, quae a Portugallis captae neque Germaniae restitutae erant.
  • 24 Martii - XVIII sectatores factionis SPD parlamenti Theodisci ("Reichstag") hanc factionem deseruerunt et Carolo Liebknecht secuti sunt (vide supra), quod sententiam factionis de bello gerendo negabant.

Mense Aprili

  • 5 Aprilis - Theobaldus de Bethmann Hollweg, cancellarius Germanicus in parlamento ("Reichstag") explicavit, ad quem finem bellum ducere in animo haberet: Ut Germania fortis et securus sit, ne quis eam aggredi posset.
  • 20 Aprilis
    • Navis submarina Germanica navem civilem Francam "Sussex" in freto Gallico aggressa est. Quamquam navis non submersa est, tamen quinquaginta homines necati sunt et inter eos tres Americani. Praeses CFA statim Germaniam ob hanc rem vituperavit et finem belli submarinis navibus gesti flagitavit, ne Germania et CFA bellum inciperent.
    • Milites Russiae Massiliae appulsi sunt, ut Franciam contra Germaniae exercitum adiuvarent.
  • 24 Aprilis - Eblanae motus Hibernorum contra Britannos coepit. Sed paucis diebus a copiis Britannicis suppressus est.

Mense Maio

  • 10 Maii Germaniae magistratus post impetum in navem "Sussex" (vide: 20 Aprilis) promiserunt, ut submarinae naves Theodiscae naves civiles non nisi monetas submersurae essent. Praeses CFA hunc nuntium salutavit. Periculum belli inter CFA et Germania nunc finitum esse.
  • 15 Maii - Copiae Austro-Hungarici impetum maximum contra Italiam in Tyrolo coeperunt. Initio impetus successit, sed mox finitus est, quod Russia in regionibus orientalibus regni Austro-Hungarico magnum impetum fecit.
  • 27 Maii - Woodrow Wilson, praeses CFA consilia sua de pace facienda promulgavit, quibus aequa iura omnibus ciitatibus et societatem civitatum proposuit. Civitates bellum gerentes haec proposita statim negaverunt.

Mense Iunio

  • 1 Iunii - Apud Iutlandiam classes maximae Germaniae et Britanniae proelium navale coeperunt. Quamquam plus navium Britannicarum amissae sunt, tamen classis Germanica victrix non abiit: Nam ad usque finem belli in portibus mansit, quod naves hostium multo fortiores fuerunt.
  • 11 Iunii - Antonius Salandra, praeses ministrorum Italiae magistratum reliquit, quod exercitus Italicus in Tyrolo ab Austro-Hungaricis militibus victus erat (vide supra).
British wounded Bernafay Wood 19 July 1916
Milites Britannici ad Samaram flumen sauciati die 19 Iulii 2016

Mense Iulio

Mense Augusto

Mense Septembri

Mense Octobri

Mense Novembri

Mense Decembri

Nati

Mense Ianuario

Mense Februario

Mense Martio

Mense Aprili

Mense Maio

Mense Iunio

Mense Iulii

Mense Augusti

Mense Septembri

Mense Octobri

Ignotis diebus

Mortui

Mense Ianuario

Mense Martio

Mense Maio

Mense Iunio

Mense Iulio

Mense Augusto

Mense Septembri

Mense Octobri

Mense Novembri

12 Ianuarii

XII Ianuarii, sive 12 Ianuarii dies decimus est anni gregoriani. 353 (CCCLIII) dies (sive 354 (CCCLIV) annis bisextis) manent.

1993

Annus 1993 e serie paginarum brevium de annis.

1993 = MCMXCIII. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 1993 legas, vide 1993 (numerus).

2003

Annus 2003 e serie paginarum brevium de annis.

2003 = MMIII. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 2003 legas, vide 2003 (numerus).

2005

Annus 2005 e serie paginarum brevium de annis.

2005 = MMV. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 2005 legas, vide 2005 (numerus).

Blair Lee III

Blair Lee III (natus in Silver Spring Terrae Mariae die 19 Maii 1916; ibidem mortuus die 25 Octobris 1985) fuit rerum politicarum peritus Americanus factionis Democraticae, qui inter alia ab anno 1977 usque ad annum 1979 Terrae Mariae gubernator fuit.

Cornelius Mănescu

Cornelius Mănescu (natus in Ploieşti die 8 Februarii 1916; mortuus Bucaresti die 26 Iunii 2000), iuris consulta et oeconomiae peritus, fuit politicorum peritus, negotiorum externorum minister (1961 - 1972) et legatus Dacoromanus. Mănescu Catalán fuit a mense Septembri 1967 usque ad mensem Septembrem 1968 Consociationis Nationum Communis Conventus praeses.

Cyriacules Mauromichales

Cyriacules Mauromichales (Graece Κυριακούλης Μαυρομιχάλης; natus Athenis anno 1850; mortuus ibidem anno 1916) fuit primus minister Graeciae.

Fuit filius Petri Mauromichalis e familia militum et politicorum paeninsulae Mane nativa. Filius eius, Petrus Cyriaculis f. Mauromichales, fuit minister belli Graeciae anno 1946.

Edvinus Burleigh

Edvinus Burleigh (Linnei in Cenomannica natus die 27 Novembris 1843; Augustae in Cenomannica mortuus die 16 Iunii 1916) fuit rerum politicarum peritus Americanus factionis Republicanae, qui inter alia ab anno 1889 usque ad annum 1893 Cenomannicae gubernator fuit. Praeterea Burleigh sive in in Camera Repraesentantum Civitatum Foederatarum munere populi tertii Cenomannicae districti functus est sive postea in Civitatum Foederatarum senatu Cenomannicae legatus fuit.

El Pinell de Brai

El Pinell de Brai (Hispanice: Pinell de Bray usque ad annum 1916 ) est commune Hispanicum in Catalauniae Provincia Tarraconensi situm, cui anno 2011 1133 incolarum sunt.

Ericus Mende

Ericus (Theod.: Erich) Mende (natus 28 Octobris 1916 oppido Großstrehlitz in Silesia, mortuus 6 Maii 1998 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis FDP factionis et postea CDU erat.

Franciscus Iosephus I

Franciscus Iosephus I (natus in Palatio Belli Fontis Vindobonae die 18 Augusti 1830; obiit die 21 Novembris 1916) fuit a die 2 Decembris 1848, cum avunculus eius Ferdinandus I ab imperio se abdicavisset, usque ad mortem imperator Austriae et rex Hungariae et Bohemiae. Uxor fuit Elisabetha Austro-Hungarica. Sepultus est Vindobonae in Caesarea Crypta ad Capuccinos.

Georgius Bassani

Georgius Bassani (Bononiae die 4 Martii 1916 natus; Romae die 13 Aprilis 2000 mortuus) fuit scriptor Italianus natus familia Iudaica. Bassani in Il giardino dei Finzi-Contini opere praeclarissimo (anno 1962) de vita Iudaeorum Ferrarianorum aetate fascismi et de eorum persecutione enarravit. Anno 1956 operis Cinque Storie Ferraresi gratia Praemium Strega, annoque 1983 operis In rima e senza gratia, Praemium Bagutta accepit.

Georgius Theotoces

Georgius Theotoces (Graece Γεώργιος Ν. Α. Θεοτόκης; natus Corcyrae anno 1844; die 12 Ianuarii 1916 Athenarum) fuit quater primus minister Graeciae.

Manea Mănescu

Manea Mănescu (natus die 9 Augusti 1916 Proilabi, mortuus 27 Februarii 2009 Bucarestae) vir publicus Communista Dacoromanus fuit.

Manlius Cancogni

Manlius Cancogni (Bononiae natus die 6 Iulii 1916) est scriptor et diurnarius Italicus. Anno 1966 operis La linea dei Tomori gratia Praemium Bagutta et anno 1973 operis Allegri, gioventu gratia Praemium Strega accepit.

Observatorium civitatis Thuringiensis

Observatorium civitatis Thuringiensis (vulgo Thüringer Landessternwarte Tautenburg) est observatorium astronomicum in silva Tautenburgensi Thuringiae situm. Saepe secundo nomine, Observatorium Caroli Schwarzschild (Karl-Schwarzschild-Observatorium), appellatur ex astrophysico Carolus Schwarzschild (1873–1916).

Observatorium anno 1960 institutum Academiae Germanicae scientiarum Berolinensis prope vicum Tautenburg conditum est. Quod anno 1992 Thüringer Landessternwarte (TLS) Karl-Schwarzschild-Observatorium factum est, iure publico civitatis Thuringiensis rectum.

Olympia aestiva 1916

Olympia aestiva 1916 Berolino urbi Germaniae concessa fuissent ludi VI Olympii, nisi abrogata essent propter primum bellum mundanum.

Ricardus Stücklen

Ricardus (Theod.: Richard) Stücklen (natus 20 Augusti 1916 oppido Heideck in Bavaria, mortuus 2 Maii 2002 Weissenburgi) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.

Vilalba dels Arcs

Vilalba dels Arcs (Hispanice: Villalba de los Arcos usque ad annum 1916 Villalba ) est commune Hispanicum in Catalauniae Provincia Tarraconensi situm, cui anno 2011 711 incolarum sunt.

Linguis aliis

This page is based on a Wikipedia article written by authors (here).
Text is available under the CC BY-SA 3.0 license; additional terms may apply.
Images, videos and audio are available under their respective licenses.